← 罗马皇帝群像

阿维狄乌斯·卡西乌斯传

§9-11

对叛党余族的宽赦与同福斯蒂娜的通信

马可皇帝赦免了曾附和卡西乌斯的城邦,并保全了其遗属的生命与财产。此外,通过皇帝与福斯蒂娜之间留存的信件证明,福斯蒂娜绝非叛乱同谋,反曾力主严惩,而马可皇帝则始终秉持宽仁之德实行赦免与助命。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9

Antiochensibus, qui Avidio Cassio consenserant, et his et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset iisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta, quae postea reddidit, filios Avidii Cassii Antoninus Marcus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro argento et gemmis cohonestaret. nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Drunciano liberam evagandi ubi vellent potestatem dedit, vixeruntque non quasi tyranni pignora sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum illis etiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domus,1 damnatis aliquibus iniuriarum,2 qui in eos petulantes fuissent, quos quidem amitae suae marito commendavit. Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Marii Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit quae solus Marcus mortuo iam Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum est: Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare, audisse enim te arbitror quod Veri statores de eo nuntiarent. veni igitur in Albanum, ut tractemus omnia dis volentibus, nil timens. hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens quod ea conscia Cassius imperium sumpsisset, nam et ipsius epistula exstat ad virum, qua urget Marcum ut in eum graviter vindicet, exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: Ipsa in Albanum cras, ut iubes, mox veniam; tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. male enim assueverunt duces et milites, qui nisi opprimuntur, oppriment.

对于附和阿维狄乌斯·卡西乌斯的安条克人,以及对这些人和曾协助他的其他城邦,马可皆予以宽宥,尽管起初他对安条克人格外愤怒,并剥夺了他们的演出观赏权以及该城的许多其他荣典,但他后来又予以恢复。对于阿维狄乌斯·卡西乌斯的儿子们,马可·安敦尼赐予了其父遗产的半数,并以金银与宝石赏赐其诸女以增其荣耀。因为他还给予卡西乌斯的女儿亚历山大里亚及其女婿德伦基阿努斯随心所欲自由迁徙的权力,他们并非作为僭主的子女,而是作为元老阶层的一员在极度安宁中生活,他甚至禁止在诉讼中拿其家族的厄运来攻击他们,并将某些对他们狂妄无礼的人判处侮辱罪;事实上,他还将他们托付给了自己姑母的丈夫。倘若有人渴望知晓这一历史的全貌,不妨阅读马略·马克西穆斯关于马可生平的第二卷,他在书中记述了维鲁斯死后由马可独自处理的诸多事迹。因为卡西乌斯正是在彼时叛乱的,正如致福斯蒂娜的一封信件所证明的那样,其抄件如下: “维鲁斯曾就阿维狄乌斯之事如实向我写信,说他渴望统治;因为我认为你已听闻了维鲁斯的近侍关于他的通报。因此,请到阿尔巴努姆庄园来,以便我们在神灵护佑下商讨万事,无须畏惧。” 然而由此可见,福斯蒂娜并不知道那些事,尽管马略企图玷污她的名声,声称卡西乌斯是在她知情之下夺取统治权的;因为甚至还存留着她自己写给丈夫的信,信中她催促马可对其施以严惩。福斯蒂娜致马可的信件抄件如下: “如你所命,我本人明日便会动身前往阿尔巴努姆;但我现在便劝诫你,若你爱护自己的子女,就必须以最严厉的手段追剿那些叛乱者。因为将领和兵士们已染上恶习,他们若不被镇压,便会反过来镇压我们。”

§10

item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione Celsi hortata est, ut pietatem primum circa suos servaret, sic circa alienos, non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit, Pompeianus gener et senior est et peregrinus, vide quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis, noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor; quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui, sed si te Formiis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut demittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere, signatas mihi litteras Calpurnius dedit; ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem, cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.

