← 罗马皇帝群像

马克里努斯传

§1-3

传记撰写体例与马克里努斯的即位

作者阐明了记载短命统治者生平的原则,批评了尤尼乌斯·科尔杜斯纠缠于细枝末节的做法,主张只记录值得铭记之事。随后叙述了卡拉卡拉被刺后马克里努斯的即位,并探讨了马克里努斯为其子迪亚杜梅努斯冠以“安东尼努斯”之名的缘由,列举了迦太基女祭司的神谕预言以及安抚军队等不同说法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum qui non diu imperaverunt in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium,1 et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt, nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt, non enim est quisquam qui in vita non ad diem quodcumque fecerit, sed eius qui vitas aliorum scribere orditur officium est digna cognitione perscribere, et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere quos obscuriores videbat, qui non multum profecit; nam et pauca repperit et indigna memoratu, adserens se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Traiano aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.

那些统治时间不长的元首、僭主或恺撒们的生平都湮没无闻,这是因为关于他们的私人生活,并没有值得述说的事情——假使他们未曾觊觎帝位,根本就不会有人知晓他们——而关于他们并未长久执掌的统治,也无法多说些什么。然而,我们将把从各家史学家那里发掘出的事情公之于众,且正是那些值得铭记的事情。因为在世上没有任何人不在日复一日地做着琐碎日常之事,但着手为他人作传者的职责,乃是将值得了解之事详尽书写。尤尼乌斯·科尔杜斯固然热衷于出版那些他认为较为晦暗的皇帝们的传记,却没有取得多大成效;因为他只找到了很少的事情,而且是不值一提的,声称自己连每一处最细微的琐事都要究明,仿佛哪怕是关于图拉真、皮乌斯或马可,人们也应该知道他们出巡过多少次、何时更换了菜肴、何时更衣、以及何时擢升了何人。他在逐一探究这一切时,通过写下此类琐事让书卷塞满了荒诞的故事;然而对于卑琐之事,本该要么完全不写,要么写得极少,除非能从中觉察出品性——这才是真正应当知晓的——但也只需呈现一部分,以便由此推知其余。

§2

Occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat, imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum, nuncupavit. statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit;2 quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi. Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume- hum filium Macrinus Antoninum voluerit nuncupari, cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur, de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitante proconsule de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen octavo edidit. sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati sunt is Antoninorum numerus invenitur, enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere, nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt non Antonini. inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus; et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur,3 alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.

因此,在安东尼努斯·巴西阿努斯被杀后,曾主管其私产的近卫军长官奥佩利乌斯·马克里努斯篡夺了帝位;他出身低微,心性与相貌皆放肆无耻,尽管受到平民和士兵众人的怨恨,却时而自称塞维鲁,时而自称安东尼努斯。他立即出发前往帕提亚战事,从而剥夺了士兵评判他的机会,也剥夺了困扰他的流言滋长蔓延的机会;尽管元老院出于对安东尼努斯·巴西阿努斯的仇恨而欣然接纳他为皇帝,因为在元老院中所有人都异口同声: “任何人皆胜过这弑亲者,任何人皆胜过这乱伦者,任何人皆胜过这污秽者,任何人皆胜过这元老院与人民的屠夫。” 也许所有人都会觉得奇怪,既然马克里努斯被指为谋害安东尼努斯的元凶,为何他却希望其子迪亚杜梅努斯被称为安东尼努斯。关于此事,我将列出编年史中所载的内容:在迦太基,天后女神的女祭司在被女神附体时往往会唱出真言;在安东尼努斯·皮乌斯统治时期,当总督照例向她询问国家局势与自身权力而她预言未来之时,一旦谈及皇帝们,她便高声下令数一数她会说出多少次“安东尼努斯”,随后在众人震惊之中道出了八次安东尼努斯的名字。但当时所有人都以为安东尼努斯·皮乌斯将统治八年,然而他超过了这一年数,信徒们在当时或此后便确信,女祭司所预示的乃是另一回事。最终,将所有被称为安东尼努斯的人加在一起,恰好得出了这个安东尼努斯的人数。事实上,皮乌斯是第一位,马可是第二位,维鲁斯是第三位,康茂德是第四位,第五位是卡拉卡拉,第六位是盖塔,第七位是迪亚杜梅努斯,第八位是埃拉伽巴卢斯,他们都是安东尼努斯;而两位戈尔迪安不应被列入安东尼努斯之中,他们要么仅仅拥有安东尼努斯的前名,要么被称为安东尼乌斯而非安东尼努斯。正因如此,正如多数人所传,塞维鲁、佩蒂纳克斯、尤利安努斯以及马克里努斯本人也都自称为安东尼努斯;而对于安东尼努斯的真正继承者安东尼努斯家族而言,这个名字比他们自己的本名更多地得到了保留。这些是某些人的说法。但另一些人传称,迪亚杜梅努斯被父亲马克里努斯命名为安东尼努斯,是为了在士兵中消除安东尼努斯系被马克里努斯所杀的猜疑;还有人则说,人们对这一名字的渴望是如此强烈,以至于如果民众和士兵听不到安东尼努斯的名字,便不认为那是帝王之尊。

语法注3 条
  1. 1cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium

    原因从句 cum(引导未完成过去时虚拟式 scirentur)内嵌了与过去事实相反的虚拟条件句。条件从句采用过去完成时虚拟式 nisi adspirassent(“假使他们未曾觊觎帝位”),主句则采用 scirentur,表示若非如此便根本不为人所知这一状态。

  2. 2et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit

    结构上是 demit potestatem 同时管辖两组平行的“与格 + 属格动名词”短语:(1) militibus(与格)配合 iudicandi de se(属格动名词),(2) rumoribus(与格)配合 adulescendi(属格动名词)。错置语序(hyperbaton)使修饰成分相互交织,其核心含义为“既剥夺了士兵评判他的机会,也剥夺了流言滋长的机会”。

  3. 3ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur

    Antonini interfecti 构成了类似于 ab urbe condita 的分词独立核心结构,意为“安东尼努斯被马克里努斯杀害这一事件”。介词短语 a Macrino 修饰被动分词 interfecti 表示施动者;militibus 为与格(夺格性与格/分离与格),与 tolleretur 搭配,表示“从士兵们那里消除(这一猜疑)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.humanitext-lat2:1-3