- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.humanitext-lat2:4-5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了阿维狄乌斯·卡西乌斯近乎残酷的严明军纪与各种刑罚,包括严惩抗命擅自出击的军官、无惧哗变士兵的从容态度,以及马可皇帝与长官之间关于起用卡西乌斯整肃叙利亚军团奢靡之风的通信。
Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse viventis miserabiliter criminosi quam occisi, cum exercitum duceret,1 et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent2 sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, Percutite, inquit, me, si audetis, et corruptae disciplinae facinus addite, tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit, quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant.3
既然我们已开始谈论他的严厉,那么现存的许多迹象表明的与其说是他的严厉,不如说是残酷。因为首先,对于那些通过暴力从行省居民处夺取财物的士兵,他在他们犯罪的同一地点将他们钉上十字架。他也是第一个发明这种刑罚的人:立起一根高达一百八十英尺的巨大木柱,将受刑者从顶端到底端缚于其上,并在底部生起火堆,在将一部分人烧死的同时,用浓烟、折磨乃至恐惧致死其他人。此人还常下令将十人一组戴着锁链沉入急流或大海。同样,他斩断了许多逃兵的手,砍断另一些人的腿与膝腱,并说一个活在悲惨之中的罪犯比一个死人能提供更大的警戒。当他统率军队时,在他毫不知情的情况下,一支辅助部队在其百夫长们的率领下,斩杀了在多瑙河畔疏于戒备的三千名萨尔马提亚人,并带着巨额战利品回到他这里。百夫长们原本指望获得奖赏,因为他们在军事护民官懈怠且不知情的情况下,以极少兵力消灭了如此众多的敌人;然而他却下令将他们拿下、钉上十字架,施以奴隶般的酷刑——此前从未有过这样的先例——他声称这本可能是一场埋伏,而罗马帝国的威严也会由此丧失。当军中爆发巨大哗变时,他仅围着一块腰布,赤身走出,说道: “击打我吧,”他说,“如果你们胆敢的话,并在败坏的军纪上再增添一项大罪。” 这时,在众皆肃静之中,他配得上被人畏惧,因为他自己毫无惧色。此事不仅为罗马人确立了极高的纪律,也给蛮族带来了极大的震慑,以至于他们向不在前线的安敦尼请求百年的和平;因为他们亲眼看到,即使是那些违反命令而取胜的人,也因罗马统帅的裁决而被定罪。
De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit, nam et virgis caesos in foro et in mediis castris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus multis amputavit, et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et si aliud quippiam repperit luxuriem non levi supplicio adfecit, exstat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis: Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Daphnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit, et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianae severitatis et disciplinae, neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina, scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: ' Moribus antiquis res stat Romana virisque.4 tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros. praefecti ad Marcum: Recte consuluisti, mi domine, quod Cassium praefecisti Syriacis legionibus, nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis militibus, ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite collo et sinu militi excutiet. annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce; non enim multum aut quaeritur aut impenditur.
关于此人,在从古代起就将僭位者载入史册的埃米利乌斯·帕尔特尼亚努斯的著作中,可以找到许多针对士兵放肆行为的严酷处置。因为他既在广场和军营中央用木棒抽打那些罪有应得之人并施以斧钺斩首,又斩断了许多人的双手,还禁止士兵在远征期间携带除腌肉、干粮和酸醋以外的任何物品,若发现其他任何东西,他对这种奢靡施以绝非轻微的惩罚。关于此事,存有神君马可写给他自己的行政长官的这样一封信: “我已将沉湎于奢靡、行事犹如达夫涅风尚的叙利亚军团交托给阿维狄乌斯·卡西乌斯。凯索尼乌斯·韦克蒂利亚努斯曾在信中写道,他发现这些军团全都在享受温水浴。我认为我没有做错,如果你也了解卡西乌斯是一个具有卡西乌斯式严厉与纪律的人。因为若非依靠古老的纪律,士兵便无法被统治;你深知那位优秀诗人所言且被众人传诵的诗句:‘罗马国祚屹立于往昔道德与英杰之上。’你只需确保各军团有充足的给养,根据我对阿维狄乌斯的深入了解,我知道这些给养绝不会被浪费。” 长官致马可的复信: “我的主公,您任命卡西乌斯掌管叙利亚军团是极其正确的决断;因为对于沾染希腊习气的士兵而言,没有什么比一个更加严厉的人更为奏效。他必将驱散所有的温水浴之风,从士兵的头部、颈部和怀中拂去所有的花饰。军用粮食已全部备齐,在良将麾下无所匮乏;因为既无需大量索求,也不会大肆耗费。”
- 4cum exercitum duceret
时间/境况连词 cum 与未完成过去时虚拟语气 duceret 连用,构成历史性 cum 从句(“当他统率军队时”)。整个长句的主语是阿维狄乌斯·卡西乌斯,主句动词为 rapi eos iussit。
- 4manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent
单数集合名词 manus auxiliaria(辅助部队)与复数动词 occidissent 及 redissent 形成了按照意义的一致(constructio ad sensum)。此外,cum praeda ingenti 为介词 cum 构成的伴随夺格(“携带着巨额战利品”)。centurionibus suis auctoribus 是由两个名词构成的独立夺格(“在百夫长们的带头下”)。
- 4viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant
接在动词 viderant 之后的对格加不定式结构,其中不定式 esse 被省略。damnatos [esse] 为谓语不定式,etiam eos qui contra fas vicerant 为主格性对格(“他们看到,甚至连那些违反军令而获胜的人也被罗马统帅的裁决判处有罪”)。此处 contra fas 意指“违背军令/正道”。
- 5Moribus antiquis res stat Romana virisque
引自诗人恩纽斯《编年史》(Annales)的六音步诗句。Moribus antiquis 与 viris 为方式/手段夺格,表示 res Romana(罗马国祚)屹立的基础(“罗马国家依托古老的风尚与英豪而屹立”)。
