- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:21-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
叙述亚历山大·塞维鲁在内政与财政上的改革、擢升禁卫军长官为元老、稳定肉价与粮饷的措施,以及裁抑宦官和严惩假借皇权行骗之徒。
Condemnationes perraras esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.1 Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur. quod antea vel raro fuerat vel omnino diu non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret. Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes, semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. denique cum inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina, de provehendis etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus. Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta de propria pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. ius conferendi actiones, quod impurus ille sustulerat, hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur. praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse retinendos atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam. tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis libra, ad duos unumque utriusque carnis libra redigeretur.
他下令极少作出有罪判决,但对已经作出的判决绝不予赦免;他将赋税拨付给各城邦用于其自身的公共工程。他以年息百分之四实施公共借贷,但对许多贫困者无息发放资金用以购买土地,并规定须从收成中偿还。他为自己的禁卫军长官赋予元老尊严,使他们既是、亦被称作“尊显者”。这种情况在此之前要么极为罕见,要么完全中断了很久,以致若有哪位皇帝打算给禁卫军长官任命继任者,便会通过获释奴隶秘密送去宽边紫袍,正如马里乌斯·马克西穆斯在许多人的传记中所述。然而亚历山大之所以希望禁卫军长官成为元老,是为了不让任何非元老之人对罗马元老行使审判权。 他对各处的士兵了如指掌,以致在寝宫中备有名册,记录服役者的员额与服役年限,且每当独处时,便复核他们的账目、人数、官阶与薪饷,以便对一切事项做到成竹在胸。最后,每逢在军人中办理事务时,他甚至能道出许多人的姓名;关于晋升之事,他亦亲自记录并通读所有名签,且连同日期以及何人经由何人引荐得以晋升均一并予以记录。 他对罗马人民粮食供给的襄助达到了这般地步:当埃拉伽巴卢斯败坏了谷物供应时,他自掏腰包购入并在原处予以补足。为了让商贾乐于汇聚罗马,他给予了极大的免税特权;塞维鲁曾赐予人民、而埃拉伽巴卢斯因将粮食长官之职授给最卑劣之人而削减的橄榄油配给,他予以全额恢复。那不洁之人废除的共同起诉权,他归还给了所有人;他在罗马设立了大量机械工坊。他为犹太人保留了特权。他容许基督徒存在。他对大祭司、十五人委员会及占卜官极为尊崇,以致允许由他裁决的某些宗教案件重新审理并作出不同的判决。对于那些他查明确系获得赞誉而非出于派系营私的行省总督,他在旅途中始终让他们与自己同乘一车并施以赏赐,称盗贼应从国政中驱逐并使其贫困,清正之士则应予以留用并使其富足。当罗马人民向他请求平抑物价时,他通过传令官询问他们认为何物昂贵,众人立刻高呼牛肉与猪肉。于是他并未直接颁布低价令,而是下令任何人不得宰杀怀胎母猪,不得宰杀吃奶的幼兽,不得宰杀母牛,也不得宰杀小母牛;在两年或将近一年的时间内,猪肉与牛肉变得如此充裕,以致原先一磅需八枚小铜币的肉价,两种肉均降至每磅两枚甚至一枚。
Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat, cum diceret omnes praeda corrumpi posse. servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut servos servire iussit, et cum Heliogabalus mancipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum, cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisset Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis nobilibus, qui de eo fumos vendiderat et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit2 per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum.
他审理士兵控告军事保民官的诉讼,若发现某位军事保民官确有罪行,便按其罪行性质予以惩处,绝无宽宥之意。他始终通过自己忠诚的亲信暗中调查所有人,且通过无人相识之人行此事,因为他说所有人都可能被赃物贿赂所腐蚀。他始终让自己的奴隶身着奴隶之服,让获释奴隶身着自由人的服装。他将宦官从自己的内侍中驱逐出去,并责令他们如奴隶般服侍其妻子;埃拉伽巴卢斯曾是宦官的傀儡,而他将宦官裁撤至固定人数,在宫中除管理妇人浴室外不让他们掌管任何事务;埃拉伽巴卢斯曾将多数宦官安置于财务与管事职位上,他则剥夺了他们旧有的显职。他同样常说,宦官乃是第三种人类,既不应被男子看见,亦不应为男子所用,甚至高贵妇女也极少当用他们。对于那个假借他的名义兜售虚假影响力并从一名军人处收受一百枚金币之人,他下令将其钉在十字架上,就立于其奴隶前往皇家郊外庄园最常通行的道路旁。
- 21reddendas de fructibus
动形容词 reddendas(阴性宾格复数)与 pecunias 保持一致,作表语性定语,表示无息发放款项时附加的偿还条件或义务(“须从收益中偿还”)。
- 23qui de eo fumos vendiderat ... in crucem tolli iussit
在由 iussit 支配的带宾格的不定式结构中,充当被动不定式 tolli 逻辑主语的指示代词(eum)在关系从句 qui ... acceperat 前被省略。此外,fumos vendere(兜售青烟)为拉丁语惯用语,意指谎称自己在皇帝面前拥有门路以索取贿赂的行骗行为。
