← 罗马皇帝群像

埃拉伽巴路斯传

§13-15

谋害亚历山大未遂与士兵的哗变

埃利奥加巴卢斯企图撤销对亚历山大的收养并剥夺其称号,甚至派遣刺客暗杀,激怒的士兵因而发动哗变,要求保护亚历山大并驱逐皇帝身边的奸佞近幸。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis,1 mandavitque ad senatum ut Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius titulos luto tegeret,2 ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent modo, vel in balneis vel veneno vel ferro, sed nihil agunt improbi contra innocentes, nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela quae parabat aliis, ab iisque sit interfectus quibus alios adpetebat. Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque impurum eundemque parricidalis animi tandem a re publica depellerent. et cum in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in Castra duxerunt, secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio,3 inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus, qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, missis praefectis alio ad compescendos milites in Castra, alio vero ad eos placandos4 qui iam in hortos venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites qui in hortos venerant sacramenti admonitione exoravit ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserant, haec in hortis, in Castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et impuros homines et aurigas et histri- ones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret, iis maxime summotis qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. remoti sunt denique ab eo Hierocles, Cordius, et Mirissimus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant, mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere, et ut Alexander custodiretur, neve illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret ne ulla fieret imitatio turpitudinis. sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat impudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. denique kalendis Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere, ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum, avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda sollemnia ire noluit, omniaque per praetorem urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.

在这些荒淫至极的生活恶行之中,他下令将自己收养的亚历山大从身边逐走,宣称自己后悔这项收养,并指令元老院废黜其凯撒之名。然而,当此事在元老院公布时,四下陷入死寂;因为亚历山大是一位极优秀的青年,这在后来由其统治的方式所证实,而他之所以不讨养父喜欢,仅仅是因为他并不淫乱。而且,正如某些人所言,他也是皇帝的表弟,深受士兵爱戴,亦为元老院和骑士阶层所悦纳。然而,走向其最恶毒愿望的终局之疯狂并未稍减,因为他派出了刺客前去刺杀亚历山大,其手段具体如下:他自己退往旧希望花园,仿佛针对这位新青年许下誓愿,而将母亲、祖母和表弟留在帕拉蒂尼宫,下令诛杀这位最优秀的、为国家所必需的青年;他又致信士兵,命令剥夺亚历山大的凯撒称号;他还派人前往军营,用泥土涂抹其雕像的铭文,正如对待暴君的惯例那般;他又派人去见亚历山大的养育者们,以赏赐和官职的希望命令他们按其所愿的任何方式杀死他,不论是在浴池中、用毒药还是用利刃。但恶徒对无辜者徒劳无功,因为没有任何势力能迫使任何人去完成这等滔天大罪;他为他人准备的武器反而转向了他自己,他最终正是被他用来袭击他人的那些人所诛灭。然而,雕像铭文刚被泥土涂污,所有士兵便怒火中烧,一部分涌向帕拉蒂尼宫,一部分涌向瓦里乌斯所在的花园,意在保护亚历山大,并最终将这个行止污秽且怀有弑亲之心的家伙驱逐出国家。当他们到达帕拉蒂尼宫时,便将亚历山大及其母亲与祖母一并置于极严密的监护之下,随后护送至军营;埃利奥加巴卢斯的母亲塞米娅米拉因担忧儿子,徒步尾随其后。随后众人前往花园,只见瓦里乌斯正在筹划一场战车竞赛,却仍在极度焦灼地等待表弟被杀的消息传来。他被士兵突如其来的喧嚣吓破了胆,躲进一个角落,用挂在卧房入口的床幔掩蔽自己;他派出了近卫长官,一人前往军营制止士兵,另一人则去安抚那些已经闯入花园的人。于是,长官之一的安条基亚努斯借由对军誓的提醒,恳求进入花园的士兵不要杀死他,因为来者并不多,大部分人仍留在大队长阿里斯托马库斯所按住的军旗之下。花园中的情形如此;而在军营中,士兵们对苦苦哀求的长官表示,只要埃利奥加巴卢斯将淫邪之徒、御者和演员从身边驱逐并改过自新,他们就宽恕他,特别是要革除那些在众人的痛苦中于皇帝身旁握有最大权力、或凭实情或借空诺出卖皇帝的一切的人。最终,希厄洛克勒斯、科尔狄乌斯、米里西穆斯以及两个使他从愚蠢变得更加愚蠢的恶毒近幸被逐出其身边。此外,士兵们还向长官下令,不得容许他再以这种方式生活下去,并要严密守卫亚历山大,不得对其施加任何暴力,同时也不得让凯撒见到奥古斯都的任何朋友,以免发生任何恶德的效仿。但埃利奥加巴卢斯以极其强烈的恳求索回那个极度无耻的希厄洛克勒斯,并日复一日地加深针对凯撒的阴谋。最后,在一月一日,尽管当时两人被一同任命为执政官,他却不愿与表弟一同出行巡游。直至最后,当他的祖母和母亲告诫他,除非士兵看到两位表兄弟之间和睦相处,否则必将置他于死地时,他才在当日第六刻穿上饰紫边的托加长袍前往元老院,并召其祖母进入元老院,将其引至座席。随后,他不肯前往卡皮托利乌姆许愿并举行庄严仪式,一切事务皆由城市法务官代行,仿佛现场根本没有执政官一般。

语法注4 条
  1. 13dicens se paenitere adoptionis

    无人称动词 paenitet 遵循其标准句式,以宾格表示感到后悔的主体(se),以属格表示后悔的对象或缘由(adoptionis)。在间接引语的动词不定式结构中,意为“宣称自己后悔这项收养”。

  2. 13misit qui et in Castris statuarum eius titulos luto tegeret

    关系代词 qui 连同未完成过去时虚拟式 tegeret 构成了省略先行词(如 aliquem)的目的关系从句(relative clause of purpose),意为“派遣(人)去涂抹……”。

  3. 14sollicita filio

    形容词 sollicita 支配表示关切或利益的与格 filio,意为“为儿子担忧”。虽然形态上亦可假定为原因夺格,但在此结构中作表示关切对象的与格解最为符合文法惯例。

  4. 14missis praefectis alio ad compescendos milites in Castra, alio vero ad eos placandos

    在独立夺格 missis praefectis 结构内部,代词 alius ... alius(相当于古典拉丁语的 alter ... alter,“一个……另一个……”)的阳性单数夺格 alio ... alio 作部分同位语,表示派一名长官前往军营,另一名去安抚已进入花园的士兵。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.humanitext-lat2:13-15