← 罗马皇帝群像

埃拉伽巴路斯传

§25-27

戏弄宾客的恶作剧与召集妓女的集会

埃利奥加巴卢斯对朋友和寄生客施加放出猛兽、放气坐垫及假餐宴等荒诞恶作剧,召集妓女和男宠举行军事化集会,极尽奢靡,甚至滥发罗马市民的公粮配额。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§25

Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis invenientur prandentes.1 primus denique invenit sigma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum solverentur.2 In mimicis adulteriis ea quae solent simulato fieri effici ad verum iussit, meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas suas exhiberi et cum iisdem lavit, nonnullis etiam honestis,3 gladiatores ante convivium pugnantes vidit et pyctas frequenter. stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et venationes sibi exhibuit, parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.

他常常把喝醉的朋友关起来,并在夜间突然放进拔去牙爪的狮子、豹子和熊,以致他们在同一个卧室醒来时,在拂晓或者(更可怕的是)在黑夜中见到狮子、熊和豹子,许多人因惊吓过度而丧命。对许多地位卑微的朋友,他铺设风箱代替坐垫,并在他们用餐时将风箱的气放掉,以致他们正在用午餐时常常突然跌落到餐桌底下。最后,他第一个发明把半圆形睡榻直接铺在地上而不是床架上,以便侍童可以从脚端解开皮囊放气。在演出的通奸滑稽剧中,他命令将通常假装做的事情付诸实行,并常常从所有鸨母手中赎买妓女并予以释免。在私下闲谈中引发关于罗马城内会有多少疝气病人的讨论时,他下令将所有患者登记造册并带到他的浴室,并与他们一同沐浴,其中甚至有一些体面之士。他在宴饮前频繁观看角斗士和拳击手的搏斗。他在竞技场最顶端为自己设下餐榻,一边享用午餐,一边观看罪犯和野兽搏杀。在第二道菜时,他常常给寄生客呈上蜡制的晚餐,常常是木制的,常常是象牙制的,有时是陶制的,有时甚至是汉白玉或石制的,以便用各种不同材质做成他自己所食用的菜肴呈现在他们眼前,而他们每道菜之间只能饮酒,并且像吃过饭一样洗手。

§26

Primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum iam subsericae in usu essent, linteamen lotum numquam attigit, mendicos dicens qui linteis lotis uterentur. dalmaticatus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti. Omnes de Circo, de theatro, de Stadio, et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum, adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes, et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, ad exsoletos habitu puerorum qui prostituuntur. post contionem pronuntiavit iis quasi militibus ternos aureos donativum petiitque ab iis ut a dis peterent ut alios haberent ipsi commendandos. Iocabatur sane ita cum servis ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum quam magna esset Roma. mittebat parasitis pro cellario salarii annui vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris, claudebat in eiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans.

据说他是罗马人中第一个穿纯丝衣服的人,尽管当时半丝衣物已经通用;他从不接触洗过的亚麻布,称使用洗过亚麻布的人都是乞丐。晚餐后他常常穿着达尔马提亚袍公开露面,自称法比乌斯·古尔格斯和西庇阿,因为他所穿的这件衣服,正是当年法比乌斯和科尔内利乌斯在青年时期为了端正品行而被父母带到公众面前时所穿的。他把大竞技场、剧场、赛跑场以及所有地方和浴室的所有妓女聚集到一座公共建筑中,在她们面前作了一场如同对待士兵般的演说,称她们为“战友”,并探讨各种体位与欢愉的形式;后来他又将鸨母、从各地搜罗来的男宠以及最荒淫的娈童和青年召集到此类集会中,并且在走向妓女时他身着女装袒露乳房,在走向男宠时则作卖淫少年的打扮。演说结束后,他如同对待士兵一样向她们宣布发放每人三枚金币的赏赐,并请求她们向神明祈求,使她们能有更多人可向他推荐。事实上,他曾这般戏耍奴隶:下令让他们各自送来一千磅蜘蛛网,并许以重赏,据说共收集了一万磅蜘蛛网,他还说由此亦可看出罗马是何等宏大。他给寄生客送去装满青蛙、蝎子、毒蛇及此类怪物的容器,作为他们一年俸禄的干粮储藏,并在这种容器中关入无数苍蝇,称它们为“温顺的蜜蜂”。

§27

Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. iam imperator iubebat sibi et decem milia murium exhiberi, mille mustelas, mille sorices. dulciarios et lactarios tales habuit, ut quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, iis edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. miscuit gemmas pomis ac floribus, iecit et per fenestram cibos totidem quot exhibuit amicis, iusserat et canonem populi Romani unius anni4 meretricibus, lenonibus, exsoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi et Traiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.

在频繁用午餐和晚餐时,他总是在餐厅和柱廊中为自己安排战车赛,强迫年老的宾客驾车,其中不乏身居显位者。称帝之后,他还命令给他呈上万只老鼠、千只雪貂和千只鼩鼱。他拥有的面点师和乳品师技艺精湛,凡是厨师、摆盘师或水果师用各种食材呈献之物,他们都能或用甜食或用乳品模造出来呈献。他还向寄生客呈献玻璃制的晚餐,有时在桌上铺放画有即将端上的食物的绘彩餐巾,餐巾数量与他将要享用的道数相同,以便通过刺绣或纺织图画呈现出来。然而有时也会给他们呈上彩绘的木板,以致万物仿佛都呈现在他们眼前,而他们却备受饥饿折磨。他将宝石混入水果和鲜花中,并把与呈献给朋友们相同数量的食物从窗户扔出去。他还曾下令将罗马人民一年的粮食配额分发给城墙内的妓女、鸨母和男宠,并向城墙外的那些人许诺了另一份〔一年的粮食配额〕,尽管当时依照塞维鲁和图拉真的储备规定,罗马城内有七年的粮食配额。

语法注4 条
  1. 25ita ut plerumque subito sub mensis invenientur prandentes

    在由 ita ut 引导的果句中,接在主句过去时态动词(sternebat, reflabat)之后,依古典语法理应使用未完成过去时虚拟式(invenirentur)。写本中的 invenientur 或是抄写讹误(invenirentur 脱落 r),或是虚拟式被陈述式侵入的现象,句法功能上仍表示过去发生的结果。

  2. 25ad reflandum spiritum solverentur

    介词 ad 加上宾格动形容词结构(ad reflandum spiritum)表示目的(“为了放气”)。solverentur 为 ut 引导的目的从句中的未完成过去时被动语态虚拟式。

  3. 25nonnullis etiam honestis

    缺少分词的独立夺格结构(由代词 nonnullis 与形容词 honestis 构成),附属于前面的 cum iisdem lavit,具有情况说明或让步意味,意为“其中甚至有一些体面人士在场”。

  4. 27canonem populi Romani unius anni

    canon 为帝国后期行政专有名词,指配给罗马民众的常设公粮年额。句中带两组属格:populi Romani(归属属格)和 unius anni(计量/时间属格),作为被动不定式 dari 的宾格主语(逻辑主语)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:25-27