- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi008.humanitext-lat2:13-15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了佩尔蒂奈克斯节俭吝啬的性格与私人生活、遇害前的诸多凶兆,以及遇害后头颅遭游街、遗体安葬、被追认为神与塞维鲁时期的褒奖,最后以其寿数与在位时间结束全传。
dicuntur,1 imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator2 per homines suos, non aliter quam privatus solebat. nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum3 eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit. Reliquit filium et filiam superstites et uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.
据说〔谋划了他的死局〕。他极其厌恶帝位和一切皇室事务,以至于总是表现出对此的不悦;总之,他希望被视为与此前无异的普通人。他在元老院中极尽谦恭,以至于向支持他的元老院致敬,并如同城市长官一般与所有人交谈。他甚至想要放弃帝位重返平民生活,不愿让自己的子女在宫中抚养。然而他又是如此节俭且贪恋钱财,以至于贵为皇帝,他仍在萨巴蒂亚浅滩通过手下代理人经营商业,与他在身为平民时的惯例毫无二致。但他并未获得多少爱戴;因为所有敢于直言清谈的人都对佩尔蒂奈克斯恶语相向,称他为“口善行恶者”,即言辞动听而行为卑劣之人;因为连他的同乡公民——那些在他即位后蜂拥而至却未从他那里得到任何好处的人——也这样称呼他;此外,出于对利益的贪求,他也乐于收受礼物。他留下了幸存的一子一女以及妻子,即弗拉维乌斯·苏尔皮基阿努斯的女儿,他曾任命后者接替自己担任城市长官。他对妻子的贞操不太在意,尽管她公开爱慕一名齐特拉琴乐手,据说他自己也以极为不光彩的方式爱恋着科尔尼菲基娅。他极其严厉地压制宫廷获释奴,这也招致了极大的仇恨。
Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt, sperantibus visas,4 et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae ante diem quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et adiecit: Observa collegam et successorem meum. nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt. reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax in deos relatus est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax,5 funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui manent. Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere ob nimiam longitudinem nolui.
他死亡的预兆有以下几条:在他遇害前三天,他自以为在鱼塘中看见一个手持利剑的凶徒向他逼近。在他被杀的那一天,据说注视他双眼的人未能在他眼中看到映现影像的瞳孔;而当他在拉雷斯神前祭祀时,极有生气的炭火竟然熄灭了,尽管它们通常是会燃烧起来的;而且如上文所述,在祭牲中既未找到心脏也未找到内脏的头部;在他去世的前一天,白昼间太阳旁边还清晰可见几颗极明亮的星辰。据说他自己也曾给出关于继任者尤利阿努斯的预兆;因为当迪迪乌斯·尤利阿努斯向他引荐自己正准备许以女儿的侄子时,他勉励那个青年要敬重叔父,并补充道: “要敬重我的同事和继任者。” 因为此前尤利阿努斯既在执政官任内做过他的同事,又在资深执政官任内做过他的后任。士兵和宫廷侍从憎恨他,民众则对他的死感到极其愤慨不平,因为他们看到通过他一切古老良法都有望得以恢复。杀死他的士兵将他的头颅插在一根长矛上,穿过整座城市带回了营地。他的遗骸在寻回首级后被安放在他妻子祖父的陵墓中。他的继任者尤利阿努斯在宫中找到他的尸体后,尽其所能以极高荣誉为其举行了安葬。尤利阿努斯本人从未在人民或元老院面前公开提及他,但当他自己也被士兵遗弃时,元老院和人民将佩尔蒂奈克斯列入了诸神之列。然而在塞维鲁皇帝统治时期,在佩尔蒂奈克斯获得元老院极高的褒扬评价后,为他举行了人像模拟葬礼和监察官规格的国葬,塞维鲁本人也发表了葬礼悼词来颂扬他。塞维鲁本人出于对这位明君的爱戴,从元老院获得了“佩尔蒂奈克斯”的尊号;佩尔蒂奈克斯之子被任命为供奉其父的祭司。负责掌管神君马可祭礼的马可会社成员,因赫尔维乌斯·佩尔蒂奈克斯而被改称为赫尔维乌斯会社。朝廷增设了即位纪念日的马戏表演(这些后来被塞维鲁废除),以及保留至今的诞辰日〔马戏表演〕。他在韦鲁斯和安比布鲁斯任执政官之年的八月朔日出生,在法尔科和克拉鲁斯任执政官之年的四月朔日前五日遇害。享年六十岁零七个月二十六天。在位两个月零二十五天。他向人民发放了每人一百第纳尔的赏金,向禁卫军许诺每人一万二千塞斯特斯却只给发了六千。许诺给正规军团的数额则分文未发,因为死亡先他而至。不过,马里乌斯·马克西穆斯在他所著传记后所附的一封信证明了他对帝位的厌恶;但这封信因篇幅过长,我未予录入。
- 13dicuntur
该动词为上一组末尾不定式短语“necem parasse”的主动词,跨越段落形成呼应,表示“据说康茂德的侍从们在浴场中图谋杀害他”。
- 13ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator
在由 ut 引导的结果从句中罕见地使用了直说法过去完成时(exercuerat),而非古典拉丁语规范所要求的连接法(如 exercuerit)。在后古典拉丁语及《罗马皇帝群像》中,此现象旨在强调该事实确实发生过。
- 13christologum
源自希腊语 χρηστολόγος(善言辞者、夸夸其谈者)。紧随其后的关系从句“qui bene loqueretur et male faceret”(言辞优美而行事恶劣之人)直接对该词作出了同位语性质的语义解释,指口蜜腹剑、假装仁厚的伪善者,与基督教无关。
- 14in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt, sperantibus visas
由 negabant 统摄的宾格加不定式结构(negabant ... pupulas ... visas [esse])。sperantibus 为现在分词与格,作参照与格,意为“在那些期望(观察到像)的人眼中”,指当时端详皇帝双眼的人无法在其瞳孔中看到本应映照出的物像,被视为死亡凶兆。
- 15cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax
该 cum 从句的主语是倒置于句末的 Pertinax,而处于从句首部的 senatus 实际上是修饰 ingens testimonium 的第四变格属格(senatūs),意为“元老院的极大褒誉/证明”;habuisset 表“获得/享有”。
