- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞韦鲁斯去世后,卡拉卡拉(巴西亚努斯)杀死弟弟盖塔以确立独裁统治,通过巨额赏金笼络军队,向元老院为自己开脱,并清洗盖塔的亲信与宗室亲属。
Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianus autem obtinuit imperium, de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus.1 denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit, quod populo plus quam amabile fuit. septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. Antiochensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit, quod a parentibus gratia Sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit.
在塞普提米乌斯·塞韦鲁斯留下的两个儿子——盖塔与巴西亚努斯中,军队称其中一人为安东尼努斯,父亲称另一人为安东尼努斯,盖塔被宣布为公敌,而巴西亚努斯则获得了帝位;关于他的先祖,我们认为不必重述,因为在塞韦鲁斯的传记中一切已叙述得足够详尽。因而,他的童年时期是讨人喜爱的、聪颖的,对父母温和可亲,使父母的朋友们感到愉快,受人民接纳,令元老院满意,甚至对他自己赢得爱戴也是极有助益的。人们看到他在学业上并不迟钝,在行善上并不懈怠,在施予上并不吝啬,在仁慈上并不冷漠——但这一切只是在父母管教之下时的表现。总之,每当他看到被判刑的人被扔给野兽时,他便哭泣或转过脸去,这一点使他在人民中无比惹人喜爱。在他七岁做孩童时,听说他的一个玩伴儿童因犹太宗教而遭到严厉鞭笞,他便有很长时间不愿看自己的父亲,也不愿看那儿童的父亲,仿佛他们就是施加鞭笞的主谋一般。对于安提阿人和拜占庭人,由于他们曾援助过尼格尔而招致塞韦鲁斯的愤怒,他通过自己的干预恢复了他们古老的特权。他因普劳提阿努斯的残暴而对他产生憎恨;他在小蜡像节期间从父母那里得到的礼物,都自愿赠送给了门客或老师们。
Sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scierant multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Sullam in conventu plerumque laudavit, patre superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit,2 Post patris mortem in Castra Praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in Palatio fecit occidi, eius corpus statim cremari praecepit, dixit praeterea in Castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice iis gratias qui eum occiderunt. addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fidem promisisse liberis Severi, duobus servare debere. clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit.3 tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus Curiam ingressus est. hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit. questus est de fratris insidiis involute et incondite ad illius accusationem, sui vero excusationem. quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidiis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insidias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno, post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in Castris mansit. altera die Capitolium petiit, eos quos occidere parabat adfabiliter est adlocutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium rediit, cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno; ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. ipse mortem eius saepissime flevit, multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, item eum qui imaginem eius honoravit. Post hoc fratrem patruelem Atrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidi, qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium a percussoribus deprehensus est et occisus, occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem
然而,这些只是孩童时期的事。一旦告别童年,无论是因为父亲的训诫,还是出于天性的狡诈,抑或因为自认为应当与马其顿的亚历山大大帝匹敌,他变得更加严苛、更沉重,面容甚至变得更加凶狠,以至于许多曾在其幼年认识他的人都不相信他就是同一个人。他总是把亚历山大大帝及其功业挂在嘴边。在集会中他屡次称赞提比略和苏拉,比其父更为傲慢;由于弟弟极其谦卑顺从,他便轻视弟弟。父亲死后,他前往禁卫军军营,在士兵面前控诉自己正陷入弟弟的阴谋陷阱中,并以此方式在宫殿内将弟弟杀死,下令立即将遗体火化;此外,他在军营中声称弟弟曾为他备下毒药,且对母亲毫无敬意;他还公开向杀死弟弟的人们致谢。最后,他甚至给这些人增加了薪赏,视其为对自己更为忠诚之人。阿尔巴驻军的一部分人极难接受盖塔被杀之事,众人皆称他们曾向塞韦鲁斯的两个儿子宣誓效忠,应当对两人保持忠诚。于是城门紧闭,皇帝久久不被接纳,直到士兵们的心绪被抚平——不仅是通过公布对盖塔的抱怨与指控,更按照惯例用巨额的赏金安抚了士兵们;随后他才返回罗马。当时他元老袍服下穿着胸甲,在武装士兵的护卫下进入元老院。他将士兵们在座椅之间的中央排成双列,并如此发表了讲话。他以晦涩杂乱的方式控诉弟弟的阴谋,旨在谴责弟弟并为自己开脱。元老院对此自然并不乐意接受,因为他声称自己曾将一切让给弟弟,曾将弟弟从阴谋中解救出来,然而弟弟却对自己施加了极严重的阴谋,并未对兄弟之爱投桃报李。在此之后,他恢复了被流放和被放逐者返回祖国的权利。随后他前往禁卫军处并留在军营中。次日,他前往卡皮托尔山,和蔼地同那些他正准备杀死的人交谈,倚靠着帕皮尼阿努斯和基洛返回宫殿。在弟弟被杀后,当他看到盖塔的母亲和其他妇人在哭泣时,他企图杀死这些妇人,但因唯恐弑弟之暴虐进一步加剧而被人阻止。他派人送去毒药逼迫莱图斯自尽;因为莱图斯是主张杀死盖塔的罪魁祸首,也是第一个被处决的人。他自己极其频繁地为弟弟的死而痛哭,处死了许多参与谋杀的同谋,同样处死了尊崇其画像的人。在此之后,他下令杀死堂兄弟阿特鲁斯,他前一天还曾将晚餐的一部分送给阿特鲁斯;阿特鲁斯因惧怕刺客而跳下摔断了腿,爬到妻子身边,却仍被刺客在嘲弄中捕获并杀死。他还杀死了庞培阿努斯,后者是马可[·奥勒留]的外孙,由其女与庞培阿努斯所生(皇帝维鲁斯死后露西拉嫁给了该庞培阿努斯),〔马可〕曾两度任命他为执政官,并委任他统领当时极其严峻的所有战争;而且正是以这样的方式
- 1sed sub parentibus, visus
省略了系动词(visus [est]),并由限定短语 sub parentibus 构成对比。它对接续在前文列举的美德(non tardus, non segnis 等)进行限制,表明这些品质只是在父母管教之下(sub parentibus)时才表现出来的样子(visus),与下一段开头的 Sed haec puer 相呼应。
- 2fratrem magna eius humilitate despexit
指示代词所有格 eius 的指称判定。在语境中,eius 指代宾语 fratrem(盖塔)而非主语(卡拉卡拉);在古典规范中此处通常会省略代词,但在后古典期及传记体中,常冗余地使用 is/eius 指代同一分句中的宾语,意为“因其(弟弟的)极其谦卑/顺从而轻视弟弟”。
- 2clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit
复合长句,包含多重独立夺格(clausis portis、delenitis animis、querellis... editis、militibus... placatis)与谓语省略(non admissus [est])。基本句式为:城门紧闭,皇帝久未获准进入,直到兵士的情绪平息(nisi delenitis animis...)之后才得以入内,随后返回罗马。non... nisi 表达“只有当……时才……”的限制意义。
