← 罗马皇帝群像

康茂德传

§4-5

卢基拉的阴谋与佩伦尼斯的残酷清洗

卢基拉等人行刺失败后引发了残酷清洗;禁卫军长官佩伦尼斯大权独揽,大肆陷害政敌与富室,而科莫杜斯则沉湎于声色纵欲与怪诞表演,大肆诛戮亲族和元老院成员。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae- fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta. Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit, Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem1 a praefecturae administratione summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit. domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est.

科莫杜斯的荒淫生活迫使夸德拉图斯与卢基拉谋划刺杀他,禁卫军长官塔尔鲁特尼乌斯·帕特尔努斯亦参与出谋划策;然而执行暗杀的任务被交给了亲属克劳狄乌斯·庞培亚努斯。此人拔剑闯入科莫杜斯跟前,本来已有下手机会,却冲口喊道:“元老院赠你这柄短剑!”从而愚蠢地败露了罪行,未能得手,当时有许多人与他同谋此举。此后,庞培亚努斯和夸德拉图斯首先被杀,继而是诺尔巴娜、诺尔巴努斯以及帕拉利乌斯;他的母亲与卢基拉则被流放。这时,禁卫军长官们见科莫杜斯因索特鲁斯而招致如此深重的怨恨——罗马人民已无法忍受此人的权势——便巧妙地趁索特鲁斯因祭祀被引出宫殿、返回自己庭园的途中,派特务粮饷官将其诛杀。这件事对科莫杜斯而言,委实比针对他本人的刺杀更为沉痛。帕特尔努斯既是这场刺杀的策划者,且看来也是谋害科莫杜斯计划的知情者,并且为了阻止阴谋受到更广泛的惩办而从中干预,因此科莫杜斯在提吉狄乌斯的挑唆下,借授予宽紫边长袍的虚名将他解除了禁卫军长官之职。数日后,科莫杜斯指控他谋反,声称帕特尔努斯之所以将女儿许配给尤利亚努斯之子,是为了将帝位转移给尤利亚努斯;因此,他诛杀了帕特尔努斯、尤利亚努斯,以及主管皇帝书信的帕特尔努斯至交维特鲁威·塞昆杜斯。此外,金蒂利乌斯家族全家被灭门,因为据说孔狄亚努斯之子塞克斯图斯借假死逃遁图谋叛乱;维特拉西亚·福斯蒂娜、韦利乌斯·鲁福斯以及曾任执政官的埃格纳提乌斯·卡皮托亦被诛杀;执政官埃米利乌斯·容库斯与阿提利乌斯·塞维鲁斯则被流放,许多其他人亦遭受了各种残酷迫害。

§5

Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma disceptatrice2 collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac- chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit,3 in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset, occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen imposuit. uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio4 obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum heredem.

在此之后,科莫杜斯从不轻易公开露面,亦不容许向自己禀报未经佩伦尼斯预先处置的任何事务。而佩伦尼斯深谙科莫杜斯的秉性,觅得了让自己大权独揽的途径:他劝说科莫杜斯专心沉溺于声色犬马,而由他佩伦尼斯来承担国务辛劳。科莫杜斯欣然接纳了这一提议。因此,他依循这一生活法则,与依据美貌从贵妇和名妓中挑选出的三百名侍妾,以及依据美貌作为评判标准用暴力与金钱兼从平民和贵族中搜罗的三百名成年娈童一起,在宫殿中通过宴饮和沐浴通宵狂欢。在此期间,他以牺牲宰杀者的装束宰割祭牲,在竞技场上用木剑格斗,在宫侍角斗士中搏斗时有时甚至使用闪亮的真刃利剑。然而在那时,佩伦尼斯将一切权力据为己有,随心所欲诛杀异己,抢掠大批人士,颠覆一切法度,将所有搜刮的财富尽收囊中;科莫杜斯本人则将妹妹卢基拉遣送至卡普里亚埃岛后将其处死,接着据传又玷污了其余的妹妹们,将父亲的表妹纳入自己的怀抱,甚至给一名侍妾冠以生母之名。他将当场抓获通奸而休弃的妻子驱逐后予以流放,随后将其处死;他下令让自己的侍妾在自己眼前受辱,自己亦未能摆脱青年男子蜂拥投怀的丑名,其身体各部位及口舌对男女两性皆蒙受玷污。 在那一时期,曾怀揣短剑闯入科莫杜斯跟前的那名青年的父亲克劳狄乌斯亦伪装成被强盗所杀,许多其他元老院议员未经审判便被处死,富有的妇女亦未能幸免;行省中不少人因拥有巨资而被佩伦尼斯罗织罪名,财产被洗劫一空甚至惨遭杀害。而对于那些无法强加莫须有罪名之人,则被指责拒绝在遗嘱中将科莫杜斯列为继承人。

语法注4 条
  1. 4per lati clavi honorem

    表以晋升为借口解除实权的前置词短语。latus clavus(宽紫边)是元老院阶层的象征,此处指通过形式上授予元老身份的名誉,将塔尔鲁特尼乌斯·帕特尔努斯从拥有实权的骑士职位(近卫军长官)上明升暗降并解除职务的惯常政治手段。

  2. 5forma disceptatrice

    由名词 forma(美貌)与阴性行为名词 disceptatrix(裁判者、仲裁者)构成的独立夺格结构(相当于省略了动词 sum 的现在分词),意为“以美貌为唯一的裁决标准/尺度”。

  3. 5habitu victimam victimas immolavit

    抄本传世的 victimam(victima“祭牲”的单数宾格)系受其后 victimas 影响而致的讹误;译文依从将其订正为 victimarii(victimarius“祭牲屠宰侍从”的单数属格)的通行校勘,译作“以牺牲宰杀者的装束宰割祭牲”,描绘了皇帝屈尊模仿神殿下级侍役的怪诞行径。

  4. 5iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio

    修饰主句与格代词 iis 的关系从句结构,iis 本身充当主句无人称动词 obiciebatur(被指责/归咎)的间接宾语。从句中 ficti criminis adpositio(强加捏造的罪名)为主语,quibus 为 deesse(缺少)所支配的与格补足语,全句意为“对于那些无法强加莫须有罪名的人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.humanitext-lat2:4-5