- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:17-20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了亚历山大·塞维鲁对法官贪腐的极端痛恨与严惩,以及他废除跪拜礼、以平等亲民之礼对待元老与朋友的作风。文中还详述了他借助元老院遴选官员、维护骑士阶层,并面对母妻的非难依然恪守温和与稳健政治的姿态。
Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud se probatum quod fures fuissent, addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter exsecutus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum1 in eos iudices qui furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu inardescente, ita ut nihil loqui posset, nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores principem salutatum venisset, exclamavit: O Marna, O Iuppiter, O di immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat? Salutabatur autem nomine, hoc est Ave, Alexander.
与他交情极笃的恩科尔皮乌斯曾记述道,他若见到贪赃枉法的法官,便随时准备好伸出手指去抠出其眼睛;对于在他面前被证实为盗窃之徒的人,他心怀如此巨大的仇恨。以非凡之细致记述其生平的塞普蒂米乌斯亦补充道,亚历山大对那些背负盗窃恶名的法官——即便他们尚未被定罪——抱有极大的愤怒,以致若在任何偶然情形下见到他们,他便因心绪剧烈激动而面孔涨得通红,吐出腹中胆汁,以致一句话也说不出来。因为当某个因盗窃之罪臭名昭著且已在埃拉伽巴卢斯统治下获释的塞普蒂米乌斯·阿拉比亚努斯混在元老们中间前来向元首请安时,他惊呼道: “啊,玛尔纳斯,啊,朱庇特,啊,不朽的诸神!阿拉比亚努斯不仅活着,甚至进了元老院,或许还对我心存期许;他以为我是这般糊涂、这般愚蠢吗?” 此外,人们仅以名字向他请安,即: “愿你安康,亚历山大。”
si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne aliquando detectus capitali supplicio subderetur. idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit. quae Graece talis est: o(polla\ kle/yas o)li/ga dou\s e)kfeu/cetai.
若有人低头屈身,或如阿谀奉承者那般进献谄媚之词,则视其身份等级,若地位许可便被驱逐出去,若其尊贵身分不容遭受更严厉的折辱,则遭大声哄笑嘲弄。受礼之后,他为所有元老提供座席,甚至除了正直且名声良好之人外,绝不容许他人参与朝见;并且他下令通过传令官宣布——正如厄琉息斯秘仪中所告诫的,除自知清白无辜者外无人可入——凡自知有盗窃行为者,不得向元首请安,以免有朝一日被发觉而遭处死刑。同样,尽管埃拉伽巴卢斯已开始仿效波斯君王之俗接受跪拜礼,他本人却禁止受人跪拜。此外他还有这样的看法:唯有盗贼在企图掩盖一生罪行时才抱怨贫穷。同样,他还常附上一句关于盗贼的著名格言,而且是用希腊语说的,其拉丁文之意为: “盗取巨资而少予支持者,必得安然无恙。” 其希腊原文如下:ὁ πολλὰ κλέψας ὀλίγα δοὺς ἐκφεύξεται。
Praefectum praetorii sibi ex senatus auctoritate constituit, praefectum urbi a senatu accepit, alterum praefectum praetorii fecit, qui ne fieret etiam fugerat, dicens invitos non ambientes in re publica conlocandos.2 senatorem numquam sine omnium senatorum qui aderant consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur, testimonia dicerent summi viri, ac si fefellissent vel testes vel ii qui sententias dicebant postea in ultimum reicerentur locum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei adprobati, sine ullius indulgentiae proposito, idem senatores nonnisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere qui faceret senatorem, idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, adserens seminarium senatorum equestrem locum esse.
他根据元老院的权威为自己任命禁卫军长官,从元老院接受城市长官;他任命了另一位甚至为了避免当选而逃跑的人担任禁卫军长官,并声明在公职中应当安置不情愿、不事奔竞之人。他任命元老时,绝不脱离在场全体元老的建议,以使人选通过全体的表决产生,并由最尊贵之士出具品行证明;若证人或投票者有所欺瞒,事后便通过定罪将其降入公民的最底层,视同被确凿证实的伪证之徒,绝无任何宽宥的余地。同样,他仅凭宫廷中最尊贵之人的举荐来任命元老,声称能够选拔元老者必为伟大之士。同样,他从不将获释奴隶提升至骑士等级,坚称骑士阶层乃是元老的苗圃。
Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret, sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de absentibus semper requireret, denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et dicerent, Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti,3 ille respondit, Sed securiorem atque diuturniorem. dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret.
他的节制与谦恭如此之甚,以致从未有人从他身旁被驱离;他对所有人都表现得温和亲切,不仅探望一等或二等地位的朋友,在较低等的朋友患病时也前往探视;他渴望所有人向他自由吐露心中的想法,一旦陈述出来,他便倾听,倾听之后便按事理所需予以修正与纠正;若有何事做得欠妥,他本人亦会予以驳正,且毫无傲慢与心怀怨怼之态。除了那些被较多盗窃传闻所波及的人之外,他始终向所有人赐座,且总是垂询缺席之人。最后,当他的母亲玛玛埃亚和妻子门米娅(执政官级苏尔皮基乌斯之女、卡图鲁斯之外孙女)屡次指责他过于平民化,并说道: “你使自己的权柄变得更为软弱,使帝国的尊严更为人所轻蔑。” 他回答道: “然而却更为稳固,更为长久。” 总之,没有任何一天过去而他不曾行下某种仁慈、平民化且虔敬之事,但这均以不倾覆国库为前提。
- 17tanti stomachi fuisse Alexandrum
tanti stomachi 为性质属格,作从属于 addit 的宾格加不定式结构(主语为 Alexandrum,不定式为 fuisse)的表语。此处的 stomachus 从生理上的“胃”引申为“愤怒、愤慨”,与后文由 ut 引导的结果从句构成呼应。
- 19dicens invitos non ambientes in re publica conlocandos
由 dicens 引导的间接引语中的宾格加不定式结构,动词 esse 在动名形容词谓语 conlocandos [esse] 中被省略。宾格主语为名词化形容词与分词 invitos non ambientes(不情愿者、不奔竞求官者),表达应当安置的义务含义。
- 20Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti
关于 imperii 的语法功能,有两种解释:(1) 作依附于比较级形容词 contemptibiliorem 的限定/关系属格(“在帝国尊严方面更为人轻视”);(2) 作修饰权能概念的属格,与 potestatem 形成某种呼应。结合下文亚历山大的回答,解释为 (1) 指帝国尊位受轻视的限定属格最为自然。
