- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:16-18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了塞维鲁攻克泰西封及东征胜利、诸子受封升位以及巡视埃及的经历,随后总述其在军事与内政上的宏伟功绩、严苛严酷的性格及其留下的著名警句。
Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit, ob hoc etiam filium eius Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII agentem participem imperii dixerunt milites.1 Getam quoque, minorem filium. Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam rediit victor, et Parthicum deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru adfectus articulari morbo non posset, filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo. Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt, post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petiit, in itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit, idem etiam de Christianis sanxit. deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant, uno iudice contenti, quem Caesar dedisset, multa praeterea his iura mutavit, iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei Serapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter novitatem animalium vel locorum fuisse Severus ipse postea semper ostendit, nam et Memphim et Memnonen et pyramides et labyrinthum diligenter inspexit. Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica illa: quod victo et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatem militum in deos rettulit, Salvii Iuliani decreta iussit aboleri; quod non obtinuit, denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex morum parsimonia videtur habuisse, nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter obtulisset atque dixisset illi quid facturus esses? , non emollitus tam prudente dicto interfici eum iussit. fuit praeterea delendarum cupidus factionum. prope a nullo congressu digressus nisi victor. Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in tributarios coegit. Britanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. unde etiam Britannici nomen accepit. Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit, ac populo Romano diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit. Idem cum implacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis. philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus, latronum ubique hostis, vitam suam privatam publicamque ipse composuit ad fidem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc senatus ita iudicavit, illum aut nasci non debuisse aut mori,2 quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur, domi tamen minus cautus, qui uxorem Iuliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam coniurationis. idem, cum pedibus aeger bellum moraretur, idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos centuriones duces et cohortes quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat, cumque animadverti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque omnibus ante tribunal prostratis, caput manu contingens ait: Tandem sentitis caput imperare, non pedes.3 huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: Omnia, inquit, fui et nihil expedit.
夏末之际,塞维鲁挥师挺进帕提亚,驱逐帕提亚王后抵达泰西封,并于岁末将近之时攻陷该城。这是因为在那些地区,冬季更利于开展战事;当时士兵们正以草根充饥,并因此染上了诸般疾患。为此,在帕提亚人的顽抗下,士兵们又因不习饮食而腹泻不止,塞维鲁本已无法继续深入,但他依然坚守不退,攻占城池,击溃其王,斩敌极众,从而赢得了‘帕提亚征服者’的尊号。士兵们亦因此推举其已获封恺撒之衔、年方十三的长子巴西亚努斯·安东尼努斯为共治皇帝。他们还将幼子盖塔推戴为恺撒,且如诸多文献记载的那样,亦称其为安东尼努斯。借这些尊号册封之机,塞维鲁向士兵们颁发了极其丰厚的赏金,并将士兵们觊觎的帕提亚城池的所有战利品尽数允准归其所有。随后他凯旋返回叙利亚。元老院议决为他举行帕提亚凯旋式,但他以患有关节之疾、无法立于战车之上为由予以婉拒;不过他准许其子举行凯旋式,元老院曾为其子议决举行犹太凯旋式,因为塞维鲁在叙利亚同样战果卓著。随后当他转往安提阿时,他授予长子成年托加,并指定长子与自己同为执政官,二人旋即在叙利亚就任执政官职。此后,他向士兵发放了更为丰厚的饷银,随即前往亚历山大里亚,并在途中为巴勒斯坦人确立了诸多法令。他下令严刑禁止皈依犹太教,对基督徒亦作了同样的规定。接着,他赋予亚历山大里亚人设立市议会的权利;他们此前并无公共议会,犹如昔日在历代国王统治下一般,仅满足于恺撒所委派的一名长官;此外塞维鲁还为他们修订了诸多法律。塞维鲁本人事后始终表明,由于对塞拉皮斯神的崇敬、对古代事物的探求以及对奇禽异兽和殊方异地的猎奇,这趟旅程令他心旷神怡;因为他仔细巡视了孟菲斯、门农巨像、金字塔以及迷宫。由于细枝末节难以备述,其宏伟功业主要有:击败并诛杀尤利安努斯后解散了近卫军步兵大队;违背兵士意愿将佩尔蒂纳克斯封入神列;下令废除萨尔维乌斯·尤利安努斯的法令,尽管此事未能如愿。总之,他获得佩尔蒂纳克斯的别名,与其说是出于个人意愿,毋宁说是源于其生性的俭省;因为他因大肆屠戮许多人而被视作过分残暴,且当一名敌手屈膝降服于他并问道‘若是你,你将如何为之?’时,他却未被如此明哲之言打动,下令将其处决。此外,他极力想要铲除派系党羽。他所经历的交战,几乎无不以胜利告终。他征服了波斯王阿布加尔;将阿拉伯人收归治下;迫使阿迪亚贝尼人纳贡称臣。至于不列颠,此乃其帝国统治的最大荣耀,他横贯全岛修筑城墙,直抵两侧的大洋边缘,为此他亦获得了‘不列颠征服者’的尊号。他重创好战部落,使其故里特里波利固若金汤,并永久向罗马民众每日免费发放极为丰盈的橄榄油。他对待过失严惩不贷,而在拔擢勤勉之士方面则独具慧眼。他潜心致力于哲学与演说之术,对学问亦汲汲以求,在各处均是盗匪的克星;他亲自秉笔直书自己公私两方面的生平,唯独为其残暴的瑕疵百般辩解。元老院对此人评价道:他要么根本不该降生,要么就不该死去;因为他于国家而言既过于残暴,又过于有用。然而他在治家方面却不够谨慎,始终留着因通奸而臭名昭著且涉嫌密谋叛乱的妻子尤利娅。同样是这位皇帝,当其因足疾拖延战事,士兵们深感焦躁并将随行的长子巴西亚努斯拥戴为奥古斯都时,他下令将自己抬起并抬上讲坛,随后传令引发此事的始作俑者——全体军团护民官、百人队长、将领和大队到场,接着命人将接受奥古斯都称号的儿子带到台前;正当他下令严惩除其子之外的所有首恶分子,而全体官兵皆伏在讲坛之前哀求宽恕时,他手触自己的头部说道:‘你们终于明白,发号施令的是头脑,而不是双足。’当命运引领他自微贱之身,历经文学与戎马公职的多重阶梯而登极称帝后,他的名言是:‘我曾是一切,’他说,‘却无一有益。’
- 16participem imperii dixerunt milites
dixerunt 支配双宾格结构(filium... participem)。particeps imperii 指‘帝权的分享者’,即共治皇帝(奥古斯都)的尊位。
- 18illum aut nasci non debuisse aut mori
不定词 nasci 与 mori 并列作 debuisse 的补足语。结合上下文,通常认为后半句承前省略了否定词 non(即 aut [non] mori),意为‘要么不该出生,要么[既已降生就]不该死去’。尽管字面上亦可直译为‘要么应当去死’,但后文解释其原因在于‘既过分残暴又极具用处’(nimis crudelis et nimis utilis),正反对应的逻辑支持前者包含否定意蕴的熟语性解读。
- 18Tandem sentitis caput imperare, non pedes
宾格加不定式结构(caput imperare)。该句字面上对比身体的‘头部’与‘双足’,同时巧妙运用双关:caput 兼指领袖、首脑,而 pedes 亦可指步兵、卒伍,以此宣示指挥权归于最高统治者而非躁动的底层军士。
