- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:33-35
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者总结了埃拉伽巴卢斯虽为应对非命预言而精心备下极尽奢华的自尽手段却终落得凄惨横死的下场,并向君士坦丁大帝申明记录该暴君生平的缘由,同时宣告将继续著述其后的历代君王。
libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum,1 paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset, laqueo vitam finiret. paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. sed nihil ista valuerunt, nam, ut diximus, et occisus est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.
他发明了某些种类的肉欲,以压倒昔日恶徒的放荡弄臣,并且深知提比略、卡利古拉与尼禄的一切手段。由于叙利亚祭司曾向他预言他将遭遇横死,因此他准备了由紫染、蚕丝与绯红织线绞成的绳索,以便在必要时能用套索自尽。他还准备了金剑,若有任何暴力逼迫,便可用来自刎。他还在雷石、风信子石和祖母绿器皿中备置毒药,若有更严酷的危险临头,便可用来自尽。他还修建了一座极高的塔,并在塔前铺设金质与镶嵌宝石的饰板,以便从上面纵身跳下,声称连自己的死也必须代价高昂且具奢华排场,使人们传颂从未有人如此死去。但这些准备毫无用处;因为正如我们所述,他被随从杀害,被拖过街道,受尽污辱地穿过下水道,并被抛入台伯河中。这便是安东尼努斯之名在国家中的终结,众人皆知,这位安东尼努斯其生平与其名号同样虚伪。
Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida defuerit, sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt, ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi. deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum Imperatorem esse fortunae est.2 nam et minus boni reges fuerunt et pessimi, agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit, et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen, deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.
尊崇的君士坦丁,在任何人看来或许都颇为惊奇:我所记载的这场灾祸竟然高居元首之位,而且持续了将近三年之久;当时国家中竟无一人能将此人从罗马威严的舵轮旁拉开,而尼禄、维特里乌斯、卡利古拉及诸如此类的其他人却从未缺少诛戮暴君之人。但首先,我亲自请求宽恕,因为我将自己在各家史料中所查得的这些事载入文字,尽管我隐去了许多甚至不免极度羞耻便无法启齿的恶行,而对于我所讲述的内容,我也尽可能借用辞令的遮掩加以掩饰。其次,我认为应当顾及您的“宽容”常常所说的那句话: “身居帝位乃命运所定。” 因为确实有过不甚贤良的君王,甚至有过最糟糕的君王;然而正如您的“虔敬”常言的那样,应当努力让那些被宿命之力推向统治之必然境地的人配得上帝国大权。既然此人是安东尼努斯家族的最后一人,此后在国家中也不再有元首使用这一名号,那么还必须补充一点,以免在我开始记述希望自称为安东尼努斯后嗣的父子二位戈尔迪安时产生任何误解:对他们而言,首先那不是氏族名,而是个人名前缀;此外,正如我在大多数典籍中所查得的那样,他们被称为安东尼乌斯,而非安东尼努斯。
Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar qui post sequentur, quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius, de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios clarum esse perspexerim. his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit,3 his addendi sunt Licinius atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam venit, sed ita ut nihil de eorum virtute derogetur. non enim ego id faciam quod plerique scriptores solent, ut de iis detraham qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.
以上便是关于埃拉伽巴卢斯的事迹,虽然我此前已呈献了其他人的传记,但您仍希望我不情愿且迟疑地搜集希腊文与拉丁文史料写出其生平并呈献于您。然而,我将着手书写随后的那些人:其中在位十三年的元首亚历山大最为贤良,当详加记述;其他人有的仅在位半年,有的勉强在位一年或两年;杰出的奥勒良,以及他们所有人的荣耀、您家族的开创者克劳狄——在向您的“宽容”书写关于他的事迹时,我唯恐直言不讳会被心怀叵测者视为阿谀,但既然我已明白他在其他作者笔下同样名声赫赫,我自可在恶人的嫉妒面前释然无愧。在这些人之后还应加上黄金时代之父戴克里先,以及俗称黑铁时代之父的马克西米安,以及直至您的“虔敬”之世的其余诸帝。至于您,尊崇的奥古斯都,那些蒙更优越天资垂青的人将以篇幅浩瀚且更为雄辩的文字赞颂您;而在这些人中还应添上李锡尼与马克森提乌斯,他们所有人的统治之权皆归于您的统辖之下,但须使他们的德能丝毫不被减损。因为我绝不会像多数史家惯常做的那样贬低战败之人,因为我深知,只要我将他们自身所具备的一切良德如实宣示,便只会增添您的荣光。
- 33biothanatum se futurum
此句为无人称被动动词 praedictum erat 的主语从句,由对格不定式构成;biothanatum 源自希腊语借词 βιοθάνατος(横死者、死于非命者),在此作谓语性对格补足语,意为“自己将遭遇横死”。
- 34Imperatorem esse fortunae est.
不定式短语 imperatorem esse(身居帝位)充当主语,fortunae 为表示所属或属性的谓语性属格(所有属格),全句意为“身居帝位乃命运所定/属于命运的范畴”。
- 35illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit
此处手抄本存在句法脱节(anacoluthon)或传抄异文:主格主语 illi 与属格分词 prosequentium(或由将来时动词 prosequentur 讹变而来)并存,修饰后文 quibus 关系从句。全句统一按“那些蒙受更优越天资垂青而作传赞颂的人(将在诸多篇章中记述您)”这一主谓逻辑关系处理。
