- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:4-6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
埃利奥加巴卢斯召母列席元老院并创设妇女元老院,在尼科米底亚与罗马大肆荒淫并作女装表演,致使军心倒向其从弟亚历山大。他更公然卖官鬻爵、重用微贱男宠,甚至奸污维斯塔贞女并抢掠圣所珍物,严重践踏了罗马国制与传统信仰。
Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit, quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit,1 id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est. Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conventus matronalis, sollemnibus dumtaxat diebus et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres imperatores adfinibus detulerunt et iis maxime quae nobilitatos maritos non habuerant, ne innobilitatae remanerent, sed Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula2 de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae boum, quae sella veheretur, et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.
随后,当他第一次召开元老院会议时,便下令将他的母亲召入元老院;母亲到来后,被唤至执政官席位旁列席议事记录——即充任起草元老院决议的见证人——在所有的皇帝中,唯独在他治下,曾有妇人如同元老院最高等级贵人一般代替男子步入元老院。 他还在奎里纳尔山上建立了一处小议堂,即妇女元老院;在此之前彼处曾是贵妇集会之所,但仅在庄严的节日,或在某位贵妇获赐执政官联姻殊荣时方才聚会(这是昔日的皇帝们授予宗亲女眷的特权,尤其是那些未曾嫁与显贵丈夫的女子,免得她们长久屈居卑微之列)。但在西米亚米拉的主持下,竟就贵妇礼法制定了诸多荒唐可笑的元老院决议:诸如谁当着何种服饰出行、谁当向谁让道、谁当上前接受谁的亲吻、谁当乘四轮轿车、谁当乘马、谁当乘驮马、谁当乘驴、谁当乘骡拉厢车、谁当乘牛车、谁当乘步辇,以及步辇当覆以毛皮、饰以骨质、嵌以象牙还是包以白银,又有谁当在鞋履上点缀黄金或宝石。
Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et subigeret, statim milites facti sui paenituit,3 quod in Macrinum conspiraverant ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere animos, quis enim ferre posset principem per cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat? Romae denique nihil egit aliud nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset, agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet, posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis, vultum praeterea eodem quo Venus pingitur schemate figurabat, corpore toto expolitus, eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur.
因此,当他在尼科米底亚度冬并肆意进行一切污秽行径、既受男人交媾又驭使他人时,士兵们立即后悔自己曾谋害马克里努斯以拥立此人为元首之举,并将心意转向埃利奥加巴卢斯的堂弟亚历山大——在马克里努斯被诛之后元老院曾立其为恺撒。试问谁能容忍一个周身孔窍皆承受淫欲的元首,既然连此类禽兽都无人能够容忍?最终在罗马,他除供养密探为自己寻访器量伟岸之人并将他们引入宫廷以便纵享其奉献之外,别无他事。此外,他还在私宅中排演帕里斯的传说,亲自扮作维纳斯,以致衣衫猝然滑落至脚踝,赤身裸体、一手掩胸一手掩蔽私处而跪地,臀部凸起朝后迎合施淫者;他的面容亦竭力描画得如同维纳斯图画之态,全身刮剔修饰,自认若能显得配得且适于众人的淫欲,便是生命至高之酬报。
Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. in senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praepositum et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curuli socios, post in omni vita et actu participes habuit. multos, quorum corpora placuerant, de scaena et Circo et arena in aulam traduxit. Hieroclem vero sic amavit ut eidem inguina oscularetur, quod dictum etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In virginem Vestalem incestum admisit. sacra populi Romani sublatis penetralibus profanavit. ignem perpetuum exstinguere voluit, nec Romanas tantum exstinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, inrupit, pollutus ipse omni contagione morum cum iis qui se polluerant. et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuisset, quam ei virgo maxima falsam monstraverat, atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit,4 nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre, haec cum ita essent, signum tamen quod Palladium esse credebat abstulit et auro tinctum in sui dei templo locavit.
他还通过自身以及所有奴仆和纵欲侍从贩卖官职、显爵与权力。他不加区分年龄、财产与门第,全凭钱财多寡将人选入元老院,军职任免、护民官职、使节职与将领职皆可出售,乃至代理官职与宫廷官阶亦然。他将驭手普罗托格内斯与科尔狄乌斯起初作为车赛伙伴,继而作为整个人生与行事的同谋。他将许多因肉体获宠之人自舞台、赛车场与角斗场引渡入宫。他宠爱希埃罗克莱斯至深,竟至亲吻其胯下私处——此语纵然说出亦属大不韪——自称是在行弗洛拉节的圣礼。他玷污了维斯塔贞女,犯下乱伦大罪。他拆毁密室,亵渎了罗马民众的圣仪。他企图熄灭不熄之火;他不仅企图扑灭罗马的宗教,更意欲扑灭普天之下的宗教,一心只求使埃利奥加巴卢斯神受四海崇拜。他闯入唯有贞女与祭司方可进入的维斯塔秘库,其自身与同流合污之人皆被道德的诸般秽恶所染。他企图掠走圣物,抢走了一只大瓮当作真品——那是大贞女故意示之以假之物——当他发现瓮中空无一物时,便将其掷地砸碎。然而他并未损害圣事分毫,因为据说曾造有许多相似的假瓮,以免有人盗得真品。尽管如此,他依然盗走了一座自认为是帕拉迪昂木雕的圣像,涂以黄金,安置于自奉之神的庙宇之中。
- 4scribendo adfuit
动词 adsum(列席、出席)与表示目的的动名词与格 scribendo(为了书写/记录)构成的官方司法惯用表达。指作为法定见证人出席元老院决议文书的正式起草与核定,紧随其后的“id est senatus consulti conficiendi testis”正是作者对此句法含义的直接互文释义。
- 4sed Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula
Symiamira 为无前置词夺格,表动因、主导或情境(“在西米亚米拉的主持下/依其唆使”),用法类似于省略分词的独立夺格。被动动词 facta sunt 的主语为中性复数名词短语 senatus consulta ridicula。
- 5milites facti sui paenituit
无人称动词 paenitet(使……后悔)的标准句式:感受悔恨的主体作宾格(milites),引发悔恨的事由作属格(facti sui)。随后由 quod 引导的从句进一步具体补足其所后悔的行为内容。
- 6adplosam fregit
adplosam(摔掷、撞击)为与先行宾语 seriam(陶瓮)相一致的完成被动分词阴性单数宾格。它表示伴随或先于限定动词 fregit 的动作,意为“将其摔掷于地而砸碎”。
