- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi008.humanitext-lat2:10-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
执政官法尔科的谋反被赦免后,在禁卫军长官莱图斯等人的煽动下,乱兵冲入宫廷刺杀了佩尔蒂奈克斯;随后记述了他的相貌特征及极度吝啬的私人生活琐事。
Insidias paravit ei Falco consul, qui questus est in senatu volens imperare, cui quidem credidit senatus cum sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule vindicasset, cognitusque iussus esset flagellis caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im- punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem,1 idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo facto milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun- tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem periit; reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt, multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.
执政官法尔科图谋对他不利,法尔科意欲称帝而在元老院中进行申诉,元老院竟也相信了他;当时有个奴隶荒唐地自称是凯奥尼乌斯·康茂德家族中法比亚的儿子,索要帕拉蒂尼宫殿,在被识破后被下令施以鞭刑并归还原主,据说那些仇视佩尔蒂奈克斯的人正是借着对此人的惩处找到了叛乱的借口。然而佩尔蒂奈克斯宽恕了法尔科,并向元老院请求免除其罪;最终,法尔科在自己的地产上安享余生,死后由儿子继承家业。尽管许多人说,法尔科并不知道有人正谋划拥戴他为帝,另一些人也说他是因为那些侵吞账目的奴隶提供伪证而遭到了构陷。但针对佩尔蒂奈克斯的同谋集团是由禁卫军长官莱图斯以及那些被佩尔蒂奈克斯的严肃道德所触怒的人策划的。因为莱图斯后悔立了佩尔蒂奈克斯为帝,原因在于〔佩尔蒂奈克斯〕指责他在某些事情上犹如愚蠢的搬弄是非者。此外在士兵们看来,在法尔科一案中佩尔蒂奈克斯仅凭一个奴隶的证言就下令处决多名士兵,这是不可容忍的。于是,三百名士兵全副武装从军营结成楔形阵向皇宫进发。然而就在同一天佩尔蒂奈克斯举行祭祀时,据说在祭牲体内未发现心脏;而当他试图消灾解厄时,又未能找到内脏的头部。当时所有士兵原本都留在营中,但当他们为了向元首致敬而从营地集合而来,而佩尔蒂奈克斯由于祭祀的凶兆推迟了当天原定前往雅典学宫听诗人朗诵的巡行时,前来致敬的人便开始返回军营;然而那一群乱兵突然冲入帕拉蒂尼宫,既无法被阻挡,也未能向皇帝通报。事实上,所有宫廷侍臣对佩尔蒂奈克斯的仇恨如此之深,以至于他们竟怂恿士兵行凶。士兵们在佩尔蒂奈克斯整饬宫廷奴仆时突然袭来,穿过帕拉蒂尼宫的柱廊,一直闯到被称为“西西里”和“朱庇特宴会厅”的地方。得知此事后,佩尔蒂奈克斯派禁卫军长官莱图斯前去交涉,但莱图斯避开士兵,穿过柱廊溜走,蒙着头逃回了家中。然而当士兵们冲向内殿时,佩尔蒂奈克斯迎上前去,用一篇冗长而庄重的演说平息了他们的怒火;但一个名叫陶修斯的通格里族士兵通过煽动性的言辞使士兵们陷入愤怒与恐惧之中,将一柄长矛刺入了佩尔蒂奈克斯的胸膛。这时皇帝向复仇者朱庇特祈祷,用托加长袍蒙住头,随即被其他人刺死。埃克莱克图斯在刺死两名乱兵后与他一同身亡;其余的宫廷寝室侍从(因为他一称帝便将自己的家奴转赠给了已获自立的子女)则四散奔逃。确实也有许多人说,士兵们甚至冲入了寝室,并在那里围绕着卧榻杀死了逃避的佩尔蒂奈克斯。
Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponeret.2 et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut fabulas litteratas haberet. Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse3
他是一位令人肃然起敬的老人,蓄着长须,头发后梳,体态较胖,腹部微凸,具备皇帝般的魁梧身躯,口才平平,为人顺承甚于慷慨,也从未被认为坦率单纯;言辞虽然和蔼可亲,但在实际行动上却吝啬而近乎卑鄙,以至于在私人生活中他甚至在宴会上端上半个生菜或蓟菜。若非有人送来食品礼物,无论有多少朋友在席,他在三道菜中总共只供应九磅肉;如果收到了多余的馈赠,他甚至还会留存到翌日,尽管他总是邀请许多宾客赴宴。即便在贵为皇帝之后,如果没有宾客,他也按照同样的习惯进餐。如果想从自己的午餐中给朋友送些吃食,他送的不过是两小块碎肉或是一块牛肚,有时则是鸡脊肉;他从未在私人宴席上吃过雉鸡,也从未送过给任何人。在没有朋友陪同进餐时,他便叫来妻子以及曾与他一同执教的瓦勒里阿努斯,以便进行有学识的交谈。事实上,康茂德所任命任事的人他一个也没有撤换,他在等待罗马建城纪念日的到来,因为他希望以那一天作为推行新政的开端;据说也正因如此,康茂德的侍从们甚至在浴场中谋划了他的死局。
- 10Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem
非人称动词 paenitet 的固定句式:感到懊悔的主体置于宾格(Laetum),而引发懊悔的原因则由连词 quod 引导的从句(quod... fecerat)表示。
- 12et cardus in privata vita conviviis adponeret
紧承前文的“re erat inliberalis ac prope sordidus”(在实际行动上吝啬而近乎卑鄙),ut 搭配虚拟式未完成过去时动词 adponeret,引导表示程度的结果从句。
- 12atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse
完成时不定式 parasse(= paravisse)以主格 Commodiani ministri 为主语,充当主格带不定式结构中的谓语,在语法上依赖于跨章切分后紧接在下一节(§13)开头的被动传闻动词(如 dicuntur)。
