← 罗马皇帝群像

埃拉伽巴路斯传

§31-32

埃拉伽巴路斯的极端挥霍与怪诞生活习性

本节记述了埃拉伽巴路斯挥金如土的挥霍行径与奇异的日常生活习惯,并列举了他反常的性生活、离奇的主题宴饮以及乔装巡访全城娼妓等种种怪诞行为。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31

Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse, huic eidem privato cum quidam diceret Non times pauper fieri? dixisse dicitur Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?1 habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris, idem filios se nolle dicebat, ne quis ei frugi contingeret. odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas diaetas iubebat incendi, iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit, avia sua Varia reclamante quod omnia perditurus esset. imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exsoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. in balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur et eadem hora. rasit et virilia subactoribus suis ad novaculam manu sua, qua postea barbam fecit, scobe auri porticum stravit et argenti, dolens quod non posset et electri, idque frequenter, quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa arena.

据说他还曾用一百塞斯太尔斯赎下一名极负盛名且极其美貌的娼妓,却如待处女般敬重她而不加染指。当他尚为平民时,曾有人问他:“难道你不怕变穷吗?”据说他回答道:“还有什么比我自己成为自己及我妻子的继承人更好的呢?”此外,他曾拥有许多人出于对其父的敬重而赠予的财产;他也曾说自己不想要子嗣,以免碰上任何厉行节俭的后人。他命令不用木炭焚烧印度香料来熏香居室。身为平民时,即便其祖母瓦利亚抗议他将耗尽一切家财,他出行时的车队也从未少于六十辆。据说在他称帝后,甚至率领多达六百辆车出行,声称波斯国王出行动用一万峰骆驼,而尼禄也曾以五百辆四轮马车踏上旅途。车辆如此之多的缘由,在于聚集了无数的鸨父、鸨母、妓女、男娼以及阳具硕大的受动男妾。在浴室中他总是与女子同处,以致亲自用脱毛膏为她们打理,自己也用脱毛膏修理胡须,且说来令人羞耻的是,竟用为女子打理的同一种〔脱毛膏〕、在同一时刻打理。他还亲手用剃刀为受动男妾剃净私处,事后又用同一把〔剃刀〕修刮胡须。他在柱廊上铺撒金粉与银屑,并为未能同样铺撒琥珀金而惋惜;每逢步行前往坐骑或乘车之处,他常常如此行事,正如今日人们用含金细沙所做的那样。

§32

Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse. pretiosas vestes saepe conscidit. balaenam cepit et adpendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit, naves onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens, onus ventris auro excepit, in murrinis et onychis minxit. idem dixisse fertur, Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat quae ipse feci facturusque sum. habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales ut una die nonnisi de phasianis totum ederet omnesque missus sola phasianorum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de oleribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat.2 ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. fertur et una die ad omnes Circi et theatri et Amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret,3 addens, Nemo sciat, Antoninus haec donat.

他从不重复穿同一双鞋,据说也从不重复佩戴同一枚戒指。他常常撕毁昂贵的华服。他捕获了一条鲸鱼并称出重量,随后按照对其重量的估算为友人们呈献鱼肉。他在港口中将满载货物的船只沉入水中,声称这是气度宽宏的体现。他用金器承接腹中的排泄物,在萤石和缟玛瑙器皿中排尿。据说他还曾说过:“若我有继承人,我将为他指定一名监护人,迫使他践行我亲自做过及将要做的一切事情。”他还保持着这样的习惯:为自己备办筵席,以致某一天只吃雉鸡肉,所有菜肴全由雉鸡肉构成;另一天全用雏鸡,另一天全用某种或某种特定鱼类,另一天全用猪肉,另一天全用鸵鸟,另一天全用蔬菜,另一天全用果品,另一天全用甜点,另一天全用乳制品。他常常在夜间寝所中将友人们与埃塞俄比亚老妇关押在一起直至天明,却向他们声称备下了绝色佳人。他在男童身上也行同样之事;在那时——毕竟在菲利普统治之前——这还是合法的。此外,他有时笑得如此放浪,以致剧场中公然只能听见他一人的笑声。他亲自唱歌、跳舞、随笛声诵咏、吹响号角、弹奏长颈鲁特琴、演奏水压风琴。据说有一天,他蒙着骡夫的兜帽以免被人认出,走访了赛车场、剧场、圆形竞技场以及全城各处的所有娼妓,然而他未行任何肉欲之举便赠予所有娼妓金币,并补充道:“谁也别透露,这是安东尼努斯赐予的。”

语法注3 条
  1. 31Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?

    此处为省略了系动词 est 的 Quid melius 结构,后接由 quam ut 引领的连接法现在时名词性从句(sim)。短语 mihi heres sim 属于一种反讽戏谑的表达,意指在生前将财富挥霍殆尽,从而由自己而非旁人成为遗产的“继承人”。

  2. 32fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat.

    副词 utpote 起到补充说明理由或背景的作用,修饰介词短语 ante Philippum(“在阿拉伯人菲利普统治之前”)。它解释了为何当时针对男童的此类行为在法律上尚被允许,即发生在该皇帝颁布禁令之前。

  3. 32cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret

    连词 cum 在此引出让步从句(“尽管……”),支配未完成过去时连接法 donaret。副词 tamen 的使用进一步突出了主句中他探访娼妓(ingressus)与从句中未行情欲之事仅赐金币(sine effectu libidinis)之间的反差对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:31-32