← 罗马皇帝群像

马克里努斯传

§4-5

马克里努斯的卑贱出身与巩固权力

本节记述了元老院中揭露的马克里努斯卑贱出身与恶劣名声的诸多异说,并详述了他在谋害卡拉卡拉后,如何通过给儿子改名、大肆犒赏军队以及向元老院发假誓来巩固帝位的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut appareat ignobilem, sordidum, spurcum fuisse. verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat, haec fuerunt: Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria,1 venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse, ius postremo dixisse; donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino. sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit, dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus, nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum displiceret, interemptus diceretur.

关于马克里努斯,当元老院已经宣布亚历山大为恺撒之时,传来了瓦里乌斯·埃拉伽巴卢斯统治的消息,当时元老院中有许多人说了这样的话,以至于显露出他是卑贱、下劣且污秽的。最后,别名为皮尼乌斯的奥雷利乌斯·维克托之言如下:马克里努斯是一名获释奴,是个娼妓之徒,在康茂德治下于皇宫中从事奴仆般的职务,具有可被收买的忠信和污浊的生活;他被塞维鲁甚至从最微贱的职务中撤职并流放到阿非利加,在那里,为了掩盖受判决的耻辱,他潜心阅读,代理微末诉讼,练习辩论,最后执掌司法;然而,在他的获释奴同伴费斯图斯的庇护下,他被赐予金指轮,并在维鲁斯·安东尼努斯治下成为了国库律师。但这些说法也被认为存疑,其他人亦有别样说法,对此我们自己也不会保持沉默。因为大多数人称,他曾进行过角斗表演,并在获得木剑后前往阿非利加;他起初是个斗兽者,后来又成了文书抄写员,随后才成为国库律师。正是从这一职务起,他得以升迁至所有最显赫的职位;随后,当他在同僚被遣走后担任近卫军长官时,以极深的阴谋杀害了他的皇帝安东尼努斯·卡拉卡拉,以致于看起来并不是被他杀害的;因为在收买了皇帝的御马奴并许以巨大的希望后,他促成了此事,即让人们说安东尼努斯仿佛是因弑亲或乱伦而招致不满、死于军人的暗算。

§5

Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit, dein corpus Antonini Romam remisit, sepulchris maiorum inferendum. mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum, adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat,2 sed quasi invitus acceperat; ut sunt homines, qui ad ea se cogi dicunt quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent3 odio Macrini vel propter vitam improbam vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores nobiles fuissent imperatores, infulsit praeterea in nomen Severi se, cum illius nulla cognatione tangeretur. unde iocus exstitit, Sic Macrinus est Severus quomodo Diadumenus Antoninus. statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen, profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat, retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini, divum illum appellans excusansque se et iurans quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum.

随后他立即篡夺了帝权,接纳其子迪亚杜梅努斯共同执政,并正如我们所说,立即下令让士兵们称其子为安东尼努斯;随后他将安东尼努斯的遗体运回罗马,以安葬入祖先的陵墓。他吩咐不久前曾是其同僚的近卫军长官履行职责,尤其要举行皇家葬礼体面地埋葬安东尼努斯,因为他深知安东尼努斯因向民众赠送衣服赏赐而深受平民爱戴。此外还有一点,即他害怕军队骚乱,以免其发生而阻碍他自己的统治;这一统治本是他前去强夺的,但他却装作勉为其难地接受;正如有些人在甚至通过罪行获取事物时,却声称自己是被迫的一样。然而他也害怕其同僚,担心他也渴望称帝,而所有人都期盼着,哪怕只有一支部队表示赞同,那位同僚也不会拒绝,且众人都会出于对马克里努斯的仇恨——无论是因其可耻的生活还是因其出身卑贱,因为先前的皇帝皆为贵族——而极力促成此事。此外,他将自己强行塞入塞维鲁的名号之中,尽管他与塞维鲁毫无亲缘关系。由此产生了一句笑话: “正如迪亚杜梅努斯是安东尼努斯,马克里努斯也是塞维鲁。” 然而,为了平息士兵的骚乱,由于他渴望减轻杀害皇帝的罪责,他立即向军团士兵和近卫军发放了比以往更加丰厚的军饷;正如通常所发生的那样,金钱帮助了那个清白所无法帮助的人,因为这个集一切恶德于一身的人在帝位上被维持了一段时间。随后他向元老院发去关于安东尼努斯之死的信函,称其为神圣皇帝,为自己开脱,并宣誓自己对刺杀之事毫不知情。就这样,他依破廉耻之人的习惯,在自己的罪行之上又加上了伪誓,而这正是一个恶人理所应当地做出的开端。

语法注3 条
  1. 4Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria

    此处为承接前文“verba ... haec fuerunt:”(其言如下:)的间接引语(oratio obliqua),整句由宾格加不定式结构构成(省略了'esse',后文并列接'dedisse', 'egisse', 'declamasse', 'dixisse'等)。

  2. 5quod raptum ierat

    由表示目的的目的卧格(supine in -um)'raptum' 与动词 'ire' 的过去完成时 'ierat' 结合构成的结构,意为“前去强夺”或企图夺取。

  3. 5sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent

    连词 'quod' 引导名词性从句作为独立夺格 'sperantibus cunctis' 的内容(后期拉丁语间接引语结构),从句内部嵌套了使用未完成过去时虚拟式(accederet ... recusaret ... facerent)的条件句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.humanitext-lat2:4-5