← 罗马皇帝群像

塞普蒂米乌斯·塞维鲁传

§4-6

卡农图姆称帝与进军罗马

塞维鲁历任数省总督与执政官后统领日耳曼军队,在康茂德死后的动荡中于卡农图姆被拥立为帝。他挥师进军罗马,化解了尤利安努斯的刺杀图谋,接见元老院使团并严密防范割据对手,并在进驻罗马之际解除了近卫军的武装。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

est. a Gallis ob severitatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. Dein Pannonias proconsulari imperio rexit, post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit, suscepitque Romae alterum filium, in Sicilia, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, sed a praefectis praetorii, quibus audiendus datus fuerat,1 iam Commodo in odio veniente, absolutus est calumniatore in crucem acto. consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Venetia. et iam in his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset, Parcius divide, non enim regias opes possides, quinquennis puer respondit, "Sed possidebo "inquit. in Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam nobilitatem iam ante cumularet.

他便成了父亲。高卢人因其严苛、恪守尊严与清廉克制而爱戴他,其深厚程度无人能及。随后,他以资深执政官的统治权治理潘诺尼亚诸省;此后抽签获得资深执政官辖区西西里,并在罗马迎来了次子的出生。在西西里,他因涉嫌就帝位向预言者或迦勒底占星术士咨询而遭控告,但正值康茂德已招致众人怨恨之际,受命审理此案的禁卫军长官宣告他无罪,诬告者则被钉上十字架。他与阿普莱乌斯·鲁菲努斯共同履行了第一次执政官职,当时康茂德在众多人选中指定了他。卸任执政官后,他闲居了约一年;随后在莱图斯举荐下被任命统领日耳曼军队。在启程前往日耳曼军队时,他购置了宽阔的园林,而此前他在罗马仅有一处极其狭小的住宅,在威尼提亚有一处庄园。当他已经在这处园林中与儿子们席地而坐享用简朴的晚餐,时年五岁的长子正用大方的手笔将摆上的果品分给同玩的小孩伙伴时,父亲责备他说: “分得收敛些,你可不拥有王者的财富,”五岁的男孩回答说:“但我将来会拥有的。”前往日耳曼后,他在这任使节(总督)职务中表现卓越,使他先前所享有的名声与显赫更上一层楼。

§5

Et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis, qui etiam sestertia, quot nemo umquam principum, militibus dedit. dein firmatis quas post tergum relinquebat provinciis Romam iter contendit, cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius verba iurassent, excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus, legatis ad exercitum senatus verbis missis, qui iuberent ut ab eo milites senatu praecipiente discederent, et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes, his compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Severo, incertum vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Severum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus, verum Severus evitatis eorum manibus quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus, ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit.

至此,他一直以私人身份从事军事职务。此后,当日耳曼军团获悉康茂德被杀、尤利安努斯在万民唾弃中称帝时,在众人劝勉下,塞维鲁虽加以推辞,仍于八月十三日在卡农图姆被拥戴为皇帝,他赏赐给士兵的塞斯特斯数额亦前所未有。随后,他在巩固了留于身后的诸省后急行军进逼罗马,不论他行经何处,众皆退让;因为在将领们的督导下,伊利里亚军队与高卢军队已宣誓效忠于他;众人皆将他视作佩蒂纳克斯的复仇者而予以迎纳。与此同时,在尤利安努斯倡议下,塞普提米乌斯·塞维鲁被元老院宣布为公敌,元老院名义派遣的使节前往军中,奉元老院之命勒令士兵脱离塞维鲁。塞维鲁听闻是由意见一致的元老院之权威派来的使节,起初颇为惊恐,随后通过收买使节,促使他们在军前为自己说话并转投自己一方。尤利安努斯获悉此事后,促使元老院通过了一项与塞维鲁共享帝位的决议;但他究竟是出于真心抑或施展诡计,尚不得而知,因为他先前就已派出了若干臭名昭著的将领刺客去刺杀塞维鲁,正如他先前派人去刺杀佩斯肯尼乌斯·奈哲尔一样——奈哲尔在叙利亚军队支持下同样自立称帝与他抗衡。然而,塞维鲁避开了尤利安努斯派来行刺者的魔爪,向近卫军发出密信,发出了或背弃或诛杀尤利安努斯的信号,并随即得到遵行。因为尤利安努斯在王宫内被杀,塞维鲁受邀进京;于是,在未曾有人经历过的情形下,塞维鲁仅凭示意便成了胜利者,全副武装奔赴罗马。

§6

Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentoriis quasi per hosticum veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt, excussi ne quid ferri haberent,2 et postera die occurrente omni famulicio aulico, septingenos vicenos aureos legatis dedit eosdemque praemisit, facta potestate si qui vellent remanere ac secum Romam redire. fecit etiam statim praefectum praetorii Flavium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. his accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum, cuius edicta et litteras ad populum vel senatum intercepit per eos qui missi fuerant, ne vel proponerentur populo vel legerentur in curia, eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo3 cogitavit, cui Caesareanum decretum auctore Commodo iam videbatur imperium, sed eos ipsos pertimescens de quibus recte iudicabat, Heraclitum ad obtinendas Britannias, Plautianum ad occupandos Nigri liberos misit, cum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurrere, eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis.

尤利安努斯死后,塞维鲁仍如穿行于敌境般驻扎在营帐之中,元老院派遣百名元老组成的使团前来祝贺并请命。使节们在因特拉姆纳与他相遇,在接受搜身以防携带任何铁器铁刃后,向全副武装且由武装士兵护卫的塞维鲁致敬。次日,在宫廷全体仆役出迎之际,塞维鲁赠予每位使节七百二十枚金币并命其先行,允许愿留下随他一同返京者留驻。他还立即任命弗拉维乌斯·尤文纳利斯为禁卫军长官,尤利安努斯此前亦曾纳此人为第三位长官。与此同时,在罗马城中,士兵与市民皆陷入极度恐慌,因被他们判为公敌的塞维鲁正全副武装向他们逼近。加之塞维鲁获悉佩斯肯尼乌斯·奈哲尔已被叙利亚军团拥立为帝,便通过送信人截获了奈哲尔致民众或元老院的敕令与信函,以免其向民众公布或在元老院宣读。同时间,他亦考虑立克罗狄乌斯·阿尔比努斯为自己的副手,在康茂德提议下,授予阿尔比努斯凯撒名位的敕令此前似乎已获通过;但他深惧这些自己洞察分明之人,遂派赫拉克利图斯去接管不列颠诸省,派普劳提安努斯去控制奈哲尔的子女。塞维鲁抵罗马后,命近卫军仅着贴身短袍、不带武器前来出迎,并在武装部队四面合围之下,将他们以此种状态召至讲坛之前。

语法注3 条
  1. 4quibus audiendus datus fuerat

    关系代词 quibus 指代 praefectis praetorii,动词形容词 audiendus 与 datus fuerat 构成表示目的或义务的谓语性动词形容词结构,意为“(他被移交给近卫军长官们)以接受审理”。

  2. 6excussi ne quid ferri haberent

    被动完成分词 excussi 修饰主语 centum senatores(百名元老使节)。ne quid ferri haberent 为带有部分属格 ferri 的否定目的或防范从句,意为“被搜查身周以防携带任何铁制武器”。

  3. 6de Clodio Albino sibi substituendo

    由介词 de 引导的动词形容词复合结构(gerundive construction)。此处 substituere 含有指定副手或后继者(副帝)的技术性含义,sibi 为利益/关系与格,意为“关于立克罗狄乌斯·阿尔比努斯为自己的同僚/副手”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:4-6