- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:22-24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了预示塞普提米乌斯·塞维鲁死亡的凶兆与梦境、其临终遗言与指令,并回顾了其修缮神殿与充实物资等治绩及死后荣光。
Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit,1 nam ad imperium senex venit, cumque positus esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit, cum vereretur autem, ne praeceps rueret, a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; at quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis conminuta est; illa vero quae Bassiani titulum prae ferebat, amissa palma venti turbine vix constitit, post murum apud Luguvallum visum2 in Britannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata, volvens animo quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum corona e cupressu facta eidem occurrit, quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset, et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa: Totum fuisti, totum vicisti, iam deus esto victor. et in civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde hostiae furvae sunt adplicitae. quod cum esset aspernatus atque ad Palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigrae hostiae et usque ad limen domus Palatinae imperatorem secutae sunt.
预示他死亡的征兆如下:他自己梦见由四只鹰和一辆镶宝战车载着升上天空,某种巨大的人形飞在前面;在被载升时,他数出了八十九个数字,他在寿命上未曾超过这一年数哪怕一年,因为他登基时已是老人;当他被置于一个巨大的青铜圆环中时,他孤身一人被遗弃地站立了很久,然而在他唯恐跌落深渊之际,他看见自己被朱庇特召唤,并被安置在诸位安东尼努斯之间。在举行竞技赛会之日,按惯例安放了三尊手持棕榈枝的石膏制小胜利女神像,居中那一尊手持刻有他自己名字的圆球,被风吹击从台座上直立跌落并停留在地面;然而刻有盖塔名字的那一尊则坍塌并彻底碎裂;至于带有巴西亚努斯铭文的那一尊,虽失去了棕榈枝,却在旋风中勉强立住。在视察了不列颠卢古瓦卢姆附近的城墙后,当他不仅作为胜利者、而且以永恒确立和平的姿态返回最近的驿站时,心中正思忖着会有何种征兆出现,军营中一个在弄臣中名声显赫、其笑话一向广受称道的埃塞俄比亚人手捧一顶由柏树制成的花冠迎面而来。当塞维鲁因受到其肤色和花冠不祥征兆的触动而愤怒地下令将此人驱逐出视线时,据说那人开玩笑似地说道: “你曾是一切,你曾征服一切,如今做个胜利之神吧。” 当他进城欲举行祭祀时,由于乡村肠卜僧的差错,他先被引至贝洛娜神殿,随后又被呈献上黑色的祭牲。当他对此表示厌弃并退回宫殿时,由于仆役的疏忽,黑色祭牲竟尾随皇帝一直到了帕拉蒂尼宫宅的门槛。
Sunt per plurimas civitates opera eius insignia, magnum vero illud in vita eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum, moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. Ultima verba eius dicuntur haec fuisse: Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum, si mali, iussit deinde signum tribuno dari laboremus, quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat militemus. Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur, quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.3
在极多城市中留有他的杰出工程,但他一生中真正伟大的功绩在于:他修缮了罗马所有因年代久远而颓败的公用神殿,几乎未在任何地方署上自己的名字,反而在各处保留了最初建构者的铭文;他临终时留下了七年之久的实物粮食税额,其数量足以使每日支出七万五千莫狄;至于橄榄油的数量,则多至在五年内不仅足够罗马城所需,亦能满足整个匮乏油脂的意大利全境。据说他的临终遗言如下: “我接手了一个四处动荡的国家,我甚至在不列颠人中确立和平后留下了它;我虽年迈且足部罹疾,若我的两个安东尼努斯善良,我便留给他们一个稳固的帝国,若他们作恶,则是一个脆弱的帝国。” 随后他下令向千夫长传达口令: “让我们劳作,”因为佩蒂奈克斯在被选入帝位时曾给出过口令: “让我们从军。” 此后,他原本决意复制习惯陪伴历代君王并陈设于寝宫中的皇室福佑女神像,以便将这一极其神圣的塑像留给两个儿子各一尊;但当他看到自己在弥留之际受到逼迫时,据说他下令让福佑女神像在两位身为皇帝的儿子寝宫中隔日轮流安放;而巴西亚努斯在犯下弑亲罪之前便蔑视了这一安排。
Corpus eius a Britannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus. Cum Septizonium faceret, nihil aliud cogitavit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret. nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum,4 aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.
他的遗体在行省民众的崇高敬意中自不列颠一路被护送至罗马;尽管有人声称仅有一个盛装塞维鲁遗骸的金瓮被带回并葬入安东尼努斯陵墓,而塞普提米乌斯本人在他辞世之处便已火化。当他兴建七曜神殿时,心中所想无非是让自非洲而来的人首先目睹他的杰作。据说,若非在他不在场期间城市长官将他的塑像安置在了中央,他本意欲从该侧为帕拉蒂尼宫室开辟一个入口,即皇家门厅。后来亚历山大亦欲行此事时,据说被肠卜僧阻止,因为他在就此事请示时未获吉兆。
- 22ultra quot annos ne unum quidem annum vixit
quot annos 将前面的数字“八十九”视为年岁。尽管这与塞维鲁去世时的实际年龄(六十余岁)不符,传记作者仍将梦中所数的数字理解为岁数,意即他活着的年岁甚至未曾超出这一数字哪怕一年(即八十九岁即逝)。
- 22post murum apud Luguvallum visum
此为 ab urbe condita 类型的介词短语结构,介词 post 与宾格名词 murum 及完成分词 visum 结合,意为“在城墙被视察之后”。
- 23prius contempsit quam faceret parricidium
连词 prius...quam(“在……之前”)引导未完成过去时虚拟式 faceret,表明巴西亚努斯蔑视这一安排的举动发生在其犯下骨肉相残之罪以前。
- 24nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum
此为与过去事实相反的虚拟条件从句(使用过去完成时虚拟式 esset locatum),修饰主句中转述的意图(facere voluisse perhibetur)。absente eo 为独立夺格,意为“在他不在期间”。
