- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
叙述了埃拉伽巴卢斯死后,亚历山大接掌帝位,元老院为防兵变一揽子授予其全部职权与称号的原委,以及其出身受教经历与对待文人学者的态度。
Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut1 et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. Et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire2 tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium, et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricidaliter perire, hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit imperium, certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret,3 quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.
在瓦里乌斯·埃拉伽巴卢斯被杀之后——我们宁愿这样称呼他,而不愿称他为安东尼努斯,因为那个祸害身上没有显露出安东尼努斯家族的任何品质,而且元老院依其权威已从史册中抹去了这个名字——为了全人类的救济,生于阿尔卡城、瓦里乌斯之子、瓦里娅之孙、埃拉伽巴卢斯本人的表弟奥勒留·亚历山大接掌了帝权。此前他在马克里努斯死后已被元老院封为凯撒;他又接受了奥古斯都的称号,并附加规定,在元老院的授意下一并于同日接受祖国之父称号、资深执政官统治权、保民官特权以及提出五项提案之权。为了使这种急促连授荣誉的做法不致显得草率,我将阐明元老院被迫如此行事、而他也只得顺从受命的原因;因为一次性授予所有权力既不符合元老院的稳健威严,一次性攫取如此多的尊衔也非明君之举。士兵们此前已习以为常地凭暴乱之意擅自立帝,且随意更迭,有时甚至辩解说是因为不知晓元老院已立新帝。因为他们曾立佩斯肯尼乌斯·奈哲尔、克劳狄乌斯·阿尔比努斯、阿维狄乌斯·卡西乌斯,在此之前还立过卢基乌斯·温德克斯、卢基乌斯·安东尼乌斯,乃至在元老院已宣布尤利阿努斯为君主时立塞维鲁为帝;此种行径播下了内战的种子,使得本已备战迎敌的士兵不得不自相残杀般殒命。正因如此,人们急于让亚历山大一揽子接受所有权能,宛如他已是一位老练的君王。此外,在经历了一场不仅玷污了安东尼努斯之名、亦令罗马帝国蒙羞的祸患之后,元老院与人民皆表现出极度的拥戴倾注,最终争先恐后地批准了各类名衔与职权。因此,在所有皇帝中,他是第一位同时获得全部权标与尊衔之人,数年前他已挣得的凯撒称号为此助了一臂之力,而他的生平与品德则提供了更大的支持;因为埃拉伽巴卢斯企图谋杀他,却因士兵反抗与元老院抵制而未能得逞,这为他赢得了极大的好感。然而这些尚属小事,关键在于他展现出配得上由元老院加以保全、由士兵企盼其安然无恙、并由一切正直之士决意拥立为君主的品格。
Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret,4 nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in senatu habuit, vel ex contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. denique quos dignos ad id esse videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.
亚历山大自幼便深受文事与武功等优良技艺的熏陶,其母为玛玛埃娅(多数人也常以此相称),他从未容许哪怕一天无所事事地度过而不从事文学与军事的锻炼。在童年早期,他的启蒙教师有瓦勒里乌斯·科尔杜斯、提图斯·维图里乌斯以及其父的释奴奥勒留·腓力(此人后来将其生平著述成书);在故乡,他的希腊语语法学者是涅霍,修辞学者是塞拉皮翁,哲学者是斯蒂利奥;在罗马,语法学者是斯考里努斯之子、著名学者斯考里努斯,修辞学者是尤利乌斯·弗隆提努斯、拜比乌斯·马克里阿努斯以及尤利乌斯·格拉尼阿努斯(后者的修辞演讲稿至今流传)。然而他在拉丁文上造诣不深,这从他在元老院所作的演讲,或在士兵与民众面前发表的演说中便可看出。他并不十分喜爱拉丁雄辩术,却极其崇敬文人学者,甚至对他们心怀戒惧,以免他们对自己有何严苛的记述。最后,对于他认为能够胜任此事的学者,他都愿意在他们未能亲临现场时,由自己亲自讲授他无论在公在私所做的一举一动,以使他们通晓,并恳请他们如果所述属实,便载之于史册。
- 1addito eo ut
由中性代词 eo 与完成分词 addito 构成的绝对夺格结构,后接 ut 引出的同位语名词性从句,意为“附加上……这一条件”,用以说明元老院在同一天授予各项权力的具体决议。
- 1raptum ire
趋向动词 ire 与表示目的的第一目的分词(supine in -um)raptum 连用,表示动作的企图或倾向(“急于攫取/抢夺”),充当 bono principi congruebat 的主语不定式短语的核心。
- 2dignum se exhibuit quem senatus servaret
形容词 dignus 后接由关系代词 quem 引导的虚拟式特征关系从句(quem... servaret, cuperent, diceret),构成标准的 dignus qui + 虚拟式 句式,意为“配得上让元老院加以保全”。
- 3ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret
否定先行词 ne unum quidem diem 后接由关系代词夺格 quo ... non 与虚拟式动词 exerceret 构成的特征/结果关系从句,意为“从未容许哪怕一天度过而不锻炼自己……”。
