← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§34-36

皇帝的简朴作风与图里努斯的伏诛

本段记述了亚历山大·塞维鲁在服饰、宴席与文治方面的简朴作风,随后详述了他设局诱捕并以烟熏之刑处死招摇撞骗、贩卖权势的密友图里努斯的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34

magnas 3 ad usum revocavit suum.1 in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit, ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit. Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos,2 ne gravarentur specie mendicorum. eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam. Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci. habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.

把不太宽大的紫色长袍恢复到自己的日常使用中。在宴席上他不用金器,所用的杯皿总是朴实而洁净,供奉器皿的银器重量从未超过两百磅。他把男女侏儒、弄臣、嗓音清脆的娈童、一切余兴艺人以及哑剧演员都赏给了民众;至于那些毫无用处的人,他认为应当由各城镇分头一人抚养一人,以免〔各城镇〕因乞丐的形象而承受负担。对于埃拉伽巴卢斯留在可耻顾问班子中并加以提拔的宦官,他将他们分赠给友人,并附带一条训令:如果他们不改过迁善,便允许无需法官授权即可处死。至于他查出的无数恶名昭彰的妇女,他下令没收为公奴,流放了所有娈童,甚至将其中一些人溺死于海难之中——那个灾星〔埃拉伽巴卢斯〕曾与他们保持着极为致命的亲密关系。侍从们哪怕在公开宴席上也无人穿着织金衣服。当他与亲友共宴时,便召来乌尔庇安或饱学之士,以便进行文雅的交谈,他称自己借此得以怡情养性。当他私下进餐时,桌上也放着书阅读,但多读希腊文著作;不过他也常读拉丁诗人的作品。他以举办私人宴会的朴素操办公开宴会,只是卧榻的数量和宾客的人数有所增加,而这使他颇为反感,称自己仿佛是在剧场和竞技场里进食。

§35

Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum vel poetarum causa frequenter processit, audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum vel apud praefectos urbis egerant, agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri. Solos post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat quod ad nutum suum omnia faceret, denique hac illum arte deprehendi, ut quendam inmitteret,3 qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto suggereret. quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset;4 accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid ac- cepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente, Fumo punitur qui vendidit fumum. ac ne una tantum causa videretur crudelior fuisse quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut provincias acceperant.

他不愿听演说家和诗人们对自己发表颂词(仿效佩斯肯尼乌斯·奈哲尔的先例,他认为这很愚蠢),却乐于聆听他们朗诵演说或杰出古人的事迹;如果有人向他朗诵对亚历山大大帝、以往较优秀的皇帝或罗马城伟人的赞歌,他听起来便更为欣喜。他频繁前往雅典学宫聆听希腊和拉丁修辞学家或诗人的讲学,也聆听法庭演说家朗诵他们在他面前或城市长官面前辩护过的诉状;他主持竞技会,尤其是为尊崇亚历山大大帝而设的赫拉克勒斯竞技会。他在午后或清晨时分从不单独接见任何人,原因是他获悉有人编造了许多关于他的谎言,特别是维尔科尼乌斯·图里努斯的所作所为。亚历山大曾视他为密友,他却靠虚构一切来买空卖空,把亚历山大描绘成受其控制且言听计从的蠢人,以此玷污皇权的声誉;他使所有人都相信皇帝对他唯命是从,最终亚历山大用以下妙计将他当场识破:派一个人公开向自己提出某项请求,私下里却向图里努斯寻求庇护,请他暗中向亚历山大代为进言。这件事情办成后,图里努斯不仅承诺相助,而且谎称自己已向皇帝进言(其实他什么也没说,只推托说事情悬而未决、尚待办成,借此出卖办事结果);当亚历山大命人再次催询时,图里努斯假装忙于他事点头应承,内里却一言未发,而所请求之事最终办成,图里努斯从那位本来就该得赏的人手中靠贩卖虚声(卖烟)换取了巨额赏金。于是亚历山大下令对他提起公诉,并通过证人查实了一切——在谁在场时收受了何物、在谁听见时许下了何种诺言,随后命令将他绑在过街广场的木桩上,点燃用麦秸和湿木所生的烟雾将他呛死,同时由传令官高呼: “贩卖虚烟者,受虚烟之刑。” 为了不致让人觉得仅因一桩罪案便过于残酷,亚历山大在定罪前作了极详尽的调查,发现图里努斯在以往的诉讼中经常通过出卖判决结果而向原被告双方收受贿赂,并向所有获得统兵权或行省总督职位的人收受贿赂。

语法注4 条
  1. 34magnas 3 ad usum revocavit suum

    形容词“magnas”承接上一段落末尾的“purpureas non”,作前文宾语(“chlamydes... et tunicas”)的修饰语。其中的“3”系版本章节编号混入正文;语法上“purpureas non magnas”(不太宽大的紫色长袍)作主动词“revocavit”的宾语。

  2. 34qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos

    “usui”为目的与格,构成双重与格句式;“singulis civitatibus”在动形容词“alendos [esse]”中作施事与格。分配数词“singulos”与“singulis”相呼应,表示各城市“分别一人抚养一人”。

  3. 36denique hac illum arte deprehendi, ut quendam inmitteret

    在句法上,“deprehendi”可视为被动不定词(由叙述省略结构所统辖)或完成时“deprehendit”的讹传。语境中指亚历山大用此计谋抓捕图里努斯,其后的“ut... inmitteret”为解释性ut从句,用于详述介词短语“hac arte”(通过这一手段)的具体内容。

  4. 36fumis venditis ingentia praemia percepisset

    “fumis venditis”为独立夺格结构,源自拉丁语成语“fumum vendere”(贩卖虚烟,意即利用虚假的人脉与空头承诺骗取钱财)。此句与下文中传令官的判语“Fumo punitur qui vendidit fumum”(贩卖虚烟者受虚烟之刑)构成语义双关。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:34-36