- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:16-18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
埃利奥加巴卢斯下令将元老院驱逐出城并企图肃清重臣,但近卫军发动叛乱在厕所中将其诛杀,并将其尸体拖拽后投入下水道与台伯河。他的名字被施以除名刑,元老院确立禁止妇女入内等法令,作者随后概述了其生平恶行与遗留工程。
Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori1 imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino saluti fuit.2 removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus. Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur, vel quod sibi viderent invidiam, facta conspiratione ad liberandam rem publicam primum conscios genere mortis, cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.3
他没有拖延对表弟的谋杀,但因害怕如果自己杀了表弟,元老院可能会倒向其他人,便突然下令元老院离开罗马城;所有缺少车辆或奴隶的人都被命令立即出发,以至于有人由挑夫抬送,有人由偶然寻得且出资雇用的牲畜载运。对于乌尔比安曾向其题献著作的执政官级人物萨比努斯,由于他留在了城里,皇帝召来一名百夫长,用较为委婉的言词下令将其杀死;但百夫长耳朵有些背,以为命令是要将他逐出城去,便依此执行了;这样,百夫长的耳背反倒成了萨比努斯的救命稻草。他又排黜了法学家乌尔比安,因为他是个正直之士,并驱逐了他曾任为凯撒导师的修辞学家西尔维努斯;西尔维努斯确实被杀,乌尔比安却得以保全。但士兵们,特别是近卫军,不知是因为知悉针对埃利奥加巴卢斯的灾祸正在酿成,还是因为看到了针对自身的仇怨,遂结成密谋以解放国家,首先以某种死法处决了他的同谋者:他们有的被剜出内脏而死,有的被从下体刺穿,使这种死亡与其生前行径相契合。
post hoc in eum impetus factus est atque in latrina ad quam confugerat occisus. tractus deinde per publicum; addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam milites mitterent. sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium, adnexo pondere ne fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri posset, tractum est cadaver eius etiam per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur. Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini. appellatus est post mortem Tiberinus et Tractaticius et Impurus et multa, si quando ea erant designanda quae sub eo facta videbantur, solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur qui amorem senatus populi ac militum non merentur. Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem dicunt, et Amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, nulla exstant, et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditicio Antonino exstructae sunt, ab Alexandro perfectae.
此后,众人向他发起袭击,他被杀于自己逃往躲藏的厕所之中。随后,尸体被拖过公共街市;士兵们还对尸体施加了羞辱,将其扔进下水道。但当下水道偶然容纳不下时,尸体便被系上重物以免漂浮,从埃米利乌斯桥抛入台伯河,以使其永远无法安葬;在被扔进台伯河之前,他的尸体还被拖拽着绕行了赛车场。他的名字,即安东尼努斯之名,遵照元老院的命令被抹除,仅留下了瓦里乌斯·埃利奥加巴卢斯之名,因为他此前强行保留那个名字,完全是企图装作安东尼努斯之子。他在死后被称为“台伯河之徒”“被拖拽者”“不洁之徒”以及许多其他称呼,每当需要指称在他统治下看似发生的事情时皆是如此;在所有的元首之中,他是唯一一个既被拖行、又被扔进下水道、并被抛入台伯河的人。这乃是由于所有人的共同痛恨所致,而皇帝们应当对这种痛恨格外戒备,因为那些不配得到元老院、人民和军队爱戴的人,甚至连坟墓也不配享有。除了埃利奥加巴卢斯神的神庙(有人称此神为太阳神,有人称其为朱庇特)、火灾后圆形剧场的修复以及塞维鲁之子安东尼努斯开工的苏尔皮基乌斯街区浴场之外,他本人的公共建筑工程概无存世;实际上,安东尼努斯·卡拉卡拉曾通过亲自沐浴和允许民众入内为该浴场落成揭幕,但此前尚缺柱廊,这些柱廊后来由这个假冒的安东尼努斯建造,并由亚历山大最终完工。
Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira probrosissima mulier et digna filio, cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum ne umquam mulier senatum ingrederetur, utique inferis eius caput dicaretur devovereturque per quem id esset factum.4 De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero
此人是安东尼努斯家族的最后一位皇帝(尽管后来许多人因家族名而认为戈尔迪安诸帝也是安东尼努斯,但他们被称为安东尼乌斯,而非安东尼努斯),其生平、品行和邪恶如此令人憎恶,以至于元老院甚至抹去了他的名字。若非为了辨识的缘故,我自己也不会称他为安东尼努斯,而这种辨识往往迫使人们提及那些已被废除的名字。与他一同被杀的还有其母塞米娅米拉,一个声名狼藉且与其子相配的女人;在安东尼努斯·埃利奥加巴卢斯之后,首要确立的法令就是绝不允许任何妇女进入元老院,凡促成此事者,其人身必被献祭并诅咒给冥府神祇。关于他的生平,许多淫秽之事已被载入文字,但因那些事不值一提,我认为只需记述涉及其奢靡的部分;据说其中有些事是他作为平民时所为,有些事则是登基为帝后所为,因为他自己曾说,在平民中他效仿阿皮基乌斯,而在皇帝中……
- 16aure surdiori
带有比较级特征的性质夺格(ablative of quality),此处用作绝对比较级,意为“耳朵稍有偏背”或“听力略有迟钝”。百夫长正是因这一身体缺陷而将皇帝较为委婉的处死指令(mollioribus verbis)误听为放逐令,从而救了萨比努斯一命。
- 16Sabino saluti fuit
双与格结构(double dative):Sabino 为利害/关系与格(dative of reference),saluti 为目的/结果与格(dative of purpose/result),整句表示“百夫长的耳背成了萨比努斯的救生索”。
- 16primum conscios genere mortis, cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens
一种省略动词的破格句式。支配宾格 conscios(同谋者)的主句及物动词(如处死、惩治)被省略,直接顺承至描述具体处决手段的 cum 从句(cum alios... necarent, alios... perfoderent)。genere mortis(以一种……死法)作为手段状语,在后文从句中被具体展开为与他们罪恶生活相称的残忍刑罚。
- 18utique inferis eius caput dicaretur devovereturque per quem id esset factum
由非人称被动态 cautum [est] 所支配的名词性从句,由 utique 连接,紧承前文的 ne 从句。caput 在宗教-法律传统套语中代指“生命、人身”,dicaretur devovereturque inferis 即宣布犯禁者为被诅咒奉献给冥神之人(即剥夺法律保护并处死)。per quem id esset factum 为虚拟式关系从句,表泛指条件(“凡致使此事发生之人”)。
