← 罗马皇帝群像

塞普蒂米乌斯·塞维鲁传

§13-15

大规模诛杀贵族与进军帕提亚

塞维鲁未经审判便残酷诛杀大批元老与贵族,在与亲信普劳提亚努斯的恩怨反复及家族封赏之后,于猜忌与清洗的阴影下启程远征帕提亚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

occiderit, occidit autem sine causae dictione1 hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum, Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, Aelium Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, Marcium Asellionem. horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere, interfector2 ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset, atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit, multos praeterea obscuri loci homines interemit praeter eos quos vis proelii absumpsit. Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit.3 Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit, decretis imperatoriis insignibus. rumore deinde belli Parthici excitus patri matri avo et uxori priori per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. Palaestinis poenam remisit quam ob causam Nigri meruerant, postea iterum cum Plautiano in gratiam rediit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petiit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit, ii qui hostem publicum Plautianum dixerant deportati sunt. ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito gladiatorio munere et congiario populo dato. multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit, damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata dixissent, ut ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus.4

……处死。塞维鲁未予申辩之机,便处决了以下贵族:穆姆米乌斯·塞昆迪努斯、阿塞利乌斯·克劳狄亚努斯、克劳狄乌斯·鲁富斯、维塔利乌斯·维克托、帕皮乌斯·福斯图斯、埃利乌斯·塞尔苏斯、尤利乌斯·鲁富斯、洛利乌斯·普罗费苏斯、奥伦库莱乌斯·科尔内利亚努斯、安东尼乌斯·巴尔布斯、波斯图米乌斯·塞维鲁、塞尔吉乌斯·卢斯特拉利斯、法比乌斯·保利努斯、诺尼乌斯·格拉古、马斯提基乌斯·法比亚努斯、卡斯佩里乌斯·阿格里皮努斯、凯奥尼乌斯·阿尔比努斯、克劳狄乌斯·苏尔皮基亚努斯、梅姆米乌斯·鲁菲努斯、卡斯佩里乌斯·埃米利亚努斯、科克凯乌斯·维鲁斯、埃鲁基乌斯·克拉鲁斯、埃利乌斯·斯提洛、克劳狄乌斯·鲁菲努斯、埃格纳图莱乌斯·奥诺拉图斯、佩特罗尼乌斯·尤尼奥尔,佩斯肯尼乌斯家族的费斯图斯、维拉蒂亚努斯、奥勒利亚努斯、马泰里亚努斯、尤利阿努斯和阿尔比努斯,塞雷利乌斯家族的马克里努斯、福斯蒂尼亚努斯和尤利阿努斯,赫伦尼乌斯·内波斯、苏尔皮基乌斯·卡努斯、瓦莱里乌斯·卡图利努斯、诺维乌斯·鲁富斯、克劳狄乌斯·阿拉比亚努斯、马尔基乌斯·阿塞利奥。正是杀戮这些如此杰出显赫之士——其中许多人曾任执政官,许多人曾任裁判官,无疑全系显要人物——的凶手,却被非洲人奉若神明。他诬陷辛基乌斯·塞维鲁企图向其下毒,并将其处决。随后,他将绞死康茂德的纳尔奇苏斯投入狮口,此外除战火吞噬之人外,他还处决了许多出身卑微之人。此后,为博取民心,他将驿站邮政的役务负担从私人转由国库承担。随后,他在元老院议决皇帝仪仗后,使其册封巴西亚努斯·安东尼努斯为恺撒。继而因帕提亚战事的风闻所动,他亲自为父亲、母亲、祖父及前妻树立雕像。在获知普劳提亚努斯的品行后,他自昔日的密友转而对其极度痛恨,不仅宣布其为公敌,且下令在全国推倒其雕像,令其蒙受奇耻大辱;尤其令其震怒的是,普劳提亚努斯竟将自己的塑像置于塞维鲁的亲族姻戚塑像之中。他免除了巴勒斯坦人因支持奈哲尔而应受的惩罚。此后他又同普劳提亚努斯重归于好,宛如举行小凯旋式一般进入罗马城并登临卡皮托尔山,尽管日后塞维鲁最终仍将其处决。他授予幼子盖塔成年托加,并使长子迎娶普劳提亚努斯之女;此前宣称普劳提亚努斯为公敌之人皆遭流放。万事皆如此,仿佛遵从自然规律般始终变幻莫测。随后他指定诸子为候任执政官。他隆重安葬了胞弟盖塔。此后,在举办角斗表演并向民众发放赏金之后,他便启程奔赴帕提亚战场。在此期间,他以莫须有或真实的罪名诛杀了许多人;大多数人因开玩笑而获罪,有人因保持沉默而获罪,有人则因说了诸多隐语而获罪,诸如:‘看哪,这位名副其实的皇帝,真是一位顽固者,真是一位冷酷者!’

