← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§39-40

市政建设与减税及货币改革

本段记述了亚历山大·塞维鲁与军中友人宴饮时的节制风尚、兴建公共粮仓与浴场的市政举措,以及大幅削减税负、废除奢糜的大额金币等币制改革,并详述了他在服饰上的简朴作风与严谨的财务管理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§39

Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat,1 reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant, nam hodieque multa dicuntur Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur.2

当他宴请军界友人时,为遵循图拉真的惯例——后者曾定下餐后饮酒至多五杯的规矩——他仅以亚历山大大帝的名义为友人们呈上一杯酒,而且是较小的酒杯,除非有人依例随意要求更大的杯子。他在情欲上颇有节制,完全不涉娈童之风,正如我们在上文所说,以至于他曾想要颁布法令彻底取缔他们。他在所有城区修建了公共粮仓(货栈),以便让那些没有私人仓储的市民将财物存入其中;他还在所有恰好缺少浴场的城区增建了浴场,因为直至今日仍有许多浴场被称为亚历山大浴场。他还建造了极为美观的宅邸,并将它们赏赐给自己的朋友,尤其是那些品行最端正的人士。 他大幅削减公共赋税,以至于在埃拉伽巴卢斯治下缴纳十枚金币者,如今只需缴纳一枚金币的三分之一,即原数额的三十分之一。当时首次铸造了半额金币,随后在赋税降至三分之一枚金币时,又铸造了三分之一额金币;亚历山大声称还将铸造四分之一额金币,因为再小已不可能,而他确实已将这些铸好的金币留在造币厂中,期待着如果能进一步削减赋税便发行它们;但由于国家财政的紧迫需求未能如愿,他便下令将其熔毁,仅铸造三分之一额金币和足额金币。埃拉伽巴卢斯所创设的双倍、三倍、四倍乃至十倍面额,甚至大至一磅重及百倍面额的金币,他皆下令熔化,不得流通于任何人的使用之中;由此这些大币被赋予了“原料”(生金块)之名,因为他指出这是导致皇帝过度滥加赏赐的缘由,如果本可以分发众多小额金币,却因以单个大币施赐十枚或更多,便被迫送出三十、五十乃至一百枚。

§40

Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit,3 ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in Italiae urbibus, praetextam et pictam togam numquam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris. boni linteaminis adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: Si lineae idcirco sunt ut nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea? aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad asperitatem ad- deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.

他自己极少拥有丝绸服装,从未穿过全丝之衣,也从未赏赐过半丝之衣。他不嫉妒任何人的财富,周济穷人;对于那些他看出并非因奢侈或伪装而是真正贫困的显贵之人,他总是以许多实惠资助他们:田产、奴隶、牲畜、牛羊群及农具。在内库中,他从不允许衣物存放超过一年,而是下令立即分发;凡是他赏赐的衣服,他都亲自检视。所有的黄金、所有的白银,他都经常亲自称重;在军用服装中,他还赏赐胫甲、长裤和鞋履。对于极品紫袍,他并非为了自己享用,而是供那些有财力或有意愿的贵妇选购,或者至少为了出售,他对此极为严格地督办管理,以至于今天通常被称为普罗布斯紫袍的织物仍被称为亚历山大紫袍,原因在于染坊总监奥热利乌斯·普罗布斯发现了那种骨螺。他自己常披深红色短斗篷,但在罗马城以及意大利各城市中始终身着托加长袍;除了担任执政官之外,他从不披穿镶紫边的托加或彩绘托加,而且穿的也只是从朱庇特神庙中取出、其他裁判官或执政官也会领受的那一件;在举行祭祀时他也穿镶紫边托加,但那是基于大祭司长的身份而非皇帝身份。他极其喜爱优质的亚麻布,而且必须是纯净无饰的,他说道: “如果亚麻衣的存在是为了让人体无粗糙之感,那么在亚麻上施加紫染又有何用?” 此外,他认为织入金线实属疯狂,因为这会使粗糙之上更添僵硬。他始终缠着护腿绑带。他穿白色长裤,而非此前所习用的深红色长裤。

语法注3 条
  1. 39usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat

    动名词属格 potandi 在句法上修饰置于关系节之前的先行词 usum(“饮酒之惯例”)。此处构成长距离倒错(hyperbaton),potandi 被嵌入到关系代词引导的分句 quem ille... instituerat 内部,并统领 usque ad quinque pocula 置于动词 instituerat 之前。

  2. 39cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur

    间接引语的核心框架为 hanc(主格宾格)esse causam plus largiendi imperatori(“这乃是皇帝过多施舍的原因”)。随后跟随条件从句 si... cogeretur(未完成过去时连接法),条件从句内部嵌套了一个让步/环境副词从句 cum... possit。分词短语 dans decem vel amplius una forma 则作方式或伴随状语,修饰 cogeretur 的主语。

  3. 40purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit

    句首属格 purpurae clarissimae 是依存于表语名词 exactor(“征集者/管理者”)的宾格性属格。虽然介词短语与条件从句(non ad usum suum sed ad matronarum... certe ad vendendum)构成了长距离的插入成分,但主干结构为 purpurae clarissimae gravissimus exactor fuit(“他是极品紫袍极其严厉的督办者”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:39-40