← 罗马皇帝群像

克洛狄乌斯·阿尔比努斯传

§4-5

阿尔比努斯的早年经历与称帝预兆

本节叙述了克劳狄乌斯·阿尔比努斯的世系、出生、因通体白皙而得名的缘由及其在阿非利加的童年,并列举了预示他日后称帝的诸多征兆与神谕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent rubere, esset candidissimus, Albinus est dictus, quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum: Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi- dus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret, quare susceptum eum Albanorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito, fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas.

但言归正传,正如我所言,阿尔比努斯按籍贯是哈德鲁梅图姆人,但在本邦人中名位显赫,其家系可追溯至罗马各名门,即波斯图穆斯家族、阿尔比努斯家族与塞奥尼乌斯家族。最伟大的君士坦丁啊,这一家族在今天也是最高贵的,因你而得到光大且仍当继续显扬,在加里埃努斯和诸戈尔狄安统治时期最为昌盛。然而他出生于简朴之邸,家资菲薄,父母品德高尚,父亲为塞奥尼乌斯·波斯图穆斯,母亲为奥蕾莉亚·梅萨利娜,是双亲的长子。当他脱离母腹时,由于有违刚出生婴儿通常通体通红的常态,而显得异常洁白,因而被命名为阿尔比努斯;这一点千真万确,由他父亲致时任阿非利加资深执政官埃利乌斯·巴斯亚努斯(据看来是他们自身的姻亲)的信函所证实。塞奥尼乌斯·波斯图穆斯致埃利乌斯·巴斯亚努斯信函: “我在十二月朔日前第七日喜得一子,甫一出生通体雪白,甚至盖过了接托他的亚麻布;因此,在我抱起承认此子之后,赋予他阿尔比努斯之名,将他交付于你我共有的阿尔比努斯家族。望你如一贯所为,珍重国家,顾惜自身与我等。”

§5

Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam tum militaris et superbi,1 nam fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulos Arma amens capio, nec sat rationis in armis, repetens Arma amens capio. Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur,2 quod, cum illi sortem de fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum: Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem. et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat, ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum sternet Poenos, quod Septimius Afer esset. fuit et aliud signum futuri imperii, nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est; quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans, cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die hora convivii,3 quod celebritati pueri deputabatur, cum ei fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae. nec hoc omen pater abnuit et iussit aquilas ali et diligenter curari, accessit omen, quod, eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur,4 quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus est fascea; unde illi ioco nutricis etiam Porphyrii nomen inditum est. haec atque alia signa imperii futuri fuere, quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.

因此,他在阿非利加度过了整个幼年时代,希腊语与拉丁语文学受教平平,盖因他彼时便已具有崇尚军事且傲岸的性情;因为据说他在学塾里的幼童之中常诵吟: ‘余癫狂以执兵兮,兵之中实无足之明智,’反复咏叹: ‘余癫狂以执兵兮。’ 据说在他降生时,曾出现过许多象征帝权的兆头;因为曾诞生了一头生有通体深紫色犄角的白公牛。然而据说,这副牛角在他已官拜护民官时被亲自供奉于库迈阿波罗神庙中,长久陈列于彼,因为当他求取关乎自身命运的神谕时,据说以如下诗句向他给予了回应: ‘当巨变动摇罗马邦国之际,此骑士将力挽狂澜,踏平布匿人与叛逆的高卢人。’ 而在高卢,他确实征服了诸多部落,此乃公认之实;但他本人则揣测,所谓‘踏平布匿人’是关于塞维鲁而向他自己所作的预言,因为塞普提米乌斯乃是阿非利加人。此外,还有另一项关乎未来帝位的兆头:盖因恺撒王室有此特殊规矩,即其家族幼童须在海龟壳浴盆中沐浴;而在该婴儿降生时,一头巨龟作为渔夫的礼物被送至其父处;这位有学识的父亲将此视为吉兆,欣然收下巨龟,命人妥善处理并专用于幼童的沐浴,期冀〔此子〕亦将由此显贵。在阿尔比努斯出生的地区本罕见鹰隼,然而在他出生的第七日,在为婴儿庆祝并举行命名仪式的宴会时刻,竟有七只幼鹰被人从巢中取来,宛如玩笑般置于婴儿摇篮四周。父亲亦未摒弃此兆,命人喂养并悉心照料这批鹰。又有一兆添附于此:该家族男婴本皆用红褐色细带裹襁褓,但因怀妊之母预备的红褐色细带恰好洗涤尚湿,他遂被母亲的紫色衣带所包裹;由此因乳母的一句戏言,他还被赋予了‘波菲利’之名。诸如此类及其他预示未来帝位的兆头不一而足,凡欲详知者,可去阅览埃利乌斯·科尔杜斯之作,凡属此类琐屑预兆,他皆网罗无遗。

语法注4 条
  1. 5quod esset animi iam tum militaris et superbi

    原因从句 quod 后的虚拟式 esset 表示主观或转述的理由(据称因为他……)。animi militaris et superbi 为性质属格(genitive of quality),作表语表示“具有尚武且傲慢的秉性”。

  2. 5quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur

    关系代词 quae 为中性复数主格,其先行词为前文由 cornibus 所暗指的角(cornu 为中性,复数主格/宾格为 cornua)或 signa,与后随的完成分词 posita(中性复数)相呼应。ab eodem iam tribuno 作施事夺格带同位语,意为“由彼时已官拜护民官的同一人”。

  3. 5septima eius die hora convivii

    时间夺格(ablative of time)的连续使用:septima die 意为“在第七日”,hora convivii 意为“在宴会之时”。随后的关系从句 quod celebritati pueri deputabatur(用于该孩童之庆祝的)修饰先行词 convivii。

  4. 5eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur

    文本中的 eum 通常被校勘者视为连词 cum 的误抄。它引导一个带未完成过去虚拟式 inligarentur 的情况/对比从句('当/鉴于该家族的男婴通常用红色襁褓包裹时……')。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.humanitext-lat2:4-5