← 罗马皇帝群像

卡拉卡拉传

§4-5

处死帕皮尼阿努斯与卡拉卡拉的东方巡幸

卡拉卡拉彻底清洗了帕皮尼阿努斯及盖塔派的其他支持者,对元老院和人民施加恐怖统治。随后他途经高卢、达基亚和色雷斯巡幸东方,一路暴虐残忍且行为怪诞。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

ut videretur a latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. quo facto percussori dixit, "Gladio te exsequi oportuit meum iussum1", occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum Divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia, filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. iisdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. caedes deinde in omnibus locis, et in balneis facta caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam exstant, in summum discrimen etiam Cilo iterum praefectus et consul venit ob hoc quod concordiam inter fratres suaserat. et cum idem Cilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum quod filius esset imperatoris occidit, neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. saepe in senatum saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Sullam se etiam ostendens futurum.

为了使他显得像是被强盗所杀。随后,在他眼前,帕皮尼阿努斯被士兵用斧头砍杀。此事发生后,他对行凶者说:“你本应用剑来执行我的命令。”帕特鲁伊努斯也在神君毕尤的神庙前奉他的命令被杀,他们的尸体在大街上被拖拽,毫无半点人性的尊严。他甚至杀害了帕皮尼阿努斯的儿子,后者在三天前刚作为财务官举办了一场奢华的角斗表演。在那些日子里,支持他弟弟党派的无数人被杀。为盖塔掌管事务的获释奴隶们也被杀害。随后杀戮在所有地方发生,连浴室中也发生了屠杀,甚至有几个人在进餐时被杀,其中就包括萨莫尼库斯·塞雷努斯,他有极多的学术著作流传于世。曾两度担任长官与执政官的基洛,也因曾劝告兄弟和睦而陷入极大的危险。当这位基洛被剥去元老袍服、赤着脚被城市卫兵拖拽时,安东尼努斯制止了骚乱。此外,此后他在城中进行了多次屠杀,士兵们在各处抓捕并杀害了数人,仿佛是在惩处叛乱一般。他杀害了补任执政官赫尔维乌斯·佩尔蒂纳克斯,仅仅因为他是皇帝之子;而且他从未停止在各种机会下处死那些曾是他弟弟朋友的人。他多次通过张贴法令或发表演讲,傲慢地抨击元老院和人民,甚至表明自己将成为另一个苏拉。

§5

His gestis Galliam petiit atque ut primum in eam venit Narbonensem proconsulem occidit, cunctis deinde turbatis qui in Gallia res gerebant odium tyrannicum meruit, quamvis se aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. et cum multa contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo implicitus graviter laboravit, circa eos qui eum curabant crudelissimus fuit. Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit, circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Sullae milites et cohortatus est et donavit, deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, cum multi eum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent, et cum Germanos subegisset, Germanum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum,2 damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas gestarent.3 Per Thracias cum praefecto praetorii iter fecit, inde cum in Asiam traiceret, naufragii periculum adiit antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet. unde in triremem a praefecto classis receptus evasit. Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit, quando missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit.

做完这些事后,他前往高卢,一到达那里便杀害了纳尔榜高卢行省的总督。随后,他使高卢所有治理政务的人陷入混乱,招致了对暴君般的仇恨,尽管他有时伪装得和蔼,但他天性凶残。在做出许多违背人道和城邦权利的行为之后,他缠绵病榻,饱受折磨,对护理他的人极其残暴。随后,当他准备向东方进发时,却放弃了行程留在达基亚。在雷蒂亚附近,他杀死了不少蛮族人,并像对待苏拉的士兵一样勉励并赏赐了自己的士兵。当然,他禁止人们像康茂德那样用神的名字称呼他,尽管许多人因为他杀死了狮子和其他野兽而称他为赫拉克勒斯。当他降服了日耳曼人时,他半开玩笑半认真地自称为“日耳曼努斯”,正如他是愚蠢且狂乱的一样,他声称如果自己征服了卢卡尼亚人,就应当被称为“卢卡尼库斯”。在那个时候,凡在有元首雕像或画像的地方小便的人,以及为了换上新冠而摘除其画像上花冠的人,都被定罪;那些在脖子上系着治疗四日热和三日热的符咒的人,同样被定罪。他与禁卫军长官一同穿过色雷斯地区旅行;从那里渡海前往亚细亚时,因帆桁折断而遭遇海难的危险,以致不得不与近卫兵一同降到小艇上。从那里他被舰队司令接上一艘三列桨战船,从而脱险。他经常捕猎野猪,甚至面对狮子,每当此时,他便致信朋友炫耀,自夸已经达到了赫拉克勒斯的勇猛。

语法注3 条
  1. 4Gladio te exsequi oportuit meum iussum

    无人称动词 oportuit(直陈式完成时)后接宾格加不定式结构(te exsequi)。在过去时态中,此结构表示未实现的义务或应当发生而未发生之事(“你本应当执行”)。卡拉卡拉以此责难行凶者使用了斧头(securis)而非剑(gladius)。

  2. 5si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum

    由分词 adserens 引出的间接引语中的条件句:条件从句使用虚拟式过去完成时 vicisset,主句为动形容词加 esse 省略(appellandum [esse])的宾格不定式。此处包含文字游戏,将征服卢卡尼亚人所得的称号 Lucanicus 与指代香肠的普通名词 lucanica(卢卡尼亚香肠)相混相谐。

  3. 5damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas gestarent

    承接前句的 damnati sunt [ei] qui... 结构,此处 damnatis 既可理解为独立夺格结构(“那些身佩……的人亦被定罪”),亦可视为在并列承接中出现的格的破格或传抄讹误(实指主格 damnati [sunt])。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.humanitext-lat2:4-5