同样,同一位福斯蒂娜致马可的另一封信: “我的母亲福斯蒂娜在塞尔苏斯叛乱期间,曾劝告你的父亲皮乌斯,当首先对自己的亲人恪守仁爱之情,随后再施于外人;因为不顾及妻子与儿女的统治者,算不得仁爱之君。你看到我们的康茂德正值何等年岁;女婿庞培阿努斯年事已高,且为异乡之人。请审慎考虑你当如何处置阿维狄乌斯·卡西乌斯及其附逆者;切莫宽恕那些未曾宽恕于你、且若得胜亦绝不会宽恕我与我们子女之人。我本人随后便会追随你的旅程;因我们的法迪拉患病,我未能前往福尔米亚埃庄园;但若在福尔米亚埃未能与你相会,我便会赶往卡普阿,该城能够缓解我与我们子女的病痛。我请求你将医师索特里达斯派往福尔米亚埃庄园;我绝不信任皮西特乌斯,他根本不懂如何救治未出阁的少女。卡尔普尔尼乌斯交给了我一封盖有印章的书信;若我有耽搁,我将通过年迈的宦官卡埃基利乌斯回信,你知道他是个忠诚之人,我将口头嘱咐他转达阿维狄乌斯·卡西乌斯的妻子、儿子们以及女婿据传在背后对你夸下的妄言。”

§11

Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exegisse, si quidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit, cui Antoninus quid rescripserit, subdita epistula perdocebit: Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii conscios vindicem, ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori, et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena crudelior. non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam cle- mentia. haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine ornavit, denique si ex mea sententia de bello iudicatum esset, nec Avidius esset occisus, esto igitur secura; ' di me tuentur, dis pietas mea — — cordi est3'. Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi. haec Antoninus ad coniugem.

从这些信件可知,福斯蒂娜并非卡西乌斯的同谋,甚至曾严厉要求对其处以极刑,因为正是她催促着本处于按兵不动、思索更为宽仁措施的安敦尼走向施加惩罚的必然境地。安敦尼对其回信如何,下附的信件将详细阐明: “我的福斯蒂娜,你为丈夫与我们的孩子所行之事确属虔敬至诚。我在福尔米亚埃庄园重读了你的来信,信中你劝我惩处阿维狄乌斯的同谋;然而我必当宽恕他的子女、女婿和妻子,并将致信元老院,勿使财产没收过严,亦勿使刑罚过于残忍。因为没有任何美德能比宽仁更使罗马皇帝受到各民族的赞颂。正是此举使凯撒成为神明,使奥古斯都位列神格,使你的父亲特别获得了‘虔敬者’的美名;总而言之,若是依照我的意愿裁定战事,阿维狄乌斯甚至本不会被处死。因此,切莫忧虑:‘诸神庇佑于我,我的虔敬深得神心’。我已指派我们的庞培阿努斯担任明年的执政官。” 以上便是安敦尼致其妻之言。

语法注3 条
  1. 9cum illis etiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domus

    动词 vetare 支配带宾格的不定式结构;fortunam propriae domus(其自身家族的厄运)作为宾格主语与被动不定式 obici(归咎、作为罪名提出)搭配,与格 illis 则作不利与格(“对他们”)。副词性短语 in lite(在诉讼中)指明了禁止以此攻击其家族背景的场合。

  2. 9damnatis aliquibus iniuriarum

    像 damnare(判决有罪)这类司法审判动词,其定罪的罪名或指控内容习惯使用属格(此处 iniuriarum 表示侵害或侮辱罪)。整个短语构成独立夺格结构(damnatis aliquibus),意为“在将若干对他们傲慢无礼之人按侮辱罪定罪之后”。

  3. 11dis pietas mea — — cordi est

    双重与格结构。cordi esse 为表性质与结果的谓语与格(“为……所钟爱、深得……之心”),与表示受体/个体的与格 dis(对诸神而言)连用,意为“我的虔敬深得神心”。引文中的破折号表示皇帝所引用的诗句中存在的格律或文本脱漏。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.humanitext-lat2:9-11