← 罗马皇帝群像

克洛狄乌斯·阿尔比努斯传

§11-12

阿尔比努斯的为人与塞维鲁清洗元老院

记述了阿尔比努斯的暴饮暴食、严苛治军与文学写作等性格与私生活,随后叙述了元老院出于对塞维鲁的厌恶而拥戴阿尔比努斯,以及塞维鲁获胜后清洗元老并致信严加斥责的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11

et istae igitur epistulae constantem virum Albinum fuisse indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit quantum ratio humana non patitur. nam et quingentos ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta, vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. cum suis ei numquam convenit vel propter vinolentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulabat, iri crucem sustulit,1 verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit, in vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit, Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.

因此,这些书信同样表明阿尔比努斯曾是一个意志坚定的人,尤其是他曾拨出巨款用以重建被尼日尔破坏的各座城池,以便更轻易地拉拢当地居民归附自己。在其卷帙中详述此类琐事的科尔杜斯称他是个饕餮之徒,且吞食水果之多,竟至超出常理所能容忍的地步。因为科尔杜斯记载道,阿尔比努斯曾在一顿早饭前空腹吃下五百颗被希腊人称为‘美麻雀’的干无花果、一百个坎帕尼亚桃子、十个奥斯提亚甜瓜、二十磅拉比库姆葡萄、一百只食虫鸟和四百只牡蛎,不过他也说阿尔比努斯在饮酒上相当克制;然而塞维鲁否认了这一点,声称他甚至在交战时也是醉醺醺的。他与家人仆从从不和睦,据塞维鲁所言是因其酗酒,抑或因其性格暴烈。他对妻子极为可厌,对奴隶不公,对士兵冷酷严苛,因为即便案情轻重并未达到该等程度,他也常常将正规百人队队长钉上十字架处死;他更屡屡施以笞刑,对过失绝不姑息。在服饰上他极其讲究华丽,在宴饮上却极其粗鄙,只图分量充盈;在好色方面他是首屈一指的情种,但对同性畸恋一无所知且严惩此类之徒;他精通农耕,乃至写过《农事诗》。有人称《米利都故事》亦出自其手笔,尽管文笔平庸,却颇具盛名。

§12

A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehemen- ter ob crudelitatem oderant senatores, denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur, denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos quorum epistulas repperit hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. Exstat epistula Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Nihil mihi gravius potest evenire, patres conscripti, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus, ego frumenta rei publicae detuli, ego multa bella pro re publica gessi, ego populo Romano tantum olei detuli quantum rerum natura vix habuit, ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi, magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam; unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis.2 defuitne quaeso tanto senatu quem amare deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt; fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me illi decerneret homo nobilis et triumphum,3 maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret. hinc apparet quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. quae quidem omnia in vita eius posita sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.

他受元老院爱戴的程度超越了任何统治者,这尤出于对塞维鲁的仇恨,元老们因塞维鲁的残暴而深恶痛绝。最终在他战败后,凡真正属于其党派或显系其同党的大批元老皆被塞维鲁处决。塞维鲁在卢格杜努姆斩杀他之后,立即下令搜查书信,以查明是他致信何人,抑或何人曾给他复信,并使元老院将所有被查出书信之人宣判为国家公敌;他对这些人亦毫不宽恕,不仅将他们斩首,还查封其财产并充归国库。塞维鲁致元老院的一封信留存至今,展现了他当时的心境,其抄本如下: ‘各位元老,对我而言,没有什么比得知你们的认可竟偏向阿尔比努斯而非塞维鲁更令人痛心了。是我为国家运来了粮食,是我为共和国打了多次战役,是我向罗马人民供应了自然界几乎难以承受之巨量的橄榄油,是我在诛灭佩斯肯尼乌斯·尼日尔之后使你们摆脱了暴政的祸害。你们回报我的确是一份丰厚的情谊、一份大恩大德!你们把一个非洲人,而且是一个哈德鲁梅图姆人,一个伪称自己体内流着塞奥尼乌斯家族高贵血脉的狂徒,抬高到了如此地步,竟欲在我身为元首且我的子嗣平安无事之时,立他为元首。请问,在这庞大的元老院中,难道竟没有一个你们当爱且会爱你们的人吗?你们以显赫荣衔抬举其兄弟;你们指望从他那里获得执政官职位、法务官职位以及任何官职的印绶。你们回报给我的,并不是你们的祖先在反对皮索派系时、在支持图拉真时,以及最近在反对阿维狄乌斯·卡西乌斯时所表现出的感恩之情;你们反将那个弄虚作假、擅长各种谎言、连贵族血统都要伪造的小人置于我之上。甚至斯塔提利乌斯·科尔富莱努斯在元老院的狂言竟也被容忍,他认为应当把各项荣誉授予阿尔比努斯及其兄弟——这位尊贵的先生下一步只差甚至为他决议举行战胜我的凯旋式了。更令人悲痛的是,你们中大多数人竟认为该把他作为文人加以赞颂,而他其实整日沉湎于老妇般的胡话,在其密友阿普列乌斯的布匿风格米利都故事与文字戏作中苟度残年。’ 由此可见,塞维鲁是以何等严酷的手段惩治了佩斯肯尼乌斯党与克洛狄乌斯党。凡此种种皆记载于其本纪之中。若有欲更为详尽探究者,拉丁著述家可读马里乌斯·马克西穆斯,希腊著述家可读赫罗狄安,他们大体忠实地叙述了史实。

语法注3 条
  1. 11iri crucem sustulit

    抄本传承中的异文表达。在语境中理解为等同于 in crucem sustulit(‘钉上十字架’)或 iri in crucem iussit(‘下令钉上十字架’)。无论是带方向宾格的省略结构还是传抄讹误,其句法与历史含义均明确指示将百人队长处以十字架极刑。

  2. 12salvis liberis meis

    独立夺格,带有情境说明及让步语气(‘在我诸子尚平安健在之际’)。塞维鲁以此强调,在皇帝本人有合法子嗣存活的情况下,元老院竟妄图另立他人为元首之背信弃义。

  3. 12cui hoc superfuit, ut de me illi decerneret homo nobilis et triumphum

    关系代词与格 cui 指代先行词 Statilius Corfulenus,hoc superfuit 意为‘他只剩下此事’,后接 ut 引导的实质性结果从句。homo nobilis 作为主语的同位语,带有强烈的讽刺反语色彩(‘那位尊贵的贵族阁下’),副词性 et 修饰 triumphum,意为‘甚至凯旋式’。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.humanitext-lat2:11-12