- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.humanitext-lat2:9-10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿尔比努斯在高卢与塞维鲁展开决战,最终战败身亡,其诸子亦遭诛杀,尸首遭受凌辱。作者将塞维鲁的贬损之词与马可·奥勒留当年赞誉其坚毅忠勇并提拔其任要职的书信并列对照。
venit, et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae, denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum,1 quod et factum est. nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est. unde confirmatum est augurium quod fuerat ante praedictum, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant.2 Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius, ut Maximus dicit, duo. quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit, caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit, litteris ad senatum datis quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, laniatumque a canibus in profluentem abiectum est.
他进军而来,在与塞维鲁诸将交锋的初战中占据了上风;但随后塞维鲁本人促使元老院宣告阿尔比努斯为国家公敌后,亲自率军征讨他,并在高卢极其勇猛激烈地交战,战局几经起伏。最终,塞维鲁忧心忡忡地向占卜官请教,正如马里乌斯·马克西穆斯所言,占卜官给他的答复是:阿尔比努斯固然会落入他的掌控,但既非生者亦非死者;事实果然如此。因为当最后的决战打响时,由于部下无数人战死,绝大多数人溃逃,许多人亦投降,阿尔比努斯遂逃跑;正如许多人所说,他自尽身亡,而据另一些人所说,他被自己的奴隶刺伤,半死不活地被押送到塞维鲁面前。由此,先前所预言的占卜得到了证实;此外许多人说,他是被那些企图借其性命向塞维鲁邀功的士兵所杀。阿尔比努斯正如某些人所言有一子,或如马克西穆斯所言有二子。塞维鲁起初赦免了他们,但随后便下令将他们与其母一同处死并扔入急流之中;他将割下的阿尔比努斯首级插在长矛上四处示众并送往罗马,同时向元老院发去信函,斥责元老院对阿尔比努斯如此爱戴,以至于将极高的荣誉过分堆砌于其姻亲尤其是其兄弟身上。据说阿尔比努斯的尸体在塞维鲁的大营司令部前横陈多日,直至腐臭,并在被恶犬撕碎后抛入急流。
De moribus eius varia dicuntur, et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum. sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint, et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum, quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit: Marcus Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus, puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non esse satis novi. huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. hunc vos adhortamini, ut se rei publicae ostentet, habiturus praemium quod merebitur.3 Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est: Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic fuisset, omnes fecissent, habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papirii, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius adfectus perveniat, nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse.
关于他的品行众说纷纭,塞维鲁本人谈及他时称其为卑鄙、狡诈、不正、无耻、贪婪、奢侈之徒。但这些言论均出自战时或战后,当时鉴于他是出于对待敌人的立场,其言本就不足为信,因为塞维鲁本人此前曾频繁致信于他,宛如对待至交密友,且许多人对阿尔比努斯印象甚佳,塞维鲁本人不仅曾欲封其为自己的恺撒,在考虑继承人时亦曾首先瞩目于他。此外,马可·奥勒留关于此人留存的信函亦证实了他的武勇与德行,在此附上一封关于他而写给诸近卫长官的信函并非多余: ‘马可·奥勒留·安敦尼致其诸长官,致意。阿尔比努斯出自塞奥尼乌斯家族,虽是非洲人,却少有非洲人的习性,又是普劳蒂卢斯的女婿,我已委任他统领两个骑兵辅助大队。此人久经沙场,生活俭朴严正,品性沉稳;我认为他必有益于军务,至少我确信他绝无害处。我已下令给予他双倍薪金、符合其地位的朴素军服以及四倍军饷。望诸位勉励他为国效力,他必将获得其应得之奖赏。’ 另有一信,是同一位马可帝在阿维狄乌斯·卡西乌斯叛乱时期就此人所写,其抄本如下: ‘阿尔比努斯的坚定忠诚殊堪赞赏,当军队欲投奔阿维狄乌斯·卡西乌斯时,他严正地遏制了军心的动摇。若非有他,全军早已背叛。因此我们拥有一位配得上执政官职位之人,我将补任他以接替卡西乌斯·帕皮里乌斯的空缺,据报后者目前已濒临死亡。此事我暂时不希望由你公开,以免传到帕皮里乌斯本人或其亲友耳中,使我们显得是在活人的职位上替补了一名执政官。’
- 9venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum
由非人称动词 'responsum illi est' 所引导的带对格的不定式结构(间接引语)。'in potestate' 虽为夺格形式,但在晚期拉丁语中常与向格 'in potestatem' 混用,表示进入对方的权力掌控之中。而“既非生者亦非死者”则是预言性矛盾修辞,伏笔下文其以濒死状态(semivivus)被解送的结局。
- 9multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant
谓语动词省略结构。承接前文的并列句式('ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus...'),在 'a militibus' 之后须补出被动分词 'percussum (esse)'(被士兵们刺杀)。随后的关系从句 'qui... requirebant' 作定语修饰先行词 milites。
- 10habiturus praemium quod merebitur
将来分词 'habiturus' 在句法上采用了主格形式,与前文目的从句 'ut se rei publicae ostentet' 的隐含主语一致(而非作宾格 'habiturum' 修饰主句宾语 'hunc'),表达说话者对结果的预判或保证(“他必将获得其应得的奖赏”),作为对主句祈使结构 'hunc vos adhortamini' 的动机补充。
