← 罗马皇帝群像

塞普蒂米乌斯·塞维鲁传

§10-12

击溃阿尔比努斯与清洗元老院

塞维鲁宣布在高卢叛变的高卢行省总督阿尔比努斯为公敌并确立长子为继承人,在交战中击溃阿尔比努斯后展开残酷的处决与清洗,随后怀着对元老院的怒意返回罗马施行严酷统治。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est,1 qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii Nigri cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed iuxta aquam esse periturum. multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum felicissime pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit, ita ut mortuus ictuplumbeae2 crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit. deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. victus est Albinus die XI kal. Martias. Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret.3 addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius.

在结束对奈哲尔的内战后,塞维鲁正启程返回罗马途中,获悉了克劳狄乌斯·阿尔比努斯在高卢叛变而掀起另一场内战的消息;为此,奈哲尔的子女随后连同其母皆被处死。 塞维鲁随即宣布阿尔比努斯以及曾对其温和致信或回信的人皆为公敌。在进军讨伐阿尔比努斯的途中,他于维米纳齐乌姆为长子巴西亚努斯冠以奥勒留·安东尼努斯之名,并册立其为恺撒,借此断绝其弟盖塔此前所怀揣的掌权奢望。 他为长子冠以安东尼努斯之名,是因为他曾梦见一个名叫安东尼努斯的人将继承他的帝位。因此有人认为盖塔亦曾被称为安东尼努斯,以便他也能继承帝位;另有人认为将其命名为安东尼努斯,是因为塞维鲁本人意图过继并入马可·奥勒留的家族。 起初,塞维鲁的诸位将领为阿尔比努斯派所败。 当时他在焦虑中占卜请教,潘诺尼亚的占卜官们告知他必将成为胜利者,而对手既不会沦为俘虏,亦无法脱逃,而是将毙命于水旁。 阿尔比努斯的许多亲信随即离弃他并前来归顺,许多将领被俘,塞维鲁对他们施以惩处。其间高卢战事各有胜负,塞维鲁首先在蒂努尔提乌姆同阿尔比努斯交战,大获全胜。 在那场战斗中,他因战马摔倒而陷入巨大危险,以致被误认为已中铅弹身亡,军中甚至差点另立新帝。 当时宣读了关于赞扬哈德鲁梅图姆人、阿尔比努斯姻亲克劳狄乌斯·塞尔西努斯的元老院议案,塞维鲁对元老院勃然大怒,宛若元老院此举是为讨好阿尔比努斯一般;他认为应将康茂德列入神明,仿佛以此种方式便能向元老院复仇。他率先在士兵面前宣告康茂德封神,并附上胜利演说致信元老院。 随后,他下令将阵亡元老们的尸骸抛弃四散。 接着,当阿尔比努斯奄奄一息的躯体被押送至前时,他下令将其斩首送往罗马,并附公函说明此事。 阿尔比努斯于二月十九日被击溃。 塞维鲁下令将其余下的尸身陈列于自己宅邸门前,长期示众;此外他本人骑于马背之上,驱马踩踏阿尔比努斯的尸体,并策励那匹受惊的马,放开缰绳令其大胆践踏。 另有人补充说,他下令将该尸身连同其妻子和子女的尸体一并抛入罗讷河中。

§12

Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper- tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos

阿尔比努斯派的无数人被处死,其中有许多城邦领袖及贵妇,所有人的财产皆被没收以充实国库;当时西班牙与高卢的许多显贵亦遭诛杀。 最终,他赐予士兵的赏饷之丰,历代元首无一人能及;他通过这场剥夺公权没收的财产留给诸子的财富,历代皇帝亦无一人可比,因为他已将高卢、西班牙、意大利各地的很大一部分黄金据为帝产,而私产检察官一职亦在此时首次设立。 在阿尔比努斯死后,仍有许多为其尽忠之人被塞维鲁以武力降服。 同一时期,亦有报告称阿拉伯军团已反叛投靠阿尔比努斯。 因此,塞维鲁诛杀大批党羽并灭绝其宗族,严酷报复了阿尔比努斯叛乱后,怀着对民众与元老们的双重愤怒返回罗马。 他在元老院与民众大会中盛赞康茂德,称其为神,并声称唯有声名狼藉之徒才会对康茂德不满,以致他显露出赤裸裸的狂暴;此后他又高谈自己的宽仁,实则残酷至极,将下文所列的诸位元老……

语法注3 条
  1. 10Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est

    现在分词与格 Redeunti 是被动动词 nuntiatum est(被报告,主语为 aliud bellum civile)的关涉与格(表示接收消息的人),其逻辑主词 Severo 被省略。该结构表达了时间与主体的交织状态,即“在(塞维鲁)返回罗马途中,……的消息传到了他的耳中”。

  2. 11ictuplumbeae

    手抄本中连写的 ictuplumbeae 即 ictu plumbeae [sc. glandis]。属格阴性形容词 plumbeae 修饰省略的阴性名词 glandis(投石用的铅弹),整体作为 ictu(打击)的定语,构成了方式/手段夺格,意为“因铅弹的击中”。

  3. 11expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret

    主动词 admonuit 接引带有连接法目的从句 ut audacter protereret(驱策[马]放胆践踏)。两个分词 expavescentem(惊恐受惊的)和 effrenatum(放开缰绳的/不受约束的)作并列宾语修饰前文的 equum,生动表现了塞维鲁一边催逼受惊的战马,一边松开缰绳令其踩踏尸体的动作。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:10-12