- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:19-21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
埃利奥加巴卢斯效仿奥托与维特利乌斯,沉溺于奢华的陈设、创制离奇的珍馐饮品、公然蔑视元老院与传统等级秩序,并以圈养猛兽和倾泻鲜花窒息食客等荒唐行径自娱。
Othonem et Vitellium imitari,1 nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni florum genere, liliis, violis, hyacinthis, et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.
效仿奥托与维特利乌斯;因为在所有平民之中,他是第一个用金布铺设卧榻的人,这在当时是得到马可·安东尼努斯许可的,后者曾将皇家所有器用公开发售;随后,他以色彩来展示夏日宴席,今天呈献绿色,另一天呈献海绿色,接着是青蓝色,在整个夏季的所有日子里始终富于变化。随后,他是第一个拥有银制温水器的人,也是第一个拥有银锅的人。接着是重达百磅的雕花银器,其中一些还被污以极其淫荡的图案。乳香酒、胡薄荷酒以及如今奢靡风尚所保留的一切,皆是他首创的。因为对于从他人处承袭的玫瑰酒,他又通过揉搓松果使其更为芬芳;总之,在这类饮品杯皿中,埃利奥加巴卢斯之前未见记载。对他而言,除了寻欢作乐便无所谓生活;他是第一个用鱼肉制作灌肠的人,也是第一个用牡蛎、扁牡蛎以及此类其他海洋贝类,还有龙虾、鳌虾和海虾制作灌肠的人。他还用玫瑰铺满餐厅、卧榻和柱廊,并在上面漫步,而且用各类花朵,百合、紫罗兰、风信子和水仙,皆照此行事。非在注入名贵香膏或藏红花的蓄水池中,他绝不游泳。若非垫有兔毛或鹧鸪腋羽的卧榻,他也不愿轻易躺卧,且频繁更换垫褥。
Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, populum Romanum unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens, praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum eos cogerent. voluit et per singulas urbis regiones praefectos urbi facere, ut essent in urbe quattuordecim, et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur,2 exhibuit et Palatinis lances ingentes extis mullorum refertas et cerebellis phoenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et phasianorum et pavonum. barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis, apiasteris, et phaselaribus et faeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. quod praecipue stupendum est.
他有时极其蔑视元老院,甚至称他们为“身着托加的奴隶”,称罗马人民为“单一庄园的耕种者”,对骑士阶层更是不屑一顾;晚餐后,他常召城市长官前来饮酒,并叫来近卫军长官,以至于若他们推拒,内务长官便会强迫他们就范。他还企图为城市的各个辖区分设城市长官,以使城内共有十四名,若他活得更长久,他必定会付诸实行,提拔所有最卑鄙和从事最低贱行业的人。他拥有纯银打造的卧榻,既用于用餐,也用于寝室。为了效仿阿皮基乌斯,他常常食用骆驼的脚后跟、从活公鸡身上切下的鸡冠,以及孔雀和夜莺的舌头,因为据说凡食用这些的人都可免受瘟疫侵害;他还给宫廷官吏端上盛满红鲻鱼内脏、火烈鸟脑髓、鹧鸪蛋、鸫鸟脑髓以及鹦鹉、野鸡和孔雀头颅的巨大盘碟。诚然,他下令端上如此大量的鲻鱼胡须,以至于他用盛满的豆盘和大碟呈献它们,用以代替水芹、香蜂草、豇豆和葫芦巴——这尤其令人称奇。
Canes iecinoribus anserum pavit. habuit leones et leopardos exarmatos in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere, ignorantibus cunctis quod exarmati essent, ad pavorem ridiculum excitandum. misit et uvas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque phasianis leones pavit et alia animalia, exhibuit et sumina apruna per dies decem tricena cottidie cum suis vulvis, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam cum albis exhibens. albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. oppressit in tri- cliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum erepere ad summum non possent, condito piscinas et solia temperavit et rosato atque absinthiato. vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intellegeretur, viso quod unus bibisset.3 eunuchos pro apophoretis dedit, dedit quadrigas, equos stratos, mulos, basternas, et raedas, dedit et
他用鹅肝喂狗。他把拔去爪牙的狮子和猎豹作为宠物,这些猛兽经驯兽师调教后,他在第二道和第三道菜时突然命令它们卧倒在旁,众人皆不知它们已被除去武装,以此激起荒唐的惊恐。他还把阿帕米亚的葡萄放进马槽喂马,用鹦鹉和野鸡喂养狮子及其他兽类;他一连十天每天端上三十头野母猪的乳房及其子宫,呈献豌豆配金币,扁豆配雷石,蚕豆配琥珀,米饭配珍珠。此外,他还在鱼肉和块菌上撒上珍珠以代替胡椒。在装有活动翻转吊顶的餐厅中,他用紫罗兰和鲜花压埋他的食客,以至于有些人因无法爬到最顶端而窒息毙命。他用香料酒、玫瑰酒和苦艾酒调和蓄水池与浴盆。他邀请平民饮酒,自己也与民众痛饮,以至于看见他一人所饮之量,人们便明白他是在水池中喝的。他赠送阉人作为随宴赠礼,赠送四马战车、备好鞍鞯的马匹、骡子、轿子和四轮车;他还赠送了……
- 19Othonem et Vitellium imitari
此句紧接上一段落末尾的 cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero...,为间接引语中的“宾格加不定式”结构。由 diceret 支配,省略了作逻辑主语的宾格 se,搭配异态动词不定式 imitari,意为“[他自己曾说……]在皇帝中则效仿奥托与维特利乌斯”。
- 20quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur
quod 用作表原因的连词(相当于 quia / propterea quod,“因为”)。该从句内部以 qui ederet 构成泛指关系从句(“凡食用这物者”),未完成过去时虚拟式 ederet 表示反复或假设动作;谓语 diceretur 亦采用未完成过去时虚拟式,表明此为传闻中的主观缘由。
- 21viso quod unus bibisset
由中性完成分词 viso 支配名词性从句(或间接疑问从句)quod unus bibisset 构成的独立夺格结构,意为“当看到一个人所喝的分量时”。它充当状语,修饰结果从句 ut in piscina eum bibisse intellegeretur(“以至于人们明白他是在水池中喝的”),说明其判断的根据。
