← 罗马皇帝群像

塞普蒂米乌斯·塞维鲁传

§7-9

进驻罗马与远征奈哲尔

塞维鲁全副武装进驻罗马并掌控元老院,神化佩蒂纳克斯并整顿内政,随后挥师东征击溃并诛杀奈哲尔,平定东方各方势力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit, inde in Palatium eodem habitu perrexit, praelatis signis quae praetorianis ademerat supinis non erectis,1 tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis, quasi in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent, vastationem urbi minantes, alia die armatis stipatus non solum militibus sed etiam amicis in senatum venit, in curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset,2 fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto senatu occidere senatorem,3 sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu, exemplo eorum qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant, et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit, addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marciani fuerant, se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi omen.

随后,塞维鲁全副武装同武装士兵一同进驻罗马,登上了卡庇托林山,旋即以同一身装束前往帕拉蒂尼宫,那些从近卫军手中夺来的军旗倒置而非直立地被举在前方。此后,士兵们驻扎在全城各处的庙宇、柱廊以及帕拉蒂尼宫的房舍中,宛若身处马厩;塞维鲁的进城令人憎恶且惊恐,因为士兵们肆意抢夺未付款的财物,并以毁灭城市相威胁。次日,他在不仅由士兵、亦由亲信友人组成的武装护卫扈从下来到元老院。在议事堂中,他为自己接掌帝位作了辩白,申辩的理由是尤利安努斯曾派遣因谋杀将领而臭名昭著的刺客来刺杀他;他还强令通过了一项元老院决议,规定皇帝未经元老院同意不得处死任何元老。但在他身处元老院时,士兵们却以护送奥古斯都·屋大维进罗马并获得同等赏赐的先例为由,通过兵变向元老院索要每人一万塞斯特斯;塞维鲁本欲压制他们却未能奏效,最终只得以追加赏赐的方式安抚并遣散了他们。随后,他为佩蒂纳克斯的雕像举行了监察官式国葬,将其列入神明,增设了祭司以及此前专属于马可·奥勒留的赫尔维乌斯祭团;他还下令自称为佩蒂纳克斯,尽管他后来因将其视作凶兆而希望废除此名号。

§8

Amicorum dehinc aes alienum dissolvit, filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit, et cum Probo genero suo praefecturam urbi obtulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum esse quam principis generum,4 utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit, causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus iudices probatis rebus graviter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem populo Romano relinqueret. Ad orientis statum confirmandum profectus est, nihil adhuc de Nigro palam dicens, ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac populo Romano penuria rei frumentariae perurgueret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta dies quam Romam venerat est profectus.5 egressus ab urbe ad Saxa Rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. occurrit ei et statim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam regere praecepit aliud sperantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore quo suos. miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet. sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis cum Aemiliano est appellatus, cumque Severum ad participatum vocaret, contemptus est. promisit sane Nigro tutum exsilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus est. fusae sunt item copiae ab iisdem ducibus etiam Nigri.

此后,他偿清了友人们的债务,将女儿们备足嫁妆许配给普罗布斯和埃提乌斯;当他向女婿普罗布斯提供城市长官职位时,后者拒绝了,并说在他看来担任长官不如作皇帝的女婿崇高;塞维鲁随即令两位女婿出任执政官,并使二人致富。另一天,他来到元老院,将受到控告的尤利安努斯党羽予以褫夺公权并处死;他审理了大量诉讼。对于被行省居民控告的裁判官,一旦查实罪证,他便予以严惩。他悉心整顿了接管时已极度匮乏的粮食供应,以致当他离世时,为罗马人民留下了足供七年之需的法定粮食储备。他启程前往东方以巩固局势,当时对奈哲尔之事尚无公开表态,但他仍向阿非利加派遣了军团,以免奈哲尔经由利比亚和埃及霸占阿非利加,从而以粮食短缺压迫罗马人民。他留下多米提乌斯·德克斯特接替巴苏斯出任城市长官,在抵达罗马后不到三十天内便启程离京。出城行至红石地界时,他遭遇了军队因营地划定问题而爆发的严重哗变。其弟盖塔随即前来迎接,塞维鲁却命别有期冀的盖塔前去治理托付给他的行省。对于被押解到他面前的奈哲尔的子女,他给予与自己子女相同的礼遇。他确实曾派遣一支军团抢先控制希腊与色雷斯,以免佩斯肯尼乌斯占领它们;但奈哲尔此时已据守拜占庭。奈哲尔因企图夺取佩林图斯而杀害了军中的许多人,因此同埃米利安努斯一道被宣布为公敌;当奈哲尔呼吁塞维鲁共同执政时,遭到了轻蔑拒绝。塞维鲁确实许诺若奈哲尔愿意可保其流亡安全,但对埃米利安努斯则绝不赦免。此后埃米利安努斯在赫勒斯滂被塞维鲁的诸将击败,先逃往基齐库斯,又逃至另一城邦,并奉诸将之命在该城被杀。奈哲尔的军队同样被这些将领击溃。

