- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.humanitext-lat2:13-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段首先描述了阿尔比努斯的外貌特征与性情,随后记述了他向军队发表颂扬元老院主权并拒绝凯撒头衔的演说,以及康茂德由此震怒并向禁卫军长官下达除掉阿尔比努斯的密信,从而交代了阿尔比努斯日后煽动刺杀佩蒂纳克斯的背景。
Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo,1 fronte lata et candore mirabili, ita ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe adpetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. Non ab re esse credimus causas ostendere quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est: Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum,2 de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset.3 Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in eum dictae sint,4 qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo. di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores.
他身材高大,头发未经束结且卷曲,前额宽阔,肤色白皙得令人惊异,以致大多数人认为他的名字便由此而来;他的声音柔细,近乎宦官之声,举止轻捷,脾气暴躁,发怒时阴郁至极;在享乐方面反复无常,常贪杯好饮,却又屡屡戒断;他对战事精通至极,因而被恰如其分地称为当代的喀提林。我们认为,阐明克洛狄乌斯·阿尔比努斯借以赢得元老院爱戴的诸般因由并非离题之举。当他奉康茂德之命统帅不列颠军队时,在得知皇帝已被杀害这一尚属不实的消息之际,尽管康茂德本人已将凯撒的头衔授予了他,他仍走向士兵,发表了如下演说: ‘若是罗马人民的元老院仍保有其昔日古老的最高权力,如此重大的国家命运不至于系于一人之手,国家的命运便绝不会沦落到维特利乌斯之流、尼禄之流或图密善之流的手中。在执政官掌权的时代,曾崛起过我们那些著名的氏族——塞奥尼乌斯氏族、阿尔比努斯氏族、波斯图米乌斯氏族,关于他们,你们的父辈知晓了许多事,而他们自己也是从其祖父那里听来的。确实,正是元老院将阿非利加并入了罗马的版图。是元老院征服了高卢和西班牙各省,是元老院为东方各民族制定了法律,是元老院挑战了帕提亚人;而且,若非当时国家的命运为罗马军队指派了一位如此贪婪的统帅,元老院本早已征服帕提亚。恺撒征服了不列颠各部,当时他固然是一名元老,却还不是独裁官。这位康茂德本人要是畏惧元老院,岂不也会优秀得多吗?直到尼禄的时代,元老院的权威确实依然有效,它毫无畏惧地定罪了一个卑鄙污秽的元首,当时尽管他握有生杀予夺的权力和军队统帅权,判决依然下达至其头上。因此,同袍们,康茂德授予我的凯撒头衔,我决不接受。愿诸神保佑他人也莫心生妄念!应当由元老院来统治,由它来分派各行省,由元老院任命我们为执政官——而且我何必单言元老院?正是你们自己和你们的父辈,因为你们自己将来就会成为元老。’
Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimque successorem misit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem: Aurelius Commodus suis praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua se multum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra, nam qui principem unum in re publica negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium, cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum. Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit.5 quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.
这番演说在康茂德尚在人世时便被传回了罗马。演说激怒了康茂德,使之记恨阿尔比努斯,随即派其行伍近僚之一尤尼乌斯·塞维鲁前去接替。然而演说却深得元老院的欢心,以至于在康茂德生前以及其后被刺杀之后,元老们皆以异乎寻常的欢呼赞颂缺席的阿尔比努斯,乃至有人劝说佩蒂纳克斯收纳他为共同统治者,且在尤利安努斯谋害佩蒂纳克斯一事上,阿尔比努斯本人的威望起到了至关重要的作用。为了使人们知晓此为实情,我特附录了康茂德致其禁卫军长官的书信,信中表露了他欲除掉阿尔比努斯的意图: ‘奥勒留·康茂德向其长官致意。我相信你们已听说,首先,所谓我因左右侍从的密谋而被刺杀的消息纯系伪造;其次,克洛狄乌斯·阿尔比努斯在我的士兵面前发表了演说,在此演说中他极力讨好元老院——而且据我们所见,这绝非徒劳。因为凡否定国家当有单一君主,并宣称全共和国应由元老院治理的人,实则是企图借元老院之手为自己谋取帝权。因此,务必极为审慎地戒备;因为你们现在已知晓,此人当为你们、士兵以及人民所防范警惕。’ 当佩蒂纳克斯发现这封书信后,便竭力将其公之于众以煽动对阿尔比努斯的憎恨。因此,阿尔比努斯成了煽动尤利安努斯杀害佩蒂纳克斯的元凶。
- 13capillo renodi et crispo
性质夺格。罕见形容词 renodis(未系结的、向后梳拢的或散开的)与 crispo(卷曲的)并列,描绘了其独特的发型特征。
- 13in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum
省略谓语动词(如 floruerunt 或 viguerunt)的省略句。理解为:“在执政官统治的政体下,曾[繁盛/崛起]过我们著名的那些塞奥尼乌斯、阿尔比努斯与波斯图米乌斯氏族”。
- 13nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset
与主句反事实虚拟式过去完成时 subegisset 呼应的条件从句。此处的 dicere 取其罕见用法“任命、指派”(相当于 praeficere 或 constituere);avarum principem(贪婪的统帅)在历史背景上指公元前53年战死于卡莱的马库斯·李锡尼·克拉苏。
- 13cum sententiae in eum dictae sint
带有让步或情境色彩并支配虚拟式的 cum 从句。in eum 指代尼禄,强调元老院即便在尼禄仍手握生杀大权与统帅权的情况下,也毫不畏惧地通过决议对其定罪下达判决。
- 14in Albini odium publicare studuit
介词 in 支配宾格 odium,表示意图或目的(“为了激起对阿尔比努斯的仇恨”)。Albini 为宾格性属格(目的格属格)。
