- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.humanitext-lat2:9-11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段总结了巴西阿努斯(卡拉卡拉)的在位情况、浴场等建筑业绩,记述了他与继母尤利亚的乱伦婚姻、关于其弟盖塔的讽刺逸话,以及其死后被麦克里努斯奉为神明的过程。
Bassianus vixit annis quadraginta tribus, imperavit annis sex. publico funere elatus est. filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat. Fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, prorsus nihil inter fratres simile. Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam soliarem architecti negant posse ulla imitatione qua facta est fieri,1 nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis. reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat, unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifica eidem deae fecit, sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam ante celebrabantur. in quo quidem mihi mirum videtur, quemadmodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit. Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet quae nomen addiderat.
巴西阿努斯活了四十三岁,统治了六年。他享受了国葬之礼。他留下了一个儿子,此人后来自己也被称为马尔库斯·安东尼努斯·埃拉伽巴卢斯;因为安东尼努斯之名已如此根深蒂固,以至于无法从人们心中拔除,因为该名正如奥古斯都之名一样占据了所有人的心扉。他品行不良,比严苛的父亲更为残忍。他贪食且嗜酒,为亲近之人所厌恶,除近卫军士兵外为各军营所痛恨,兄弟之间绝无相似之处。他在罗马留下的公共建筑包括以其名字命名的宏伟浴场,建筑师们宣称,无论怎样模仿其建造方式,都无法复制其中的太阳厅;因为据说下方铺设了青铜或铜质的格栅,整座穹顶皆托付其上,其跨度如此巨大,以至于精通力学者皆否认这本身曾有可能建成。他还以父亲的名义留下一座柱廊,其中展示着父亲的功绩、凯旋与战事。他本人因曾赐予民众一种长垂及踝的外衣而获得了卡拉卡拉的绰号,这种衣服在此前未曾有过,因此至今这类外衣仍被称为安东尼努斯式卡拉卡拉,在罗马平民中尤为盛行。同样是他修筑了位于其浴场(即安东尼努斯浴场)下方的新街,在罗马的大道中你很难找到比之更为壮观者。他将伊西斯的崇拜引入罗马,在各地为这位女神建造了壮丽的庙宇,并以比以往更为虔敬的方式举行其祭仪。在此事上我确实感到奇怪,既然安东尼努斯·康茂德曾如此热衷于这一祭礼,以至于亲自背负阿努比斯神像并主持巡游停驻,为何人们还说是通过他才首次传入罗马;除非是他增添了盛况,而非首创引入。他的遗体被安葬在安东尼努斯陵墓中,以便由赐予他名字的处所来接纳其遗骸。
Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus, Vellem, si liceret,2 respondisse fertur, Si libet, licet, an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere? quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere, nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse, Adde, si placet, etiam Geticus Maximus,3 quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat.
值得了解的是,据说他是如何娶其继母尤利亚为妻的。当她容姿绝美,且犹如疏忽般袒露了大半身躯时,安东尼努斯说道: “若被允许,我倒很想。” 据传她回答道: “若是愿意,便无不可;难道你不知自己是皇帝,是制定法律而非服从法律之人吗?” 闻听此言,他那狂乱的欲望更受鼓舞去实施罪行,遂举行了若他真知自己是立法者便本该独自制止的婚礼。因为他娶了母亲(不可作其他称呼)为妻,并在弑亲之上又加上乱伦,既然他与那个不久前刚被自己杀害了儿子的女子结为婚姻。记述一句针对他的讽刺之语亦非离题;因为当他给自己冠以日耳曼尼库斯、帕提库斯、阿拉比库斯及阿拉曼尼库斯的称号时(因他曾征服阿拉曼尼部落),佩尔蒂奈克斯之子赫尔维乌斯·佩尔蒂奈克斯据说曾开玩笑说: “若是高兴,请再加上‘最伟大的盖提库斯’吧,”这是因为他杀死了弟弟盖塔,且他在前往东方途中在混战中击败的哥特人亦被称为盖塔伊人。
Occidendi Getae multa prodigia exstiterunt, ut in vita eius exponemus. nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secuti sumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. Eo sane tempore quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contunsis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praefecti eius, graves viri. aliqui contra dicunt praefectos voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus.4 Hic tamen omnium durissimus et, ut uno complectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. habet templum, habet Salios, habet sodales Antoninianos, qui Faustinae templum et divale nomen eripuit, certe templum quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli—incertum id est—templum fecit.
在谋杀盖塔一事上有许多异兆出现,我们将在他的传记中详述。因为尽管盖塔先死,我们仍遵循次序,以便使先出生并先开始统治之人被先写成传记。确实,在其父在世时,因父亲患有足疾似乎无法治理帝国,他被军队欢呼为奥古斯都;据说塞维鲁在挫败了士兵与军官的狂暴情绪后,曾心中盘算将他也予以处决,若非其严正的长官们竭力阻拦的话。相反,有人则说长官们希望这样做,但塞普提米乌斯不愿如此,唯恐自己的严厉蒙上残暴的污名,且既然士兵才是罪恶的发端者,不愿让这年轻人以父弑其子这般严酷极刑的名义为愚蠢的鲁莽付出代价。然而,这位众人中最严苛者,总括而言即弑亲且乱伦者、父母与兄弟的死敌,却因对士兵尤其是近卫军的恐惧,被杀死他的麦克里努斯列入诸神之中。他拥有神庙,拥有萨利伊祭司,拥有安东尼努斯祭司团——这个曾剥夺浮斯蒂娜神庙与神圣称号的人,至少是剥夺了其丈夫在托罗斯山脚下为她建立的神庙,后来此人的儿子埃拉伽巴卢斯·安东尼努斯在其中为自己、或为叙利亚朱庇特、或为太阳神(此点尚存疑)建了庙宇。
- 9posse ulla imitatione qua facta est fieri
由 negant 引出的宾格加不定式结构(以 cellam soliarem 为主语)中的短语。ulla imitatione 为方式/手段夺格,修饰被动不定式 fieri。关系代词 qua 作方式夺格引导从句 qua facta est(“依其建成的原样方式”),强调该建筑技艺的不可复制性。
- 10Vellem, si liceret
主句(vellem)与条件从句(si liceret)皆使用未完成过去时虚拟式,构成对现在情况的非真实条件句(违背事实的愿望与假设):“若被允许,我倒想如此(但并不被允许)”。这与下文直陈式现在的 Si libet, licet 形成鲜明对照,展现了从伦理禁忌到皇权特许的转变。
- 10Adde, si placet, etiam Geticus Maximus
Geticus Maximus 表面上仿照征服特定民族(哥特人/盖塔伊人)所获得的战胜者尊号,实则是利用与被刺杀的弟弟盖塔(Geta)同名的双关语,构成辛辣的嘲弄(diasyrticum)。在直接引语中作为被引用的称号保持主格形式。
- 11tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus
titulo 为表示名目、名义或由头的夺格(“以……的名义/罪名”),由属格 tam gravis supplicii 修饰。ut a patre videretur occisus 是接在 tam 之后的结果从句,镶嵌在否定目的从句 ne... lueret 内部,用以界定惩罚之严酷程度。
