← 罗马皇帝群像

埃拉伽巴路斯传

§7-9

劫掠神圣密仪、人祭暴行与宫廷阴谋

埃利奥加巴卢斯接受母神密仪与牛血礼以劫掠圣物,按东方礼法残杀贵族男童献祭,并在就任执政官时将牲畜与奴隶抛予民众抢夺。他还在罗马大肆搜寻巨阴男子纵欲,并企图破坏马可·奥勒留安抚马科曼尼人的神圣咒誓以挑起战争,最终在宫廷内引发了谋害他的密谋。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra quae penitus habentur condita, iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit, omen sibi faciens inminentis exitii, omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. lapides qui divi dicuntur ex proprio templo, simulacrum Dianae Laodiceae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit. Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse sed multa in multis. posteaquam se apud Tria Flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset ut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet. nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit,1 quod eos post ad senatum adduxit quos omnes iussu principis interfectos credebant.

他还接受了众神之母的密仪并受了公牛血洗礼,以便劫走其圣像以及秘藏于深处的其他圣物;此外,他还在自宫的狂热祭司中狂乱甩头,束缚自己的私处,做尽了加卢斯祭司惯行的一切事,并将夺来的圣物移置于自奉之神的密室中。他还以叙利亚崇拜的一切哀恸与狂舞举行萨兰博女神的仪式,此举实为自招毁灭的凶兆。他确实宣称,所有的神明皆是他所奉之神的侍仆,称其中一些为内侍,另一些为奴隶,还有一些为分掌各项事务的差役。他意图将被称为神圣的陨石从其本庙中移走,并将拉奥迪凯亚的狄安娜神像从当年俄瑞斯忒斯所安放的内殿中迁出。据传,俄瑞斯忒斯并非只立了一座狄安娜神像,亦非仅在一处,而是在许多地方设立了多座。他在赫布鲁斯河畔的三江之地遵照神谕净化自身之后,还建立了奥雷斯塔城,此城注定常需以人之鲜血涂染。而在哈德良开始罹患疯癫之症时,亦因神谕之言令他潜入某位疯癫者的宅邸或名号之中,遂下令将奥雷斯塔城划归于自己名下。因为据说自此他的疯狂大为缓解,在他发疯期间曾下令处死许多元老,而安敦尼正因拯救了这些人而赢得‘虔敬者’的尊号,因为安敦尼随后将众人都以为已奉皇帝之命被诛杀之人领回了元老院。

§8

Cecidit et humanas hostias, lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis,2 credo ut maior esset utrique parenti dolor, omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie, hortante illo et gratias dis agente, quod amicos eorum invenisset, cum inspiceret exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. Cum consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos vel bellaria vel minuta animalia, sed boves opimos et camelos et asinos et servos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans. Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudo- Antoninum eum appellans, simul quod ex luxuriosissimo exstitisse vir fortissimus, optimus, gravissimus, severissimus diceretur. coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impatibilia de eiusdem luxuria dictu disputare, ut in vita eius. Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautini populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. idque diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli quaererentur. sic eos appellabant qui viriliores videbantur.

他还宰杀活人作为祭品,为此从全意大利挑选了双亲健在的显贵俊美少年,想必是为了让双方父母的悲痛更为深重。总之,各类术士皆侍奉其左右并每日施术,他不仅从旁策励,更向诸神谢恩,庆幸自己觅得神明之友,同时检视童男的内脏,按本族礼法折磨祭牲。当他就任执政官时,他向民众抛撒任其哄抢的,既非银币、金币,亦非果脯小点或微禽小兽,而是肥牛、骆驼、驴子与奴隶,口口声声坚称这才是元首之风范。他残酷地诋毁马克里努斯的声誉,对迪亚杜梅努斯更是尤甚,因其曾被称为安敦尼;他蔑称其为‘伪安敦尼’,同时又因据说从一个极度骄奢者蜕变出了一位最勇敢、最良善、最威严、最严明的人物。最终,他迫使若干著述家在其传记中铺叙关于其骄奢荒淫的不可言状、乃至令人难忍之事。他在宫苑宅邸中建起一座公共浴场,同时向公众开放了普劳蒂努斯浴场,以便借此收集器量伟岸之人的资历情报。为此进行了周密的督办,务求从全城深处以及水手中搜寻出被称为‘驴茎人’之辈;他们以此称呼那些看似阳具格外雄壮之人。

§9

Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni populo Romano semper devoti essent atque amici, idque factum carminibus et consecratione. et cum quaereret quae illa esset vel ubi esset, suppressum est. constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, et idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum,3 cum hic Varius et Heliogabalus et ludibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat, prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi. unde etiam de nece eius cogitari coepit, et haec quidem domi.

当他意图向昔日被安敦尼彻底荡平的马科曼尼人发动战争时,有人告知他,马可·安敦尼曾借由迦勒底人与术士施术,使马科曼尼人永世效忠且亲善于罗马民众,且此举系借由咒语与圣化而成就。当他追问那是何种圣化或在何处时,众人对此隐匿不宣。因为众人皆心知肚明,他搜寻圣化之物正是为了将其破坏以图挑起战事,尤其他曾听闻神谕宣称马科曼尼战争必须由一位安敦尼来终结,而他本人却被称为瓦里乌斯、埃利奥加巴卢斯和公认的笑柄,玷污了他所僭取的安敦尼之名。然而,他的图谋主要正是被那些心怀怨恨之人所泄露——这些人不满于宫中为纵欲而任用器量伟岸且身负巨器之徒来取代他们。由此,谋害他的企图亦开始酝酿,而这些乃是国内之事。

语法注3 条
  1. 7quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit

    包含关系代词连接用法的独立夺格结构(quibus servatis = et iis servatis,“通过拯救他们”),quibus 的先行词为前文的 multos senatores。Antoninus 指安敦尼·庇护,Pii nomen 中 Pii 为同格性属格(“庇护/敬虔者这一称号”)。

  2. 8patrimis et matrimis

    在独立夺格结构 lectis ... pueris 内部修饰 pueris 的形容词连用(patrimus 意为“父在的”,matrimus 意为“母在的”)。双亲健在是罗马传统祭礼中童男侍奉神事的严苛条件,作者在此通过文末的 credo ut maior esset utrique parenti dolor 给予了辛辣的讽刺性解释。

  3. 9responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum

    间接引语中的对格加不定式结构。主语对格为 bellum Marcomannicum,谓语为动形容词 finiendum(省略 esse),表被动必要性(“必须被终结”)。ab Antonino 是动作主体的夺格(“由一位安敦尼”),正是该神谕促使埃利奥加巴卢斯妄图以此名号重启战端以应验预言。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:7-9