← 罗马皇帝群像

塞普蒂米乌斯·塞维鲁传

§19-21

塞维鲁的崩逝与神化以及对其继承人的评价

塞普提米乌斯·塞维鲁在不列颠因重疾驾崩并被封入神列;作者记述了他的容貌风范、简朴生活及公共建筑工程,随后向戴克里先皇帝慨叹伟人罕有佳儿,并历数其长子卡拉卡拉残害手足、倒行逆施的恶行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§19

Periit Eboraci in Britannia, subactis gentibus quae Britanniae videbantur infestae, anno imperii XVIII, morbo gravissimo exstinctum iam senex,1 reliquit filios duos, Antoninum Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen imposuit. inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti adscribendum putaret, ipse a senatu agentibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus. Opera publica praecipua eius exstant Septizonium et Thermae Severianae. eiusdemque etiam Septimianae in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit. Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu nec a filiis eius boni aliquid rei publicae venit, et postea invadentibus multis rem publicam res Romana praedonibus direptui fuit. Hic tam exiguis vestibus usus est ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta chlamyde umeros velaret. cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus, ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed Atrum quiddam usque ad senectutem sonans,2 ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu.

在降服了威胁不列颠的诸部落之后,他在位第十八年死于不列颠的埃博拉库姆,晚年因极其沉重的疾病而离世。他留下了两个儿子,安东尼努斯·巴西亚努斯与盖塔;为了尊奉马可·安东尼努斯,他也将此名赐予了盖塔。他被安葬在马可·安东尼努斯的陵墓中。在历代皇帝中,塞维鲁对他最为敬仰,以致不仅将康茂德列入诸神之列,还认为安东尼努斯之名此后应如奥古斯都之名一般加诸所有后继者。由于其子嗣为他操办了极其隆重的葬礼并从中斡旋,他本人亦被元老院列入神明。他遗存的主要公共建筑有七曜神殿和塞维鲁浴场;在台伯河对岸靠近以其命名的城门处,亦有其塞普提米乌斯浴场,但该浴场的水道塌毁随即断送了公众的使用。他死后世人对他的评价极高,这主要是因为在很长一段时间里,他的儿子们并未给国家带来任何益处,而在此后,由于众多强人侵犯国家,罗马国家沦为了暴徒掳掠的牺牲品。他的着装极为简朴,以致其束腰外衣上几乎没有紫边,仅用一件粗毛披风遮蔽肩胛。在饮食上他极尽克制,嗜食家乡的豆类,偶饮葡萄酒,往往不知肉味;他本人相貌英挺,身材魁梧,蓄着长须,发丝灰白卷曲,容貌令人敬畏,声音洪亮,直至晚年仍带有某种低沉阴郁的音调;死后他深得人心,或是因为嫉妒已然消散,或是因为对残暴的畏惧已然消除。

§20

Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium Severum inmoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari imperio rei publicae relinqueret, exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios rei publicae reliquit, hoc melius quod ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei publicae daret; Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat, sed illum multum spes fefellit; nam unum parricidium, alterum sui mores rei publicae inviderunt. sanctumque illud nomen in nullo fere diu bene mansit, et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem prope magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret, denique aut sine liberis veris interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae, quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio, Plauto ceterisque aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo. sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos, quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; qui novercam suam—et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis thesaurum, quod parricidium excusare noluisset,3 occidit, et praefectum quidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas, denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem divinam Sallustii orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori, idque frustra et hominem tantum valitudine. vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud sanctum diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracallus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit, exstat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.

