- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.humanitext-lat2:12-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马可·安敦尼向元老院发表演说,恳请赦免并宽宥卡西乌斯叛乱的连带者,元老院报以赞颂欢呼。与此同时,引述的卡西乌斯致女婿的信件表明,他若称帝必将成为一名极其严酷阴郁的统治者。
Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire, ex oratione Marci Antonini: Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat1 consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque quemquam senatus occidat, nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant, utinam possem multos etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam? cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.2
知晓他向元老院送交了怎样的演说,实大有裨益。摘自马可·安敦尼的演说:“因此,各位被征集的新老元老,作为胜利的祝贺,你们迎来了我的女婿担任执政官——我指的是庞培阿努斯,若非有英勇的将士介入,而国家欠他们的恩义理应偿还,他的年资早就应当以执政官职相报了。如今关于卡西乌斯的叛乱,各位被征集的新老元老,我恳求并祈请你们,放下你们严苛的惩戒之意,守护我的仁爱与宽慈,或者说守护你们自己的仁爱与宽慈;元老院不处死任何人,元老中无人受惩,不流淌任何贵族之士的鲜血,被流放者得以归来,遭剥夺公民权者收回其财产——但愿我甚至能让许多人起死回生!因为在一位统治者身上,因个人痛苦而施加的复仇绝不讨喜,即便它再公正,也显得过于残酷。因此,你们当宽恕阿维狄乌斯·卡西乌斯的儿子们、女婿和妻子。我何必说宽恕?因为他们根本未曾做过任何错事。所以让他们安心地活着吧,深知自己是生活在马可治下;让他们靠着部分返还的父母遗产生活,享用黄金、白银与华服;让他们富有,让他们安稳,让他们自由自在地迁徙,并在各地万民口中传扬我的、也是你们的仁爱典范。各位被征集的新老元老,将赦免赐予遭剥夺公民权者的子女和妻子,这算不上多大的宽仁。我真正向你们请求的是,保护元老阶层和骑士阶层的共谋者免于杀戮、免于被褫夺公民权、免于恐惧、免于污名、免于嫉恨,并最终免于一切伤害,并将这份恩典赋予我的时代,使得在僭主叛乱一案中,唯有在骚乱中倒下的人被视为已被诛杀。”
Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est: Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens, di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus, progeniem tuam robora, fac securi sint liberi nostri. bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus, philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vincis inimicos, hostes exsuperas, di te tuentur, et reliqua. Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad honores admissi sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos. Haec sunt quae de Cassio Avidio comperimus. cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt sed ad censuram crudelitatemque propensiores. qui, si optinuisset imperium, fuisset non clemens et bonus, sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit, eos patitur vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto et iusto nec sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum,3 unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient; tantum di faveant bonis partibus, reddant Cassiani rei publicae principatum. haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.
元老院以如下的欢呼呼应了他的这一宽仁:“虔敬的安敦尼,愿诸神庇佑你!宽仁的安敦尼,愿诸神庇佑你!宽仁的安敦尼,愿诸神庇佑你!你希冀了律法所容许之事,我们履行了理所应当之举。我们为康茂德祈求公正的统治;请壮大你的血脉,使我们的子孙得保平安。善治不受任何强暴之害。我们为康茂德·安敦尼祈求护民官权力;我们祈求你的临在,〔赞美〕归于你的哲学、你的隐忍、你的学识、你的高贵、你的无瑕。你战胜政敌,荡平外敌,诸神护佑于你”,等等。阿维狄乌斯·卡西乌斯的后代因而平安地生活,并得以出任荣典之职。然而在神圣的父帝去世后,康茂德·安敦尼下令将他们全部活活烧死,就仿佛他们是在阴谋中被当场拿获一般。这些便是我们所探知关于阿维狄乌斯·卡西乌斯的事迹。他本人的性格,正如我们前文所述,始终变化多端,但更倾向于严酷与残忍。他若篡位得逞,绝不会是一位宽仁善良的统治者,而会是一位务实而最优秀的皇帝;因为存有一封他此时已自命为皇帝、写给自己女婿的信件,其内容如下:“可悲的国家,竟容忍那些贪恋财富之人和暴发户,真是可悲!马可固然是个极好的人,但他一心想博得宽仁的美名,却容忍那些他自己都不认可其操行的人活着。我们徒具其名的卢基乌斯·卡西乌斯如今何在?那位监察官马可·加图如今何在?曾经失落、如今甚至无人寻觅的先祖纲纪如今何在?马可·安敦尼高谈哲学,探讨元素、灵魂、崇高与正义,却对国家毫不留心。你看到需要许多利剑、需要许多判决,才能使国家的体制恢复到古时的状态。至于那些行省总督——我难道能把他们视为资深执政官,视为总督吗?他们竟认为元老院和安敦尼将行省交予他们,是为了让他们穷奢极欲、发家致富!你听说了吧,我们这位哲学家的禁卫军长官,在受任前三天还是个乞丐和穷光蛋,转眼间就成了巨富。请问这除了取自国家的骨髓与行省居民的家产,还能来自何处?就让他们富有吧,让他们腰缠万贯吧,他们迟早会把国库填得满满当当;唯愿诸神眷顾正义的一派,愿卡西乌斯家族将统治权归还国家。”他的这封信表明了他若成为皇帝,将会是多么严酷而阴郁。
- 12remuneranda fuerat
由动形容词与 esse 的直说式过去完成时(fuerat)构成的迂说法,在反事实条件句的主句(归结分句)中代替虚拟式过去完成时。动形容词本身所蕴含的必然/应然之意,使得直说式能够表达过去未曾实现的假设:“本应当受到报偿(但实际上并没有)”。
- 12ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus
在 ut 引导、以 probetur(现在虚拟式)为谓语的目的/名词从句内,包含先行词的关系代名词 qui(“凡在……者 / 唯有……者”)作从句主语,occisus 则作主语补足语(述语分词)。结合上下文,其含义为“在僭主叛乱案中,唯有在混乱中丧生的人被认定为正当被诛”,从而排除后续的一切清洗与处决。
- 14audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum
在 audisti 所支配的“宾格加不定式”结构(AcI)中,插入了时间比较从句 ante triduum quam fieret(“在受任前三天”),且前半部分的系动词不定式 fuisse 被省略(mendicum et pauperem [fuisse])。它与后半句的 subito divitem factum [esse] 相对比,全句主干结构为:“你听说了那位禁卫军长官(在任职前三天)原本是乞丐与穷光蛋,却骤然暴富”。
