← 罗马皇帝群像

佩尔蒂纳克斯传

§7-9

整顿法律秩序与重建财政的各项举措

佩蒂纳克斯推行了关于告密者与遗产继承的法律改革,通过拍卖康茂德的奢华遗物和严厉削减开支整顿国家财政,但他过去的贪婪名声与部分政策也引来了非议。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

census retractari iussit, delatores convictos graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent,1 neve ob hoc fiscus aliquando succederet. ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba: Satius est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire. donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat,2 denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui quidem per alios principes usque ad senatoriam dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes proscripsit ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere, tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto auro ebore argento citroque composita. atque etiam phallovitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi- bus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi recidit. exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit.3 Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius suos tenderet fines, denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus, multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes militares dicitur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit.

他下令重新核查财产登记,并下令严惩被定罪的告密者,然而处理得比以往的皇帝更加温和,针对每个品级若触犯告密罪行便规定了相应的惩罚。他确实制定了一项法律:先前的遗嘱非在新的遗嘱订立完成之后不得失效,国库决不能以此为由成为财产继承人。他本人公开宣称,绝不接受任何因阿谀奉承而遗赠给他的遗产,也不接受任何为剥夺法定继承人与近亲权利而通过错综复杂的诉讼争得的遗产。他在元老院决议中加上了这样的话:“各位元老,统领一个贫困的国家,胜过踏着危险与耻辱的足迹去积累财富。”他支付了康茂德所许诺的赏金与民事救济金,极其审慎地规划了粮食供应;而由于国库匮乏至极,以至他承认自己只找到了一百万塞斯提斯,他被迫违背自己的诺言,继续征收康茂德曾经课征的税费。最后,前执政官洛利阿努斯·根提阿努斯因他违背诺言而前来责难,但在听到这实属迫不得已的原委后表示理解。他主持拍卖了康茂德的财物,以至下令将男童和侍妾一并变卖,唯独赦免了那些看似被强行塞入宫廷的人。而在他下令变卖的那些人中,许多人后来被召回服役,取悦了这位老帝,他们甚至通过后来的皇帝晋升到了元老阶层。他张榜公布并变卖了那些带有极不体面之名、招摇显露耻辱的丑角们。这笔巨额拍卖所得被他充作赏金分发给了士兵。他还向那些在康茂德变卖财物时得以致富的获释奴追缴了财物。康茂德物品的拍卖在以下物件上尤为引人瞩目:以蚕丝为纬线、金丝精工织就的衣物,短袍与斗篷,长披风,达尔马提亚风的长袖束腰外衣,军用饰带长袍,紫色的希腊风及军用斗篷,巴尔代克风兜帽,托加长袍,以及镶嵌珠宝和黄金的角斗士武器,赫拉克勒斯短剑,角斗士项圈,以及用黏土、黄金、象牙、白银和香柏木制成的器皿;还有同种材质制成的阳具状玻璃器,以及用于加热树脂和沥青以便为人们拔毛和修饰皮肤的萨姆尼特风器皿;更有工艺新颖的车辆,带有复杂分隔的轮圈与精美座椅,座椅通过旋转既可遮挡日光,又能在需要时迎风取凉;还有其他测量旅程和显示时辰的车辆,以及与其恶习相配的其他物品。此外,他将那些从私人家中投奔宫廷的人归还给原来的主人们,并将皇室宴会的排场从无节制收缩到固定的标准。他还削减了康茂德的所有奢侈开销。由于皇帝身体力行、崇尚节俭,由于普遍的克制,物价随之降低。因为通过摈除不必要的花销,他将皇室的开支缩减到了往常的一半。他设立了对服役军人的奖赏。他偿清了即位初期欠下的债务,使国库恢复了原状,并为公共工程拨出了固定经费。他出资修缮道路,偿付了以往拖欠众人的军饷。最后,他使国库足以承担所有的职责,甚至抛却羞耻,废止了根据图拉真法令已拖欠九年的救济公粮储金。在作为平民的私人生活中,他也未能免于贪婪的嫌疑,因为在萨巴蒂亚渡口,当地产主们被高利贷压迫时,他曾乘机大肆扩张自己的田界;因此根据卢基利乌斯的诗句,他被称为“掠地的鸬鹚”。许多人还在著作中记载,他在以执政官资格治理属州期间行为卑劣,因为据说他曾变卖免役权和军职使节任职。总之,尽管其父母的家产微薄,他也未曾获得任何意外的遗产,但他却骤然暴富。对于康茂德所剥夺财产的所有人,他确实归还了他们的财产,但并非无偿。他始终出席法定元老院会议并始终提出提议,对向他致敬和呈请的人始终表现出平民般的谦逊作风。对于那些通过奴隶的诬告而受陷害的人,他通过更严厉地惩处告密者而使他们获得昭雪,并将此类奴隶钉死在十字架上;他甚至还为一些已死之人恢复了名誉。

语法注3 条
  1. 7ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent

    此处使用了'non prius... quam'(直到……才……/非在……之前不……)的相关构词,从属从句采用虚拟式'essent'。该法案规定先前的遗嘱只有在后一份遗嘱完全订立(perfecta essent)之后才会失效,以此杜绝国库借口遗嘱缺失而强占遗产(neve ob hoc fiscus... succederet)。

  2. 7contra quam professus fuerat

    副词'contra'与比较连词'quam'结合构成的习惯表达,相当于'contra ac'或'contra id quod'('与他所宣称的相反'),引导一个表示对比的副词性从句。

  3. 9obdurata verecundia sustulit

    'obdurata verecundia'为独立夺格结构(意为'抑制住羞耻心'或'厚着脸皮')。动词'sustulit'(源自tollere)在此语境下意为'取消、废止'。废止面向民众的粮食救济储金(alimentaria compendia)对统治者而言本是不光彩之事(verecundia),但他在财政窘迫下不得不硬起心肠将其废除。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi008.humanitext-lat2:7-9