我记得在哈德良的〔释奴〕弗莱贡的释奴埃利乌斯·毛鲁斯处读到过:塞普提米乌斯·塞维鲁在弥留之际极度欣慰,因为他给国家留下了两位执掌同等帝权的安东尼努斯,仿效了皮乌斯的先例——皮乌斯通过收养将维鲁斯和马可·安东尼努斯作为儿子留给了国家;而塞维鲁认为自己更胜一筹,因为皮乌斯是通过收养赐予儿子,而他是将自己亲生的血脉赐予罗马国家作为统治者。自然,安东尼努斯·巴西亚努斯是他与前妻所生,而盖塔则由尤利娅所育。然而希望使他大失所望;因为一子死于骨肉相残,另一子则因其恶劣品性而从国家中丧失。那个神圣的尊号在几乎所有人身上都未能长久享誉。戴克里先·奥古斯都啊,当我深思此事时,便足以明了:几乎没有哪位伟人留下了杰出而有益的儿子;总之,他们要么没有真正的子嗣而终,要么多数人的子嗣如此不堪,以致不留后代而告别人世本会更好。从罗穆卢斯说起,他未留下任何子嗣;努马·庞皮利乌斯亦未留下任何能有益于国家的后裔。卡米卢斯又如何?难道他拥有酷似自己的儿子吗?西庇阿如何?伟大的大加图和小加图又如何?如今我又何须谈论荷马、德摩斯梯尼、维吉尔、克里斯普斯、泰伦提乌斯、普劳图斯以及其余诸人?恺撒如何?至于图利乌斯,对他一人而言没有后代岂非更好?奥古斯都又如何,尽管他有权从众人中甄选,却连一个优秀的养子都未曾拥有。甚至连图拉真本人在挑选同乡兼后辈时也看走了眼。然而,为了避免让我们联想到国家的神明安东尼努斯·皮乌斯和马可,我们暂且略去养子,转而谈论亲生子嗣:若马可未曾留下康茂德作为继承人,岂非更为幸福?塞普提米乌斯·塞维鲁若根本未曾生下巴西亚努斯,岂非更为幸运?此人甫一登基,便诬指其弟图谋对己不利,甚至捏造弑亲的借口将其诛杀;他娶了自己的继母——何止是继母?实乃〔他〕曾在其怀抱中诛杀其子盖塔的母亲;他诛杀了法律的避难所与法学知识宝库帕皮尼安努斯,只因其不愿为弑亲之罪辩护,而他当时身为近卫军长官,原是为了让这位凭其人品和学识而伟大之人不乏显赫官职。总之,略去其他不提,我认为正是由于此人的恶劣行径,才使得塞维鲁这位对一切事物冷酷严苛、甚至颇为残暴之人,反被视为虔敬且配享神明祭坛的圣君。据说,塞维鲁在病重之时曾向长子送去萨路斯提乌斯的传世演说,其中米奇普萨告诫其子孙和睦息兵,但此举徒劳无功,塞维鲁亦仅余病体残躯。最终,安东尼努斯长久生活在民众的仇恨之中,那个神圣的名字也长期不再受人爱戴,尽管他向民众分发衣物——由此得名卡拉卡拉,并修建了极其宏伟的浴场;诚然,罗马现存展示塞维鲁生平战功的塞维鲁柱廊,如多数文献所记,正为其子所建。

语法注3 条
  1. 19morbo gravissimo exstinctum iam senex

    完成时分词宾格 exstinctum 与主格形容词 senex 在格上并不一致,构成了语法上的破格结构(或为抄本流传中 exstinctus 的讹误),修饰主句动词 periit 的隐含主语。在语义上,它用作补充说明塞维鲁以高龄死于沉疴的情状。

  2. 19Atrum quiddam usque ad senectutem sonans

    Atrum quiddam 是现在分词 sonans 所带的内在宾格(同源宾格),字面意为‘发出某种阴郁/暗淡的声音’。虽然部分版本校订为 Afrum(带有阿非利加口音),但若依抄本所载的 Atrum,则作修饰其直到晚年声音仍带有一种低沉阴暗特质的副词性宾格短语理解。

  3. 21quod parricidium excusare noluisset

    在由 quod 引导的从句中,动词采用了过去完成时虚拟式 noluisset,这属于虚拟语气用于表达主观引述理由(虚拟间接引语),指明拒绝为骨肉相残辩护乃是卡拉卡拉诛杀帕皮尼安努斯的借口与动机,而非叙述者所确认的客观原因。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:19-21