← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§14-16

称帝吉兆与借助法学家推行国政改革

本段记叙了预示亚历山大称帝的梦境、签诗等吉兆及其非凡的天赋资质;他在少年登基后与母亲共治,果断革除前朝留下的贪腐法官与宫廷冗员,严明军纪,并设立由乌尔比安等大量法学家构成的顾问会议,推行审慎的立法与国政改革。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14

vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae in senatu,1 ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus; et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur, Te manet imperium quod tenet imperium.2 ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad alias artes traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

……将被征服。他的母亲在分娩的前一天梦见自己生下一条紫色的小龙;他的父亲在同一夜梦见自己乘着元老院中罗马胜利女神的双翼飞升至天空。当他本人尚在幼年向预言家问及未来时,据说得到了如下诗句;首先是通过占卜签得出的:“天地的帝国等待着你”,由此人们领悟到他也将被列入诸神之中;“执掌统治权的帝国等待着你”,由此人们领悟到他将成为罗马帝国的元首,因为除了在罗马人手中,何处还有执掌统治权的帝国呢?而这些确实是从希腊文诗句传下来的。然而,当他在母亲的劝导下将心力从哲学和音乐转向其他技艺时,他通过如下的维吉尔签诗得到了昭示: “他人将把栩栩如生的青铜铸造得更为柔和,我深信不疑;他们将从大理石中塑出具有生命的容颜,更出色地辩护讼案,用仪杖测绘苍穹的运行,并预告星辰的升起;但你,罗马人啊,要牢记以帝国统治诸民——这将是你的技艺——并确立和平的规范,宽宥降服者,征伐傲慢之徒。” 还有许多其他征兆,由此显明他将成为全人类的君主:他的双目过于炽热,久视者会感到威压;内心极频繁的敏锐预感;以及非凡的记忆力,据阿科利乌斯所载,这得益于记忆术的襄助。当他以少年之身登上帝位时,他与母亲共同处理一切事务,以致她看起来也在同等地进行统治;那是一个庄重的妇人,却十分贪婪并渴望金银。

§15

Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus;3 nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi necessarium hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret. fures iudices iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum, annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.

因此,当他开始履行奥古斯都的职权时,首先将那个不洁之人从最下贱的人群中提拔的所有法官,从国家、行政事务和公职中全部罢免;随后他清洗了元老院和骑士阶层,继而清洗了各部族本身以及倚仗军事特权的人,并通过将所有污秽和臭名昭著之辈逐出宫廷职役,肃清了自己的宫殿和全部侍从;他未容许任何非必需之人留任宫廷,随后立誓约束自己不得保留任何编外名额(即挂名冗员),以免用口粮供给加重国家的负担;他声称,一个靠行省人民的心血骨肉来供养非必需且对国家无用之人的皇帝,乃是国家的灾祸。他下令盗窃舞弊的法官永不得在任何城邦出现,若被发现,则由各省总督予以流放;他严密视察士兵的口粮供给,对通过克扣侵吞士兵财物的大队长处以死刑;他指示各项政务和讼案必须首先由文书署长官以及最博学且对他忠诚的法学家(其中当时居首者为乌尔比安)进行审理和梳理,然后方可呈报给他本人。

§16

Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam senatus consultum conficerent,4 et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus, fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.

他颁布了关于人民权利和国库权利的大量适度法律,若非经过二十位法学家以及不少于五十位极其博学、智慧且极善雄辩之士的参与,他绝不批准任何敕令,以使顾问会议中的意见不少于促成元老院决议所需的人数;而且这确实是以依次听取每个人的意见并记录下每人所说的话的方式进行的,然而在发言之前也给予了推敲和深思的时间,以免被迫对重大事务信口开河。此外,他还有这样的惯例:若处理法律或民政事务,他仅召集博学雄辩之人;若处理军事事务,则召集退役的老军人、立有功勋的长者、熟悉地理、战事与营阵之人,以及一切文人,尤其是通晓历史之人,探问在与当前争议相似的案例中古代罗马或外国的统帅曾采取过何种举措。

语法注4 条
  1. 14quae in senatu

    关系代词从句中省略了动词 erat 或 posita erat,修饰名词 Victoriae,指“位于元老院(议事堂)内的罗马胜利女神”。

  2. 14Te manet imperium quod tenet imperium

    一种修辞性叠用结构:第一个 imperium 指等待着他的“统治权/帝国”,而关系从句 quod tenet imperium 则指“实际执掌世界统治权的帝国(即罗马帝国)”,后文解释(nam ubi est imperium...)印证了此含义。

  3. 15abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus

    独立夺格结构,作 purgavit 的伴随情况或手段状语,表示“通过将所有淫乱和声名狼藉之徒逐出宫廷职务”来肃清其宫殿与侍从。

  4. 16ut non minus in consilio essent sententiae quam senatus consultum conficerent

    ut 从句表目的或结果。quam 所引导的比较分句中使用虚拟式 conficerent,具有潜在或限定意义,意为“足以促成/构成一项元老院决议所需的法定票数”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:14-16