← 罗马皇帝群像

埃拉伽巴路斯传

§1-3

作传之由与埃利奥加巴卢斯的即位

作者阐述了记录暴君埃利奥加巴卢斯生平的原委并将其与历代明君对比,记述了马克里努斯败亡后其承袭帝位的经过与名号渊源,以及进京后企图将东方叙利亚神格凌驾于罗马传统与外来诸宗教之上的种种举措。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium.1 sed cum eadem terra et venena ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures,2 compensationem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. simul intelleget Romanorum iudicia, quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius diceretur, fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoverat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amaretur. et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit in quo prius aedes Orci fuit, quem e Syria secum advexit. postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus Antoninorum fuit.

关于亦被称为瓦里乌斯的埃利奥加巴卢斯·安敦尼的生平,若非这完全相同的帝国此前曾有过卡利古拉、尼禄与维特里乌斯之辈,我绝不会付诸文字,免得有人知晓他曾作过罗马人的元首。然而,既然同一片土地既出产毒草,也出产谷物与其他有益之物,既产毒蛇,也产驯兽,细心的读者在读到奥古斯都、图拉真、韦斯巴芗、哈德良、庇护、提图斯、马可同这些奇形怪状的暴君相对比时,自能得到补偿。同时他也将明晓罗马人的公论:前者不仅长久统治且寿终正寝,而后者则遭诛杀、拖尸于市,甚至被斥为暴君,其名讳人皆不愿道出。于是,在马克里努斯及其子迪阿杜梅努斯——后者亦曾以同等的帝国权力获授安敦尼之名——被诛之后,最高权力归于瓦里乌斯·埃利奥加巴卢斯,只因据说他是巴西亚努斯之子。他原是埃利奥加巴卢斯神,或朱庇特,或太阳神的祭司,并曾将安敦尼之名加诸自身,或为自明门第,或因深知该名号在各族中极为受人爱戴,以致弑亲者巴西亚努斯也因该名之故获人爱恋。此人起初确名瓦里乌斯,后因埃利奥加巴卢斯神的祭司职分而得名埃利奥加巴卢斯;他将该神自叙利亚携来,并在罗马原为奥尔库斯庙宇之处为其筑庙。最终当他接掌最高统治权时,被称为安敦尼,他本人亦是罗马帝国中最后一位安敦尼。

§2

Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit,ut sine illius voluntate nihil in re publica faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hinc vel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus puta- retur. et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eodem inditum a condiscipulis quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur,3 hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. sed de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, velut maiores tuos, aureos formaveris, adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras.

此人对母亲西米亚米拉百依百顺,以致未得其允许在国事上便一事不为;而其母在宫廷中过着妓女般的生活,肆行一切丑事,且曾与安敦尼·卡拉卡拉私通奸污,以致众人普遍认为瓦里乌斯或埃利奥加巴卢斯即由此受孕而生。有人称瓦里乌斯之名亦是同窗由此所赠,因他如同妓女所生一般,看似从杂乱的精种中受孕。据说在其名义上的父亲安敦尼死于马克里努斯党羽之手后,他逃入埃利奥加巴卢斯神之庙中寻求庇护,以避马克里努斯的杀戮,后者与其荒淫残暴的儿子一同实行了极度残忍的统治。关于名号之事就谈到这里,尽管他玷污了安敦尼一系的圣名——至圣的君士坦丁啊,你对这一名号尊崇备至,以致你在君士坦提乌斯与克劳狄诸人之中,将马可与庇护视同你自己的先祖而铸成金像,将古人与你自身德行相符且为你所珍爱亲善的诸般美德纳为己有。

§3

Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nuntios misit, excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est. erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari principibus, qui nisi ex summis virtutibus non permanet, et quem multi mediocres principes amiserunt. Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum quod optant verum esse desiderant. Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis quae in provincia gerebantur,4 Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur, dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret.

言归正传谈及瓦里乌斯·安敦尼:他获取帝国政权后便派遣信使前往罗马;当时所有等级与全体民众皆为安敦尼之名而振奋,因为在他自称是安敦尼·巴西亚努斯之子时,这名号不仅如迪阿杜梅努斯那般体现于头衔,更看似已在血脉中重现,因而对他产生了无比的渴慕。此外亦有在暴君之后常施于新元首的那种声誉,但此种声誉若非出于崇高德行便不能长存,许多平庸的君主皆曾将其丧失。最终,当埃利奥加巴卢斯的信函在元老院宣读后,众人立即向安敦尼致以祝祷,并向马克里努斯及其子降下诅咒;在万民乐从与急切轻信之中,安敦尼被拥立为元首——这正合那些急于轻信之人的欲愿,因为他们渴求自己所祈望的成为事实。然而,他一进入罗马城,便将行省中所发生之事弃置不顾,在帕拉蒂尼山皇宫之侧奉祀埃利奥加巴卢斯并为其立庙,竭力将大母神塑像、维斯塔圣火、帕拉迪昂木雕、圣盾以及罗马人所敬奉的一切圣物皆迁入该庙,力求使罗马除埃利奥加巴卢斯外不再敬拜任何神祇。此外他更声称犹太人与撒玛利亚人的宗教及基督徒的崇奉亦须迁往彼处,以使埃利奥加巴卢斯的祭司职能够统摄所有崇拜的奥秘。

语法注4 条
  1. 1Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium.

    全句骨架为一个与过去事实相反的虚拟条件句:主句谓语为 misissem(虚拟式过去完成时),条件从句为 nisi... habuisset(虚拟式过去完成时)。其中插入了否定目的从句 ne quis... sciret(虚拟式未完成过去时),表达作者未予付梓本意欲达到的目的。Caligulas et Nerones et Vitellios 使用复数形式,为修辞性复数,用以指代同类暴君典型。

  2. 1cum eadem terra et venena ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures

    由 cum 引导的让步或类比副词从句(带虚拟式现在时 ferat)。后半句 eadem serpentes et cicures 省略了谓语动词 ferat,与前半句严格平行,意为“同一片土地既生毒蛇亦生驯兽”。

  3. 2idcirco eodem inditum a condiscipulis quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur

    由副词 idcirco 与原因从句 quod... videretur(虚拟式未完成过去时,表示转述的传闻原因)构成的呼应句式。vario semine(源自杂乱的精种)与专有名词 Varius 构成谐音双关的词源戏说。utpote 为起说明修饰作用的小辞,强调 de meretrice 的性质(“既然是出自妓女”)。

  4. 3omissis quae in provincia gerebantur

    此为独立夺格结构,然而充当夺格主语成分的并非普通名词,而是实质化的关系代词从句 quae in provincia gerebantur(中性复数)。这是古典与后古典拉丁语中以无先行词关系从句充当分词主语的句法紧缩现象。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:1-3