§9

his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit, dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu habuerat, in exsilium cum matre misit. Litteras ad senatum de victoria dedit, neque quemquam senatorum qui Nigri partium fuerant praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente riserant et Nigrum etiam victu iuverant. denique multa his ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis fuerunt, in multos saeve animadvertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti, multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis, eos senatores occidit qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant, atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria,6 excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.

获悉此事后,塞维鲁向元老院致信,宛若战事已告终结。随后他与奈哲尔交战,在基齐库斯附近将其斩杀,并用长矛挑着他的首级四处示众。此后,他将此前按自己子女规格抚养的奈哲尔诸子连同其母一同流放。他向元老院递交了关于胜利的通报,在属于奈哲尔派系的元老中,除一人之外未对任何人处以极刑。他对安条克人尤为恼怒,因为他们曾在塞维鲁经略东方时嘲弄过他,且曾为奈哲尔提供粮秣支持;最终他剥夺了他们许多权益。他对巴勒斯坦的尼阿波利斯居民亦剥夺了市民权,因其长期为支持奈哲尔而手执兵器;除元老阶层外,他对追随奈哲尔的许多人进行了严酷惩处,并对属于该派系的许多城邦施加侵害与罚款;他处死了那些以将领或军事保民官头衔在奈哲尔麾下服役的元老。随后他在阿拉伯周边展开多项战事,降服了帕提亚人以及阿迪亚贝尼人——这些人此前皆附和佩斯肯尼乌斯;因此回师之后,在被授予凯旋式时,他被冠以阿拉伯征服者、阿迪亚贝尼征服者、帕提亚征服者的称号。但他拒绝了凯旋式,以免显得是在庆祝内战胜利;他亦推辞了帕提亚征服者的称号,以免激怒帕提亚人。

语法注6 条
  1. 7praelatis signis quae praetorianis ademerat supinis non erectis

    独立夺格结构(praelatis signis)与其修饰成分 supinis non erectis(倒置的,而非直立的)被关系从句隔开。从句 quae praetorianis ademerat 中的 praetorianis 为夺取/剥离与格(dative of separation)。军旗倒置入城象征着近卫军的被解职与屈辱。

  2. 7causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset

    动词 causatus est(申辩/借口称)后接 quod 引导的虚拟语气从句(misisset),表示主观借口或指控理由。ad se occidendum 为动名词/动形容词表示目的的结构(“为刺杀他”)。ducum caedibus 为关系/限定夺格,修饰 notos(“因杀戮将领而闻名”)。

  3. 7fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto senatu occidere senatorem

    主动词 coegit 支配宾格加不定式结构(fieri... senatus consultum),其后 ne liceret 引导的从句充当元老院决议的具体内容。inconsulto senatu 是独立夺格(“未经元老院商议”)。非人称动词 liceret 以不定式 occidere 为主语,带与格 imperatori 和宾格 senatorem。

  4. 8minus sibi videri praefectum esse quam principis generum

    由 dixit 引出的间接引语中的宾格加不定式结构。videri 与与格 sibi 连用(“在他看来”)。比较连词 quam 连接两个充当主语/补足语的成分:praefectum esse 与省略了 esse 的 principis generum,副词 minus 修饰整个判断(“在他看来,担任长官不如作元首的女婿崇高”)。

  5. 8intra triginta dies quam Romam venerat est profectus

    intra triginta dies quam... 为时间副词性成语结构,相当于 intra triginta dies postquam(“在他抵达罗马后的三十天之内”),quam 在表示时间的介词短语后引导关系/从属从句。

  6. 9sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria

    在否定目的从句 ne videretur 中,动词 videretur 采用人称结构,支配不定式 triumphare(“以免他显得在庆祝……”)。介词短语 de civili... victoria 表示凯旋式的缘由,反映出罗马政治传统中避免因内战(战胜同胞公民)而举行凯旋式的惯例。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:7-9