§15

Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum, gloriae cupiditate non aliqua necessitate deductum, traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque summovit. sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, praecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ab his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium, denique cum occisi essent nonnulli. Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse quod factum est. quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit,5 cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens, ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus est.

世人普遍相传,塞普蒂米乌斯·塞维鲁之所以谋求发动帕提亚战争,完全出于对荣耀的渴望,而非迫于任何必要性。最终他自布伦迪西乌姆渡军,马不停蹄地行军抵达叙利亚并击退帕提亚人。但随后他又折返叙利亚,以便整军备战、大举进攻帕提亚。其间,在普劳提亚努斯的唆使下,他继续搜捕奈哲尔派的残余,以致连自己的若干密友也作为谋害其性命的刺客予以缉捕。他还借口许多人就其安危咨询占星术士或预言家而将他们处死,尤其是提防任何具有统治资格之人,因为他自己的诸子尚且年幼,而他深信或听闻那些自卜登极之人正传播此类言论。最终在数人被杀之后,塞维鲁便为自己辩解,并在其死后否认既成事实是出自自己的命令。马里乌斯·马克西穆斯在提及莱图斯时尤为强调这一点。当塞维鲁来自莱普提斯的妹妹前来拜谒他时,因其拉丁语结结巴巴,令皇帝大为蒙羞;皇帝赐予其子宽紫袍,并赠与其妹诸多财物,勒令该妇人返回故乡,且是与其子同行,而其子不久便离世了。

语法注5 条
  1. 13sine causae dictione

    罗马法学惯用短语,意为“未经正式申辩/未经审讯”。指塞维鲁剥夺了本属于元老院贵族阶层的法定申辩权(causae dictio)而径行处决。

  2. 13horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere, interfector

    长跨度倒置(hyperbaton)与插入句。句首的属格名词短语 horum ... virorum 跨越了解释性插入分句(nam multi ... fuere),直接作后置名词 interfector(主句主语)的定语。主干结构为:horum ... virorum interfector ab Afris ut deus habetur(杀害这些显赫之士的人被非洲人奉若神明)。

  3. 14vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit

    vehicularium munus 指国家公文邮驿系统(cursus publicus)的车马征发劳役。塞维鲁将此前强加于沿途行省私人或地方社群的这项沉重杂税与徭役负担(munus),转由帝国皇家财政(fiscus)承担。

  4. 14pleraque figurata dixissent, ut ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus

    figurata 为修辞学术语,指带有双关、暗讽或委婉掩饰的“隐语”(figured speech)。文中所引语句将塞维鲁所沿袭的尊号与其名号的本义——Pertinax(固执、冥顽不灵者)与 Severus(冷酷、严苛者)——结合副词 vere 进行双关反讽,从而被视为死罪。

  5. 15quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit

    连接性关系代名词 quod 引出的独立句,指代前文塞维鲁在人死后矢口否认曾下达杀戮命令(negabat fieri iussisse...)之事,意为“关于这一点,马里乌斯·马克西穆斯在提及莱图斯时尤为强调”。随后 cum soror sua... 突兀转入关于其胞妹的独立轶事。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:13-15