← 罗马皇帝群像

康茂德传

§6-8

克利安德的擅权伏诛与科莫杜斯的荒唐狂乱

禁卫军长官佩伦尼斯倒台受诛后,获释奴克利安德权倾朝野、祸乱朝纲,终因激起民愤被处死;此后科莫杜斯大肆屠戮大批显贵,同时荒唐狂妄日甚,自加“虔敬者”、“福星”与“赫拉克勒斯”等尊号,并下令将罗马城以己之名重新命名。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus,1 in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies, Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente. fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunt, tuncque primum viginti quinque consules in unum annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus, qui a pugione appellatus est.2

彼时在萨尔马提亚由其他将领所建树的功勋,佩伦尼斯悉数归功于自己的儿子。然而这位曾权倾一时的佩伦尼斯,却因在不列颠战争中撤换元老院议员而任命骑士阶层之人统率士卒,事情被军队使节揭发,突遭宣告为公敌,并被交由士兵碎尸万段;科莫杜斯遂从寝宫侍从官中拔擢克利安德以接替其权势之位。在佩伦尼斯及其子被杀之后,科莫杜斯诚然废除了许多法令,仿佛那些并非出自其手,宛若恢复原状一般;但他对罪行的这番悔悟未能维持超过三十天,便通过克利安德犯下了比通过上述佩伦尼斯更为严重的恶行。在权势上克利安德诚然接替了佩伦尼斯,但在长官职位上则由尼格尔接任,据说此人仅担任禁卫军长官达六小时之久。盖因科莫杜斯所行之事比以往更为恶劣,禁卫军长官以时日为单位频繁更迭。马尔基乌斯·夸尔图斯担任了五天禁卫军长官,他们的继任者全凭克利安德的好恶或予留任或予诛杀;甚至获释奴亦在他的授意下被选入元老院和贵族阶层,当时更首次在一年之内任命了二十五名执政官,所有行省亦被明码标价出售。克利安德为钱财出卖一切,授予从流放中被召回之人以高官显爵,撤销已生效之判决。因着科莫杜斯的昏庸,他的权势膨胀到如此地步,以至于将指责并向科莫杜斯禀报所发生诸事的皇帝妹夫布鲁斯罗织以觊觎帝位的嫌疑予以诛杀,许多为布鲁斯辩护之人亦同样被害。长官埃布提亚努斯亦在此列中被杀;克利安德本人遂与他亲自选定的另外二人一同被任命为长官以取代其位,当时遂首次出现了三位禁卫军长官,其中便有一名被称为“佩短剑者”的获释奴。

§7

Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in pro- consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum. et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinere non possent.

然而克利安德终究亦迎来了其罪有应得的生命终局。盖因阿里乌斯·安东尼努斯在担任亚细亚资深执政官期间曾判决阿塔鲁斯有罪,克利安德为了讨好阿塔鲁斯而设谋陷害,以莫须有的罪名将其杀害,彼时民怨沸腾,科莫杜斯无法承受群情激愤,遂将其交予平民处置治罪;此时阿波劳斯图斯及宫廷其他获释奴亦同样被处决。克利安德除其他罪愆外,甚至玷污了皇帝的侍妾,并与她们生下数子,这些孩子在他覆灭后与生母一同被诛。接替其位的是尤利亚努斯与雷吉鲁斯,但科莫杜斯后来亦对他们施以惩罚;在他们被杀之后,他又处死了塞尔维利乌斯·西拉努斯和杜利乌斯·西拉努斯及其家人,继而处死安提乌斯·卢普斯、佩特罗尼乌斯兄弟马梅尔提努斯与苏拉,以及马梅尔提努斯与皇帝胞妹所生之子安东尼努斯。此后,他又同时处死了六位前执政官:阿里乌斯·福斯库斯、凯利乌斯·费利克斯、卢克凯乌斯·托尔夸图斯、拉尔基乌斯·欧鲁皮亚努斯、瓦莱里乌斯·巴斯西亚努斯、帕克图梅乌斯·马格努斯及其家人;在亚细亚处死了资深执政官苏尔皮基乌斯·克拉苏与尤利乌斯·普罗库卢斯及其家人;处死了前执政官克劳狄乌斯·卢卡努斯;在阿哈伊亚处死了其父表妹福斯蒂娜·安尼亚,以及其他无数人。当罗马帝国的国力已无法承受其挥霍开支之时,他甚至已打定主意还要诛杀另外十四人。

§8

Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit, et sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus,3 voluit etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.

在此期间,科莫杜斯在指定其母的奸夫为执政官而遭元老院暗中嘲弄之际,被冠以“虔敬者”之称号;在诛杀佩伦尼斯后,被冠以“福星”之称号。在针对众多公民的大肆屠杀之中宛若新苏拉一般的同一位科莫杜斯——那位“虔敬者”、那位“福星”,据说甚至伪造了一场针对自己的阴谋,以便诛杀更多人;除后来畏罪自戕并杀害家人的亚历山大以及胞妹卢基拉之外,根本未曾发生过任何其他叛乱。科莫杜斯亦被谄媚者称为“不列颠征服者”,尽管不列颠人实际上甚至曾企图推举一位皇帝起兵反对他;他又被称为“罗马的赫拉克勒斯”,因为他曾在拉努维乌姆的圆形剧场内手刃野兽,盖因他本有在私邸中杀戮走兽的习癖。此外,他狂妄到竟企图将罗马城更名为“科莫杜斯殖民城”,据说此等狂乱之举乃是在玛西亚的柔情蜜意中被灌输给他的;他又企图在竞技场中驾驭四马战车,身着达尔马提亚长袍在公众场合亮相,并以此姿态发出战车起跑信号;而在他向元老院提议将罗马更名为科莫迪亚纳之时,据理所知,元老院不仅出于嘲弄欣然顺从接受,甚至自称为“科莫杜斯元老院”,将科莫杜斯奉为赫拉克勒斯与神明。

语法注3 条
  1. 6lacerandusque militibus est deditus

    结合了被动动词 deditus est 与表示目的的动形词 lacerandus。与格 militibus 兼具两种句法功能:既作为 deditus 的间接宾语(被交由士兵),又充当动形词 lacerandus 的施动者与格(由士兵将其撕裂)。

  2. 6qui a pugione appellatus est

    介词短语 a pugione 借用了罗马帝国宫廷中表示官职职掌的固定格式(ab/a + 夺格,如 ab epistulis 或 a libellis),在此指代负责掌管或随身佩带佩剑/短剑的获释奴职位称号或以此为依据的绰号。

  3. 8qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus

    由被动动词 dicitur 构成的属人被动句式(即主格加不定式结构,此处省略了 esse 而作 iniectus [esse])。先行词 furor 被直接纳入带有关系形容词 qui 的从句内部,充当该被动结构的主格主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.humanitext-lat2:6-8