← 罗马皇帝群像

克洛狄乌斯·阿尔比努斯传

§6-8

阿尔比努斯的军历与反抗塞维鲁的起兵

本段记叙了阿尔比努斯的行伍战功、仕途历练及对康茂德所赐特权的谨慎拒绝,随后叙述了塞维鲁表面致信联合统治实则暗藏刺杀图谋,最终阿尔比努斯识破圈套并起兵对抗的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo Avidius rebellabat fideliter tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est.1 qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogare.2

因此他在青年时期便立即投身戎马,并通过其姻亲洛利乌斯·塞雷努斯、拜比乌斯·梅齐亚努斯和塞奥尼乌斯·波斯图米亚努斯结识了安敦尼诸帝。他作为军事护民官统领达尔马提亚骑兵;亦统辖第四军团和第一军团;在阿维狄乌斯叛乱期间,他忠诚地统领比提尼亚驻军,其后被康茂德调往高卢,在此击溃莱茵河彼岸诸部族,使威名远播于罗马人与蛮族之中。康茂德受这些事迹打动,向他授予恺撒头衔、发放军饷之权及穿着绯红斗篷的特权。他对这一切皆谨慎地予以辞谢,声称康茂德所物色的人,要么是与之一同毁灭之人,要么是他能以正当借口亲手除掉之人。他获免除财务官之职。获得免职后,他担任市政官不超过十日,因其急赴军中;随后在康茂德治下担任了名震一时的裁判官,因为据说在他主办的赛会期间,康茂德本人曾在广场与剧场登台角斗。塞维鲁任命他为执政官,其时塞维鲁本打算让他与佩斯肯尼乌斯共同作为候补者。

§7

Ad imperium venit natu iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem publicam regeret, quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit: Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem, victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit, te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii. Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.

正如塞维鲁在其自传中所言,他登上帝位时年纪已长,比佩斯肯尼乌斯·奈哲尔还要年长。但在击败佩斯肯尼乌斯之后,塞维鲁既欲将帝位留给自己的儿子们,又目睹元老院对出身古老名门的克劳狄乌斯·阿尔比努斯深怀爱戴,遂通过特定使节向他送去满怀至深爱意与极高厚意的信函,力劝他在佩斯肯尼乌斯·奈哲尔已死的情况下,与他同心协力治理邦国。科尔杜斯指出该信函的抄本如下:‘皇帝塞维鲁·奥古斯都致克劳狄乌斯·阿尔比努斯·恺撒,最亲爱且最怀念的兄弟,致意。在击败佩斯肯尼乌斯之后,我们致信罗马,极爱戴你的元老院欣然接纳了该信。我恳求你,以被选为我心灵之兄弟、帝国之兄弟时的同一精神治理国家。巴斯亚努斯与盖塔向你致意。我们的尤莉亚向你及你的姐妹致意。对于你年幼的儿子佩斯肯尼乌斯·普林库斯,我们将送上配得上其门第与你身份的礼物。我至同心者,我最珍贵者,我最亲爱者,我愿你为邦国及我们保守军队。’

§8

Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistulam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. nec illorum quidem fides defuit. nam cum ad Albinum venissent et epistulam dedissent, qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum semotum ab omnibus arbitris postularent. et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea specie ne mandata proderentur,3 Albinus intellexit insidias, denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit, qui diu primo pernegarunt sed postea victi necessitate confessi sunt ea quae Severus iisdem praeceperat. Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis, ea quae suspicabatur Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces

他派出最忠实的侍卫传递这封信函,命令他们先公开发递书信,随后声称欲私下秘陈若干事关战局、军营机密及宫廷效忠之事;而一旦以传达密令为由进入密室,其中五名最强健者便用藏匿于衣下的短剑将其刺杀。那些侍卫的忠诚亦未有负所托。当他们来到阿尔比努斯处呈交信函,信读毕后,他们声称有事须单独秘陈,要求寻找一处远离所有见证人的僻静之所;又以防密令泄露为幌子,绝不容许任何人同阿尔比努斯一道走入那座极长的柱廊,阿尔比努斯由此察觉了圈套。最终他顺应疑心,将他们付诸酷刑;起初他们长时间全盘否认,但其后被严刑所逼,供认了塞维鲁对他们的密谋指令。此时阴谋败露,圈套大白,阿尔比努斯明白自己所疑之事已确凿无疑,遂集结大军以对抗塞维鲁及其诸将……

语法注3 条
  1. 6quaesturae gratia illi facta est

    短语 gratiam facere 搭配属格和与格,为固定惯用表达,意为‘免除某人某项义务或职务’。此处指免除了阿尔比努斯担任财务官职务的法定要求。

  2. 6eo tempore quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogare

    动词 subrogare 意为‘替补、选举接替者’,句中 illum 为直接宾语,搭配介词短语 cum Pescennio。从句意上可理解为:(1) 将其与佩斯肯尼乌斯并列作为后继者/合作者立为副贰;(2) 取代佩斯肯尼乌斯而立阿尔比努斯。鉴于历史背景中塞维鲁在对抗佩斯肯尼乌斯时以任命阿尔比努斯为恺撒进行安抚,此处宜取 (1) 之意,即安排他与佩斯肯尼乌斯一同处于候补或并立的权力格局中。

  3. 8ea specie ne mandata proderentur

    夺格名词短语 ea specie(‘以……为幌子/口实’)后接由 ne 引导的从句,字面上为否定目的从句形式,实则作为同位语说明刺客为了隔离阿尔比努斯而编造的伪装借口(‘唯恐密令泄露’)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.humanitext-lat2:6-8