← 罗马皇帝群像

阿维狄乌斯·卡西乌斯传

§6-8

卡西乌斯的叛乱与被诛及皇帝的宽仁

阿维狄乌斯·卡西乌斯重肃叙利亚军团的军纪并在东方赢得崇高声望,但最终在东方自立为帝。叛乱迅速遭到平定,卡西乌斯被部下所诛,而马可·安敦尼在面对其首级时仍坚守宽仁,最大限度地限制了对附逆者的惩处。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

nec fefellit de se iudicium habitum. nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Daphnen, discinctus rediret,1 arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagittas mitterent et armis luderent. dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset. Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius Maximus in vita divi Marci, nam et cum Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut item Marius Maximus refert in eo libro quem secundum de vita Marci Antonini edidit.

而众人对他所抱有的评价并未落空。因为他立即下令在军旗旁发布谕告,并在墙壁上张贴告示:凡在达夫涅被发现束带者,皆须解除武装束带返回;他始终每逢第七日便检阅士兵的武器,乃至衣物、鞋履与护胫;他将一切奢靡之物从营地中驱除,并命令他们若不改进行为就必须在兽皮帐篷下过冬;若非他们后来过得更具尊严,他们本真会如此度过。第七日的操练面向所有士兵,令他们既射箭又进行武器演练。因为他常说,当竞技者、猎手和角斗士都在受训时,士兵却不受训,实乃可悲之事;而士兵若对辛劳习以为常,其辛劳便会减轻。因此,军纪整治之后,他在亚美尼亚、阿拉伯和埃及皆立下显赫战功,深受所有东方人、特别是安条克人的爱戴,他们甚至赞同其帝权,正如马略·马克西穆斯在神君马可传中所记述的那样;因为甚至当布科利叛军在埃及各地犯下诸多严重暴行时,也是被他击溃的,正如马略·马克西穆斯在他所著关于马可·安敦尼生平的第二卷中所记载的那样。

§7

Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset, atque aliquis exsisteret, qui capta statione regia infantes de medio tolleret, alii autem dicunt, hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentio, quod diceret Marcum diem suum obisse. nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret. Imperatorio animo cum processisset, eum qui sibi aptaverat ornamenta regia statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat spe participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit. Nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut adfectus saevit. senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata, nec Romae terror defuit, cum quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius interemptus est; quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis suae fuisset, parsurum illi fuisse,2 caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exsultauit, non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia sua eumque servaret. denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat Quid si ille vicisset? dixisse dicitur Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret,3 enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum, dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. etiam de Galba paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel insciis exstincta ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit. denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.

此人在东方自立为帝,正如某些人所言,是顺应了浮斯蒂娜的心愿,她当时已对马可的健康失去信心,唯恐自己一人无法庇护年幼的儿子们,担心有人趁机夺取皇位将幼儿除掉;然而另一些人则说,卡西乌斯对士兵和行省居民施展了此等伎俩以对抗他们对马可的爱戴,声称马可已经辞世,从而使众人能够附和自己。因为据说他还称马可为神君,以抚慰众人对他的怀念之情。当他怀着帝王气概前行时,他立即将为自己穿戴皇室仪饰之人任命为近卫军长官;但此人本人也在违背安敦尼意愿的情况下被军队杀害,该军队还在安敦尼既不情愿又不知情的情况下,处死了被委以亚历山大里亚重任且因希冀分掌权力而附和卡西乌斯的迈基亚努斯。然而,安敦尼在获悉叛乱后并未勃然大怒,也未对其子女或亲眷施以严酷手段。元老院宣布其为公敌并没收其财产。安敦尼不愿将这些财产充入皇室私库,因此在元老院的命令下,它们被移交至公共国库。罗马城中亦非没有恐慌,因为有人声称,在除放荡之徒外深受万民爱戴的安敦尼不在城中之时,阿维狄乌斯·卡西乌斯必将进军罗马,以僭主姿态洗劫该城,特别是针对那些宣布其为公敌并没收其财产的元老们。而对安敦尼的爱戴在此事上表现得最为显著:除安条克人外,阿维狄乌斯在全体一致的赞同下被诛灭;事实上安敦尼并未下令诛杀他,只是听任其发生,因为所有人都清楚,若在安敦尼权能之内,他本会赦免此人。当其首级被呈献给安敦尼时,他既未狂喜,亦无傲色,反而为自己被剥夺了施予慈悲的机会而悲伤,声称自己本愿生擒此人,以便当面指出自己曾赐予的恩惠并饶其性命。最后,当有人表示应当谴责安敦尼,因他对自己的仇敌及其子女、亲眷以及所有被查明的附逆者如此温和时,那名批评者又补充道: “假若他赢了呢?” 据说安敦尼回答道: “我们并非如此敬奉神明,亦非如此立身行事,以致让他能够战胜我们。” 随后他列举道,所有被杀害的元首都有其罪有应得之由,从未有任何明君轻易被僭主击败或杀害;他指出尼禄罪有应得,卡利古拉自食其果,奥托与维特里乌斯甚至根本不愿统治。他对加尔巴亦持同样见解,认为在统治者身上贪婪乃最恶劣的祸患。总之,无论奥古斯都、图拉真、哈德良,还是他自己的父亲,都不可能被叛乱分子击溃,尽管叛徒人数众多,且在皇帝们不愿或不知情的情况下便已被消灭。安敦尼本人则请求元老院不要对附逆者施以重惩,彼时他恰好也请求在其统治期间不得对任何元老处以死刑,这为他赢得了极大的爱戴。最终,他仅惩处了极少数百夫长,便下令召回了所有被流放者。

语法注3 条
  1. 6si quis cinctus inveniretur apud Daphnen, discinctus rediret

    cinctus 指身系军用腰带(cingulum militare)的正规军装状态,discinctus 则指被剥夺腰带,标志着解除武装或军纪羞辱。此项命令旨在严禁士兵着军服出入以享乐著称的达夫涅。

  2. 7si potestatis suae fuisset, parsurum 1 illi fuisse

    间接引语中过去与事实相反的条件句之主句。若在直接引语中,形式为 si potestatis meae fuisset, pepercissem illi;在 cum clarum esset 引出的间接结构中,虚拟式过去完成时按规则转换为主动未来分词加 fuisse(parsurum fuisse)。文本中的数字“1”为底本的校勘或脚注标记,非正文语法成分。

  3. 8Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret

    由 ut 引导、配合未完成过去时虚拟式(vinceret)的结果从句,与主句中的相关副词 sic 相呼应(“我们并非以这般方式敬神和立身,以致于他能战胜我们”)。未完成过去时虚拟式在此表达因行事端正和神佑而绝不可能发生的结果。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.humanitext-lat2:6-8