← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§37-38

简朴的饮食定量与食兔讽刺诗

本节详述了塞维鲁·亚历山大在节庆游艺上的节俭作风,以及其朴素规范的日常饮食定量。随后记载了因皇帝每日食野兔而引出的关于野兔能使人变美之俗信的讽刺诗及皇帝本人的机智应答。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37

Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scaenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Hadrianus habuisset, usus convivii diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta, nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinacei duo. adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis Matris Deum et Ludis Apollinaribus et Iovis Epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus phasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaceis duobus, leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et iis maxime quos sciebat per se non habere. nec divitibus quicquam talium munerum misit sed ab his semper accepit, habuit cottidie et mulsi sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum et ad rationem illi sunt praebita, pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur, unde etiam iocus exstitit, non secundam mensam Alexandrum habere sed secundum,1 ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim tamen, frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito. quod quidem solum ex diverso genere conditorum Heliogabali tenuerat.

他出席游艺表演时在赏赐上极度节俭,声称舞台艺人、斗兽士和车夫应当如同我们的奴隶、猎手、骡夫或侍乐奴仆一样受人供养。他的宴饮既非奢华,亦非过分吝啬,而是极具整洁典雅之风,但所铺设的餐巾皆朴素无华,多带有绯红镶边,却绝无金丝刺绣,尽管埃拉伽巴卢斯此前已开始使用金线餐巾,而更早之前,如某些人所言,哈德良也曾用过。他每日进餐的定额如下:全日用葡萄酒三十升,精白面包三十磅,用于施舍的次等面包五十磅——因为他总是亲手把面包以及蔬菜、肉类或豆类的份例分发给宴席侍从,以完全老成持重的风度履行一家之主的职责。此外还规定了三十磅各种肉类,以及两只家鸡。在节日里备有鹅肉;而在元旦、众神之母的欢庆节、阿波罗竞技节、朱庇特神宴节、农神节以及诸如此类的节日里则进奉雉鸡,以至于有时会端上两只雉鸡并附加上两只家鸡。他每天都吃野兔,经常有野味,但他总与朋友分享,尤其是那些他深知自己无力购得野味的人。他从未向富人赠送过任何此类礼物,却总是从富人那里收受。他每日还饮用四升不加胡椒的蜜酒,两升加胡椒的蜜酒;为了不赘述当时作家加尔基利乌斯曾逐一详细考证的所有内容,简言之,一切供应给他之物皆有节制且合乎定规。他极其嗜食水果,以至于水果常常作为餐后甜点端上,由此甚至产生了一句戏言,说亚历山大所拥有的不是“第二道席面”(甜点),而是“称心顺遂之席”。他自己进食极为丰足,饮酒既不吝啬亦不过量,却恰到好处,始终饮用纯净的冷水,夏季则与以玫瑰调味的酒同饮。这确实是他在埃拉伽巴卢斯所创的诸种调味饮品中唯一保留的一样。

§38

Et quoniam de lepusculis facta est mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi: Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem. sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit: Pulchrum quod vides esse nostrum regem, pulchrum quod Syra detulit propago, venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem.2 hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam: is Pulchrum quod putas esse vestrum regem vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor, tantum tu comedas velim lepusclos,3 ut fias animi malis repulsis, pulchris ne invideas livore mentis.

既然提到了小野兔,因为他每天都吃野兔,便衍生出一则诗意的戏谑,这是由于许多人声称吃了野兔的人能保持七天美貌,正如马提亚尔针对某位名叫盖利娅的女子所写的一首短诗所表明的那样: “每当你送来野兔,盖利娅,总附信向我叮嘱: ‘马尔库斯,你将俊美七天。’ 如果你说的是真话,盖利娅,如果你附言不虚, 盖利娅,你自己从未吃过野兔。” 马提亚尔创作这几行诗是针对一个相貌丑陋的女子,而亚历山大时代的一位诗人却针对皇帝写下了如下诗句: “你之所以见我们的君王英俊, 这叙利亚苗裔所生之人的英俊, 乃是狩猎和所啖野兔之功, 他从中汲取了绵延不绝的魅力。” 当一位友人将这几行诗呈报给他时,据说他以希腊语诗句作了如下旨趣的回答: “可怜的人啊,你根据市井俗说 便以为你们的君王英俊, 如果你当真以为如此,我并不动怒; 我只愿你能吃些小野兔, 好让心中的恶念得以驱除,化为美好, 免得因心中的妒恨而嫉妒俊美之人。”

语法注3 条
  1. 37non secundam mensam Alexandrum habere sed secundum

    此处借由意为“第二道席面(餐后甜点)”的名词短语 secunda mensa 与形容词 secundus(顺遂的、吉祥的、顺畅的)的多义性构成文字双关。sed secundum 通过省略或转为中性用法,将“第二道菜”讽喻为“称心顺遂之境”。

  2. 38de quo continuum capit leporem

    此句是基于两个同音同形名词的修辞双关:名词 lepus(野兔,宾格 leporem)与名词 lepos / lepor(魅力、风雅,宾格 leporem)。承接前句的 lepus comesus(吃下的野兔),双关皇帝从野兔中获取了源源不断的“魅力”。

  3. 38tantum tu comedas velim lepusclos

    此句为并列意愿句式(parataxis),由表愿望或婉折语气的现在虚拟式 velim 直接接续虚拟式 comedas,省去了从属连词 ut。lepusclos 则是指小词 lepusculos 为顺应诗歌格律或通俗口语而产生的音节脱落(syncopated)形式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:37-38