← 罗马皇帝群像

埃拉伽巴路斯传

§28-30

奇诡的车驾昼夜颠倒的奢靡与传闻辨析

埃拉伽巴路斯沉溺于用猛兽或裸女拉车、装扮神明与商贩、颠倒昼夜以及举办荒诞离奇的宴席等极端奢靡之举,但作者也指出,部分令人难以置信的传闻可能是后人为迎合亚历山大而捏造的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28

Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam idemque privatus in agris suis fecit, processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus,1 iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodemque habitu agens quo dii pinguntur quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant, habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant, struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent.2 Illud sane mirum videtur quod dicitur ab eo factum, ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens faenum exhibere, transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicos admisit cottidie nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.

他曾将四条巨犬套在车上,在皇宫内如此乘坐行驶,而在身为平民时也在自己的庄园里做过同样的事。他又套着四头巨鹿出现在公众面前,还为自己套上狮子,自称“伟大母神”;套上老虎,自称“利贝尔神”,并以他所模仿的神明画像中的同等装束行事。他在罗马饲养埃及小蛇——即当地人所谓的善神之蛇;他还拥有河马、鳄鱼、犀牛以及所有按其天性可以展出的埃及生物。他多次在正餐中呈献鸵鸟,声称这是犹太人受命食用的。据说他曾做过一件真正奇异之事:当他邀请显贵人物共进午餐时,他用番红花铺设半圆形餐榻,声称这是按照他们的尊严所提供的干草。他还颠倒昼夜之行事,在夜间处理白昼之务,在白昼处理夜间之事,并视之为奢华的手段之一,以致他很晚才睡醒并开始接受晨间问候,直到清晨才开始入睡。他每日接见友人,也不轻易让任何人空手而归,除非发现某人因节俭而如同无可救药。

§29

Habuit geminata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos et item octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret.3 donavit et argentum omne convivis quod habuit in convivio et omnem apparatum poculorum, idque saepius, hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit, proponebat praeterea iis quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore, si ius autem displicuisset, iubebat ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inveniret,4 semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos, amabat sibi pretia maiora dici earum rerum quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.

他拥有成双的车辆和镀金车辆,鄙弃镀银、象牙制和青铜制的车辆。他还曾把四名绝色女子套在车上,或者将两名女子套在手拉小车上,乃至三名或更多,如此驱车巡行;但他大多时候赤身裸体,由赤身裸体的女子拉着他。他还有这样的习惯:邀请八名秃顶者赴宴,同样也邀请八名独眼者、八名痛风患者、八名聋子、八名黑人、八名身材极高者和八名极胖者,由于一张半圆形餐榻无法容纳他们,从而从这一切中引人发笑。他常常把宴席上所用的一切银器和整套酒具赠予宾客。他是罗马领袖中第一个公开展出水鱼酱之人,而此前这本是军中粗食,后来亚历山大立即恢复了其军食性质。此外,他还向他们提出如同辩题般的任务,让他们发明用于调味菜肴的新酱汁;谁的发明令他满意,他便赐予重赏,甚至赠予丝绸衣物——这在当时既显稀有又被视为荣耀;但若酱汁令他不悦,他便下令此人一直食用该酱汁,直到他能发明出更好的为止。他总是坐在鲜花之中或昂贵的香料之间,喜欢别人向他报出为餐桌备办物品的昂贵价格,声称这是宴席的开胃之法。

§30

Pinxit se ut cuppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit, sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. exhibuit aliquando et tale convivium ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando quod efficerent voluptatem, celebravit item tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super Aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim, et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, iretur que ad omnium domos, sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt, dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet, hoc idem de domibus, de praetoriis, de diaetis fecisse dicitur, sed et haec et alia nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta5 ab iis qui in gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt.

他把自己装扮成糕点商人、香料商人、小吃馆老板、杂货铺老板、皮条客,并在家中始终操持这一切角色。在一次正餐中,他曾用许多餐桌呈献六百只鸵鸟的头部,以便食用它们的脑髓。有时他还举行包含二十二道丰盛大菜的筵席,但在每道菜之间,他与友人们都要沐浴并与女子交合,且起誓要竭尽享乐之能事。他又举行这样一种筵席,使每一道菜都在各个友人家中准备:尽管一人住在卡皮托利乌姆,一人住在帕拉蒂乌姆,一人住在城墙土垒之上,一人住在凯利乌斯山,一人住在台伯河对岸,无论各自居于何处,他们都依序在各自宅邸中享用单道菜肴,奔走于所有人居所之间,如此一来,单单一场筵席整整一天才勉强结束,因为在每道菜之间他们既要沐浴又要与女子交合。他总是呈上一道由油和鱼酱调制的锡巴里斯风味菜肴,据说正是在锡巴里斯人发明该菜肴的那一年,他们遭到了灭顶之灾。据说他还曾在许多地方建造浴室,仅沐浴一次便立即拆毁,以免因重复使用而拥有旧浴室;据说他在房屋、官邸、行宫上也行同样之事。但我相信,这些事以及其他若干令人难以置信之事,都是那些企图迎合亚历山大而肆意丑化埃拉伽巴路斯之人所捏造的。

语法注5 条
  1. 28processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus

    quattuor cervis iunctis ingentibus 为独立夺格结构(“四头巨大的公鹿被套好之后”)。连词 et 在此连接整个动词谓语部分或起补充强调作用。

  2. 28dicens praeceptum Iudaeis ut ederent

    在间接引语中,省略了 esse 的 praeceptum [esse] 作为非人称被动不定式,后接与格 Iudaeis(“对犹太人而言受命……”),ut ederent 引出的名词性从句表示命令的具体内容。这反映了皇帝不顾犹太教饮食禁忌(利未记中鸵鸟不洁)而作出的荒唐说法。

  3. 29cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret

    因果从句 cum capi non possent(“由于无法容纳”)插在由 consuetudinem 引出的目的/结果从句 ut... risus citaret 之前。这种语序倒装凸显了这群畸形或特殊体型之人无法挤在一张半圆形卧榻上的窘态,正是皇帝蓄意引发嘲笑的缘由。

  4. 29quamdiu tamen melius inveniret

    quamdiu(“只要/在……期间”)在此与 tamen 连用带有消极限定意味,实际表示“直到他找到更好的为止(在那之前一直)”。虚拟式 inveniret 表达皇帝指令中所设定的预期或限制条件。

  5. 30sed et haec et alia nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta

    fidem transeuntia 是修饰 alia nonnulla 的现在分词短语,支配宾格 fidem,意为“超越了可信度的/令人难以置信的”。全句骨干为 credo 支配的宾格不定式结构(haec et alia nonnulla... esse ficta)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:28-30