- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:52-54
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了亚历山大·塞维鲁对士卒严苛的治军纪律,以及其因未处死任何元老而被称作“无血的”统治,并详述了他在安条克面对士卒骄奢哗变时,以“公民”相称解散军团并令其屈服的著名演説及始末。
Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret, et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit, ἀναίματον imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum, severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans,1 nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens, Miles non timendus si vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula, idcirco quod mendicitas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent.
当他听说某位贫寒的老妇遭到一名士兵的侵害时,便将该士兵开除军籍,并将其作为奴隶判给了她,因为他是个熟练的木匠,以便供养她;当士兵们对此举深感悲愤时,他劝导众人克制承受,同时也使他们心怀畏惧。尽管他为人严峻苛刻,但他的统治被称为“无血的”,恰恰是因为他从未杀害过任何一位元老,正如希腊史家赫罗狄安在其记述当时代的书中所载。然而他对士兵却极其严厉,以至常常将整支军团开除军籍,把他们由“士兵”改称为“公民”,且他从未惧怕过军队,因为在关于他生平的言论中,绝不可能说有军团长官或将领曾克扣过士兵的军饷,他常说道: “如果士兵衣着完备、武装齐整、鞋履合脚、腹中饱暖且钱袋中有余钱,他就不足为患,”这是因为行伍间的穷困会驱使武装之人走入绝境。最终,他绝不容许士兵担任军政官或将领的随从仆役,并下令军政官前行四名士兵,将领前行六名,军团长前行十名,且这些人随后须各自返回宿处。
Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in re militari mores ostenderet, nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincula conici, quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincula coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus. neque enim sub nobis ista facienda sunt quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. milites Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio? tumultus post hoc ortus est. atque iterum: Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam et incertum an Quirites,2 non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis.
为了让人能认识到他的严厉,我认为应当收录一篇他在军中的演讲,以展现他在军事方面的风貌。当他抵达安条克时,士兵们沉湎于女浴池和享乐之中,此事被呈报给他,他便下令将这些人全数逮捕并投入囚锁。消息传出后,被囚禁者的同袍军团掀起了哗变。于是他登上裁判席,将所有被囚之人押至席前,在其他武装士兵环立周围的情况下,他这般开言道: “军中的袍泽们——如果你们的同袍所做之事在你们看来确实令人不齿的话——先祖的纪律维系着国家,纪律若废弛,我们将既丧失罗马的名号,亦丧失这帝国。在那头污秽的野兽统治下最近发生的事情,决不能发生在我们治下。罗马的士卒、你们的同侪、我的军营同袍与战士,竟在纵情声色、酗酒作乐、洗浴游荡,全然依从希腊人的习俗度日。我还能长此以往容忍下去,而不将他们交付极刑处决吗?” 此言一出,随即掀起喧嚣。于是他再度说道: “你们为何不克制住自己的声音?那声音是在战场上对敌所必需的,而不是用来对抗你们的皇帝的。你们的军营教官教导你们向萨尔马提亚人、日耳曼人以及波斯人发出这种呼喊,而不是向把从行省征集来的粮秣、衣服和军饷分发给你们的人呼喊。因此,收起那在校场与战场上才必需的凶狠声调吧,免得我今日只用一言一声便将你们所有人作为‘公民’革职遣散——甚至难说是否还算‘公民’,因为如果你们不遵奉罗马的法度,你们甚至都不配属于罗马平民之列。”
et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur, Deponite, inquit, dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus Romanus, qui me de vobis vindicet.3 cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit, Quirites, discedite atque arma deponite. mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad castra, sed ad deversoria varia recesserunt. tuncque privatim intellectum est quantum eius severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.
当他们越发狂暴地鼓噪、甚至以刀剑相威胁时,他说道: “放下 你们的右手吧,如果你们当真勇敢,就该向敌人举起它;因为这吓不倒我。你们若杀害一个人,国家、元老院和罗马人民决不会抛弃我们,他们必会为了我而向你们问罪复仇。” 在这番话之后他们仍旧鼓噪不已,他遂厉声喝道: “公民们,退去并放下武器!” 伴随着这一惊人的先例,所有人放下了武器,甚至脱下了行军短袍,没有返回军营,而是各自退往了不同的客栈。此时人们才切实认识到他的严厉拥有何等威力;最终,卫队与环卫皇帝的人甚至将军旗运回了营地,民众将收缴的武器运往了皇宫。然而,他在收到请求后,于三十天之后、出发前往波斯远征之前,将那支被开除军籍的军团恢复了原职;正是凭借该军团的勇战,他赢得了极大的胜利,但他依然对该军团的长官们施以极刑,因为正是由于他们的失职,士兵才在达夫涅荒淫无度,或者说正是由于他们的放任,军队才引发了叛乱。
- 52ex militibus Quirites appellans
此处的介词 ex 表示身份或称谓的转变(“不再称他们为士兵,而改称为公民”)。这一典故出自尤利乌斯·恺撒平定叛乱时的先例,恺撒当时不再称呼军士为 commilitones(战友),而是冷酷地直呼其为 Quirites(平民、公民),以此宣告其被革除军职。
- 53incertum an Quirites
此为习惯性省略结构,意为“甚至难说是否还算公民”。短语 incertum an 表达怀疑或偏向否定的推测,与后文的解释 non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis(“因为你们甚至不配属于罗马平民之列”)紧密呼应。
- 54qui me de vobis vindicet
关系代词 qui 引导虚拟式动词 vindicet,作先行词(res publica, senatus, populus Romanus)的特征从句(“能够为我向你们问罪复仇的[国家、元老院与人民]”)。动词短语 vindicare aliquem de aliquo 表示“为了某人而向某人进行复仇或惩处”。
