← 罗马皇帝群像

马克里努斯传

§6-8

致元老院信函与远征帕提亚及败亡

引用了马克里努斯向元老院发出的自白信函及为安东尼努斯请求神圣荣耀的内容,叙述了元老院的反应、安东尼努斯之名的堕落,以及他征讨帕提亚并最终败亡的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

Cum ad senatum scriberet interest scire1 cuiusmodi oratio fuerit qua se excusavit, ut et impudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit improbus imperator, capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: Vellemus, patres conscripti, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram Clementiam videre, tunc demum enim florente re publica et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus quem nobis Antoninorum loco di dederant, verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum quid de nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprendere potuisset. et infra: Detulerunt ad me imperium, cuius ego, patres conscripti, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit quod militibus placuit, quibus iam et stipendium et omnia imperatorio more iussi. item infra: Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur prius nomine, sic etiam regni honore, quod vos, patres conscripti, bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod maxime diligitis. item infra: Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, patres conscripti, ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus, dicantes ei duas statuas equestres, pedestres duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item Divo Severo duas triumphales, quae omnia, patres conscripti, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus.2

当他给元老院写信时,了解他是用何种演说为自己开脱是极有价值的,以便使人们既能看清此人的厚颜无耻,又能看清这个邪恶皇帝作为发端的亵渎不敬。皇帝马克里努斯和迪亚杜梅努斯演说中的要点如下: “各位被征集的新老议员,我们本希望在我们的安东尼努斯安然无恙且我们凯旋而归时得见诸位的宽仁;因为唯有在国家繁荣昌盛之时,我们所有人才是幸福的,并能生活在诸神赐予我们代替安东尼努斯诸帝的那位元首之下。然而,由于军事叛乱使得此事无法实现,我们首先通报军队就我们所作的决定;随后,作为首先应当做的事,我们向那位我们在其誓词下宣誓效忠之人决定神圣的荣耀,因为军队认为在为巴西亚努斯之死复仇的事上,没有人比他的近卫军长官更当之无愧,而他〔巴西亚努斯〕本人若生前能够查明这场阴谋,也必定会将惩治阴谋之责托付给他。” 随后又说: “他们将帝位授予了我;各位被征集的新老议员,我暂且承担起对其的保护;如果士兵们所满意的决定也令诸位满意,我将继续执掌统治,对于那些士兵,我已经按照皇帝的惯例下令发放了军饷和一切应得之物。” 又接着说: “士兵们将帝位与名号一并赐予了诸位所熟知的我的儿子迪亚杜梅努斯,显然称他为安东尼努斯,以便他先因名号而得享尊荣,同样也因统治的荣誉而得享尊荣;我们恳求各位被征集的新老议员以吉利祥瑞的兆头批准此事,免得诸位所极度热爱的安东尼努斯家族之名在诸位当中断绝。” 又接着说: “至于安东尼努斯,士兵们已决定给予神圣荣耀,我们也正在决定,尽管我们本可以凭皇帝的法权发布命令,但仍恳请各位被征集的新老议员予以决定:为他奉献两座骑马雕像、两座身着军装的站立雕像、两座身着便服的坐像,同样也为神圣的塞维鲁奉献两座凯旋雕像;各位被征集的新老议员,鉴于我们虔敬地为前任皇帝们请命,诸位将下令落实这所有的一切。”

§7

Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset, eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto, diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum, quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex meretrice conceptus, idem postea accepit, denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostendetur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam, iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur?

因此,当信函在元老院宣读后,出乎所有人的预料,元老院欣然接受了安东尼努斯之死;并且寄希望于奥皮利乌斯·马克里努斯会维护公共自由,首先将他列入贵族之列——他是一个新人,不久前还只是皇室私产的代理官。尽管他曾是神职文书——即今日人们所称的次等祭司——他们仍下令授予他‘虔诚者’的称号,并封他为大祭司。然而在宣读信函之后,由于根本没有任何人相信安东尼努斯已死,现场出现了长久的沉默。但后来确证他已被杀害之后,元老院便像针对暴君一样对他发起了猛烈的声讨。最后,他们立即授予马克里努斯资深执政官统治权和保民官特权。确实,至于他自己的儿子——鉴于他自己已经接受了‘福将’的称号——为了消除是他杀害安东尼努斯的嫌疑,他将原本名为迪亚杜梅努斯的儿子命名为安东尼努斯。这个名号后来甚至也被自称为巴西亚努斯之子、极其污秽且由妓女所怀的瓦里乌斯·埃拉伽巴卢斯所继承。最后,某位诗人留下了诗句,在其中表明安东尼努斯的名号始于庇护,并通过历代安东尼努斯逐渐沦落至最下等的污秽,如果说唯有马可似乎以其生活方式提升了那一崇高的名号,维鲁斯使其蜕化,康茂德甚至玷污了这一神圣名号的威严,那么对于卡拉卡拉·安东尼努斯又能说些什么,对于眼前此人又能说些什么呢?最后,对于被记载为安东尼努斯家族中最后一人且生活在极度污秽之中的埃拉伽巴卢斯,又能说些什么呢?

§8

Appellatus igitur imperator, imperio suscepto contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere, sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. sed anno amplius3 imperavit. Sane cum esset inferior in eo bello quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petiit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. inde cum se Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus appellatus.

因此,在他被宣布为皇帝并接管帝位后,他进行了庞大的准备进军讨伐帕提亚人,力求以胜利的伟绩洗刷门第的低微与往日生活的耻辱;然而在与帕提亚人发生交战后,由于叛逃投奔瓦里乌斯·埃拉伽巴卢斯的诸军团发生叛乱,他被杀害了。但他统治了一年有余。确实,在安东尼努斯所发动的这场战争中,他处于劣势,当阿尔塔巴努斯猛烈地为其公民的死亡复仇时,起初马克里努斯进行了抵抗;但后来派出了使节请求和平,由于安东尼努斯已被杀害,帕提亚王欣然同意了和平。随后,当他撤退至安条克并沉湎于享乐时,他为军队杀害自己以及追随被认为是巴西亚努斯之子的人——即后来被称为巴西亚努斯和安东尼努斯的埃拉伽巴卢斯·巴西亚努斯·瓦里乌斯——提供了正当的理由。

语法注3 条
  1. 6interest scire

    非人称动词 interest 支配主语性不定式 scire,后者进而引出以 cuiusmodi 开头的间接疑问句。

  2. 6nobis religiose pro prioribus ambientibus

    由代词 nobis 和现在分词 ambientibus 构成的独立夺格结构。介词短语 pro prioribus 意为“为了前任先帝们”,用以修饰分词,表现马克里努斯为先帝祈请荣誉的态度。

  3. 8anno amplius

    比较级副词 amplius 在不带 quam 的情况下,与表示时间的夺格(或替代宾格)anno 结合,意为“一年有余”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.humanitext-lat2:6-8