- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了科莫杜斯的出生、童年教育,以及在浴室仆人事件中所展现出的残忍与卑劣嗜好的萌芽。随后叙述了他成年后的官职履历及随父出征,并在马可皇帝死后放弃战争返回罗马,陷入骄奢淫逸并残酷压迫元老院的开端。
De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino pridie kal. Sept. patre patruoque consulibus,1 ubi et avus maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur,2 nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pol- lutus et constupratus fuit. iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet,3 auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. nam cum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret. Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo Vero. quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est. cooptatus est inter trossulos principes iuventutis, cum togam sumpsit, adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in Basilica Traiani praesedit, indutus autem toga est Nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore quo Cassius a Marco descivit. profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum eo Romam rediit. post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus V kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre, nam et hoc patres decreverant. profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit, quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. in domo aleam exercuit, mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia per speciem lupanarium et ludibrium pudicitiae contraxit, imitatus est propolas circumforanos. equos currules sibi comparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, atque se gessit ut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit.
关于科莫杜斯·安东尼努斯的父母,在《马可·安东尼努斯传》中已有充分论述。他本人于其父与其叔父担任执政官之年的九月朔日的前一天,与双胞胎兄弟安东尼努斯一同出生于拉努维乌姆,据说他的外祖父也是在那里出生的。当福斯蒂娜怀着科莫杜斯和他的兄弟时,她在梦中似乎生下了蛇,但其中一条更为凶猛。然而当她生下科莫杜斯和安东尼努斯后,安东尼努斯四岁时便夭折出殡,占星家曾依据星辰的运行许诺他将与科莫杜斯平起平坐。因此,兄弟死后,马可试图以自己的教诲以及伟人和最优秀人士的教导来培育科莫杜斯。他请欧内西克拉特斯担任希腊语文法师,安提斯提乌斯·卡佩拉担任拉丁语文法师;他的修辞学家是阿泰乌斯·桑克图斯。然而如此众多的学科导师对他毫无益处。无论是天赋秉性的力量,还是那些在宫廷中被视作导师之人的力量,竟有如此之大;因为他从童年最初便卑劣、邪恶、残忍、淫荡,甚至在口舌上也污秽不堪、受尽玷污。他早就精通那些不属于帝王职分的事情——如捏制杯器、跳舞、唱歌、吹口哨,最终展现出小丑和熟练角斗士的模样;他在十二岁时便在琴图姆切莱显露了残忍的苗头。因为有一次水温稍显不够热,他便下令将浴室奴仆投入火炉;受命的家庭教师遂在火炉中焚毁了一张公羊皮,以焦臭的恶味充当刑罚已执行的凭证。 他还在幼年时便与他的兄弟维鲁斯一同被称为凯撒。十四岁时,他被选入祭司团。当他穿上成年托加袍时,被推选为青年首领骑士;当他仍身着少年紫边托加袍时便发放了赏金,并亲自在图拉真巴西利卡主持。然而他穿上成年托加袍是在七月诺奈日那天,正是在这一天罗慕路斯从人间消失,也正是卡西乌斯背叛马可的时期。他在被引荐给士兵后,随同父亲前往叙利亚和埃及,并与父亲一同返回罗马。此后,他获得了任职年龄法的特免而成为执政官,并在波利奥与阿佩尔担任执政官之年的十二月朔日前五天与父亲一同被宣布为英白拉多,并与父亲一同举行凯旋式,因为元老院议员们也作出了这一决议。他还随父亲前往参加日耳曼战争。他无法忍受那些被派来监督其生活的高尚人士,只留用一切最卑劣之徒,并对那些被斥退者想念至极以致成疾;当这些人因父亲的软弱被召回后,他便一直在帕拉蒂尼宫殿内设立酒馆和下等餐馆,既不顾廉耻亦不惜钱财。他在宅邸内聚赌,以妓院的形式和对贞洁的嘲弄,搜罗容貌姣好的年轻女子充当卑贱的娼妓,并模仿集市上的走街小贩。他为自己购置战车赛马。他以御者的装束驾驭马车,与角斗士同居共处,行径宛若龟奴的仆役,以致让人相信他生来就是为了蒙受耻辱,而非为了登上命运所推举的显位。
Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit, filium Salvii Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob impudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias, honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit, appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita ut non apparerent subito deportavit. bellum etiam quod pater paene confecerat legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. Romam ut rediit, subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur.4 etiam in orchestra hoc idem fecit, et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ac lupanaria volitavit. misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel a criminosis commendatos. in senatus odium ita venit ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque e contempto crudelis.
他撤换了父亲年长的侍从,斥退了年老的朋友,企图引诱掌管军队的萨尔维乌斯·尤利亚努斯之子行不轨之事未果,此后便对尤利亚努斯设下陷阱;他或施以侮辱,或授予极不相称的官职,借此排挤一切最高尚之士;当他被滑稽戏演员呼为受辱之辈时,他便突如其来地将他们流放,使他们不再露面。他甚至放弃了父亲几乎已完结的战争,屈从于敌人的条件,返回了罗马。当他返回罗马时,让男宠索特鲁斯坐在自己战车后方,以致在凯旋式上公然频频扭头亲吻他。他在剧场前排也同样如此;当他痛饮至天明并挥霍罗马帝国的元气时,傍晚还在酒馆和妓院中穿梭游荡。他派遣罪行同谋或受犯罪分子举荐之人去治理行省。他招致了元老院如此强烈的仇恨,以致他本人也残暴地施虐以毁灭如此崇高的阶层,从一个受鄙视之人变成了残暴的暴君。
- 1patre patruoque consulibus
由名词(patre patruoque)与作表语的名词(consulibus)构成的独立夺格,作为表示时间的话语成分,意为“在其父(马可·奥勒留)与叔父(路奇乌斯·维鲁斯)担任执政官之时”。
- 1tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur
感叹句结构。主动词为 valet,主语由以 aut... aut... 并列的 ingenii vis 与 [vis] eorum(或为天资的力量,或为那些人的力量)构成;eorum 之后紧接关系从句 qui in aula institutores habentur。
- 1ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet
由 ut 引导接未完成过去时连接法的说明性/结果性从句,对前文的 in his artifex(在这些事情上堪称能手)进行具体罗列和同格阐释。
- 3subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur
subactore suo Saotero... locato 为表示伴随情况的独立夺格。主句的 triumphavit 与相关连词结构 ita... ut(后接未完成过去时连接法 oscularetur)构成表示结果与方式的句式。
