← 罗马皇帝群像

卡拉卡拉传

§6-8

亚历山大里亚的大屠杀与卡拉卡拉遇刺

卡拉卡拉发动东方战役并在亚历山大里亚进行大屠杀,随后在卡莱附近死于近卫军长官麦克里努斯策划的刺杀;作者接着考察了关于法学家帕皮尼阿努斯被处决的诸种传闻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis competebat mori- bus, fecit, inde Alexandriam petiit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos ad militiam praecepit. eos autem quos legerat occidit exemplo Ptolemaei Euergetis qui octavus hoc nomine appellatus est. dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandriae fecit. Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes inmissis. datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus. deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carrhas Luni dei gratia venisset, die natali suo, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praefecto praetorii positis, qui post eum invasit imperium, interemptus est. conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praefectus legionis secundae Parthicae militabat et qui equitibus extraordinariis praeerat, non ignorantibus Marcio Agrippa, qui classi praeerat, et praeterea plerisque officialium1 impulsu Martialis.

此后,他将注意力转向亚美尼亚和帕提亚战争,任命了一位符合自己性情的军事指挥官。随后他前往亚历山大里亚,将民众召集到体育馆并严厉训斥他们,还下令征募健壮之人服兵役。然而,他却仿照被称为第八位同名者的托勒密·欧厄尔盖忒斯的先例,将所征募的人杀害。此外,他向士兵发出杀害其宿主的信号后,在亚历山大里亚进行了一场大屠杀。随后,他经由卡杜西伊人和巴比伦人的领地进军,杂乱无章地同帕提亚的太守们交战,甚至向敌人放出了野兽。在像战胜之后那样向元老院发出信函后,他被授予“帕提库斯”的称号;因为早在其父在世时,他就已获得了“日耳曼尼库斯”的称号。此后,当他企图再次向帕提亚人开战,在埃德萨过冬并从那里前往卡莱拜祭月神(卢努斯)时,在他的生日——四月六日(四月伊杜斯前第八天),恰逢大母神节当天,当他因便溺之需走到一旁时,因接替他篡夺帝位的禁卫军长官麦克里努斯所设下的伏兵而被刺杀。谋杀的同谋有涅墨西亚努斯及其兄弟阿波利纳里斯,以及担任第二帕提亚军团长官且统领特选骑兵的特里克齐阿努斯;统领舰队的马尔基乌斯·阿格里帕并非不知情,而且在马尔提阿利斯的鼓动下,大多数宫廷官员也都知情。

§7

Occisus est autem in medio itinere inter Carrhas et Edessam, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret, denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrhenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.

他是在卡莱与埃德萨的中途被杀的,当时他为了排尿从马背上下来,正处于身为暗杀谋划者的近卫兵之间;最后,当他的马夫扶他上马时,用短剑刺穿了他的肋部,众人齐声高呼是马尔提阿利斯干的。既然我们提到了月神卢努斯,就应当知晓,据最有学问的人所传述,且如今尤其被卡莱人所深信的是:凡认为应当以女性名称和性别来称呼月亮的人,必将受制于女人并永远服侍她们;反之,凡相信此神为男性的人,必能管辖其妻而不受任何妇人之阴谋所困。因此,尽管希腊人或埃及人在语法上用指代女性的词性来称呼月神,但在密教意义上他们仍称其为男性的卢努斯。

§8

Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse; egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum. multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud esse parricidium aliud accusare innocentem occisum,2 sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum stultissimum fore qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret,3 quod factum est; nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est.

我知道关于帕皮尼阿努斯之死,许多人在著述中未指明被杀的原因,人人各执一词;但我宁愿列举各种不同的看法,也不愿对这样一位伟人之死保持沉默。据文献记载,帕皮尼阿努斯是塞维鲁皇帝最亲密的朋友,他曾与塞维鲁一同在斯凯沃拉门下研习法律,并在国库辩护人一职上接替了塞维鲁,正如有人所言,他甚至通过第二任妻子与皇帝结为姻亲;塞维鲁将两个儿子特别托付于他,他也因此力主安东尼努斯兄弟之间的和睦;更有甚者,当巴西阿努斯已经在抱怨其弟的阴谋时,他极力阻止杀害该弟;因此,他才与盖塔的支持者们一同被士兵杀害,这不仅得到了安东尼努斯的默许,甚至是他唆使的。许多人说,巴西阿努斯在杀死弟弟后曾责成他在元老院和民众面前为自己开脱罪责,但他回答说,为弑亲之罪开脱并不如犯下它那般容易。还有这样一段传闻:他不愿口授一篇攻击其弟以使行凶者的辩词更有利的演讲,并在拒绝时回答道,控告一个无辜的被杀者乃是另一种弑亲之罪。但这完全不合情理;因为长官既不可能去代撰演讲,而且公认他是作为盖塔的支持者被杀的。据说帕皮尼阿努斯在被士兵抓捕押往帕拉蒂乌姆处死时曾预言道:继任自己职位的人若不为残暴被夺的长官职位复仇,必将是世上最愚蠢的人;事实果然如此,因为正如我们在上文所述,麦克里努斯杀死了安东尼努斯。麦克里努斯在军营中与儿子一同被立为皇帝后,将名叫迪阿杜梅努斯的儿子命名为安东尼努斯,正是因为禁卫军极为怀念安东尼努斯。

语法注3 条
  1. 6non ignorantibus Marcio Agrippa, qui classi praeerat, et praeterea plerisque officialium

    独立夺格结构(non ignorantibus...)。复数现在分词 ignorantibus 在句意上统摄由单数的 Marcio Agrippa 与复数的 plerisque officialium 构成的复合主语。否定词 non 与带有否定意义的分词 ignorans 构成低调陈述(litotes),意为“并非不知情(即完全知晓)”。

  2. 8illud esse parricidium aliud accusare innocentem occisum

    间接引语中的“宾格加不定式”结构。不定式短语 accusare innocentem occisum(控告已被杀害的无辜者)是实际的真主语,指示代词 illud 起先行指示与强调主语的作用;aliud parricidium(另一桩弑亲罪)为充当表语的名词宾格。

  3. 8nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret

    间接引语中的条件从句。完成被动分词 adpetitam 修饰 praefecturam,意为“被残酷谋求/篡夺的长官职位”。因处于从属于过去叙述动词(dicens, praedivinasse)的间接引语中,从句动词采用未完成过去时虚拟式 vindicaret。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.humanitext-lat2:6-8