- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了阿维狄乌斯·卡西乌斯的出身及其对元首制的敌意,引用了戒备森严的维鲁斯与主张宽容的马可·奥勒留之间的往来信函,并概述了卡西乌斯复杂矛盾的品性与轶事。
Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum imperatorem,1 denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim observari iubeas, omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.
正如某些人所主张的,阿维狄乌斯·卡西乌斯据说是卡西乌斯家族的后裔,不过是通过母亲一方;其父为新晋显贵阿维狄乌斯·塞维鲁,塞维鲁曾任百夫长,后来升至最高职位,夸德拉图斯在史书中隆重地提到了他,称他为对国家必不可少的卓越人物,并且在马可本人面前极有威望。据说塞维鲁在马可执政期间便已顺应天命离世。因此,正如我们所说,这位出身于曾在元老院密谋反对盖乌斯·尤利乌斯的卡西乌斯家族的卡西乌斯,暗中仇视元首制,无法忍受皇帝的称号,并声称帝国的名位之所以更加沉重,正是因为它若非通过另一位皇帝便无法从国家中根除。此外,据说他在少年时代甚至企图从庇护(安敦尼·庇护)手中夺取大权,但由于其父为人圣洁而沉稳,他觊觎僭主地位的图谋才得以掩饰,然而他始终受到将领们的怀疑。而他曾对维鲁斯图谋不轨,维鲁斯本人的信件便证明了这一点,我已将该信收录于此。维鲁斯信中称: “在我看来,正如在我祖父即你父亲执政时就已显露的那样,阿维狄乌斯·卡西乌斯对帝权极度贪婪;我希望你下令对他进行监视。我们的所作所为无一不让他厌恶,他正聚敛非同寻常的财富,嘲弄我们的文章,称你为‘哲学老太婆’,称我为‘放荡的蠢汉’。请斟酌该当如何处置。我并非怨恨此人,但请务必当心,不要为你自己和你的孩子们做出不智的考虑,因为你在披甲统帅的行列中留着这样一个人,士兵们乐意听从他、乐意看到他。”
rescriptum Marci de Avidio Cassio: Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur,2 scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit: ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata tyrannide nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci. haec de Cassio Verus, haec Marcus.
马可关于阿维狄乌斯·卡西乌斯的批复: “我拜读了你的信,它显得焦虑不安,不像一位皇帝所写,也不合于我们的时代。因为如果帝权在天意中注定归他所有,即便我们想杀他也杀不了;你深知你曾祖父的名言:‘没有人能杀死自己的继承者。’反之,若非如此,他自己便会自投罗网,落入宿命的陷阱,而无需我们诉诸残酷手段。更何况,对于一个无人指控且如你所言深得士兵爱戴的人,我们不能将其定为罪犯。其次,在叛国大罪的诉讼中,事态的本质往往是:即便那些罪名属实的人,看起来也仿佛是遭受了暴力冤屈;你自己也知道你祖父哈德良说过什么:‘皇帝的处境何其悲惨,对于图谋僭越之事,除非他们已被杀死,否则人们绝不相信。’不过我更愿意引用哈德良的例子,而不是据说最先说出此话的图密善,因为暴君的言论纵然有理,也没有其应有的权威。因此,就随他的性子去吧,尤其是因为他是一位良将,严明、勇敢且为国家所必需。至于你说应当以处死他来为我的孩子们预作防备:坦白讲,如果阿维狄乌斯比他们更值得爱戴,如果卡西乌斯的存活比马可的孩子们更有益于国家,那就让我的孩子们毁灭吧。” 关于卡西乌斯,维鲁斯如是说,马可亦如是说。
Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres. Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, cibi adpetens et mediae patiens,3 Veneris cupidus et castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset.4 Antoninum hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet.
然而,我们将简要说明此人的天性与品行。因为关于那些无人敢因其压迫者的缘故而为其著述立传的人,人们所能知晓的绝不会更多;但我们将补述他是如何获得帝位、如何被杀以及在何处被击败的。戴克里先·奥古斯都啊,我已立意将所有无论出于正当或不正当理由而获得皇帝称号的人记入史册,以便你能认识所有身披紫袍的奥古斯都。他具有这样的品性:有时显得凶残而严酷,有时温和而文雅;时常虔诚,时而又蔑视神圣之物;嗜酒却也能节制,贪食却能耐受饥饿,纵欲却也热爱贞洁。也不乏有人称他为喀提林,而他自己也乐于被如此称呼,并补充道,如果他杀死了那个“写对话录的人”,他就会成为塞尔吉乌斯(·喀提林)。他用这个名字指代安敦尼,安敦尼在哲学上声名赫赫,以至于在即将开赴马科曼尼战争之际,众人都惧怕发生不祥之事,便并非出于阿谀而是由衷恳请他传授哲学戒律;安敦尼毫不退避,而是按照训导的顺序连续讲论了三天。此外,阿维狄乌斯·卡西乌斯严格恪守治军纪律,是一个希望自己被称为马略的人。
- 1eo gravius nomen imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum imperatorem
eo 是修饰比较级 gravius 的程度(度量)夺格,与后文的 quod 从句(接虚拟式 posset)呼应,构成“正因为……而愈发沉重”的相关结构。虚拟式 posset 体现了卡西乌斯在间接引语中的主观陈述理由。
- 2ut videantur vim pati etiam quibus probatur
在 quibus probatur 中,与格关系代词 quibus 省略了先行词(eis)。在被动表达 probatur(叛逆之罪被证实)中,该从句整体指代“那些被证实有罪的人”,在逻辑上充当 videantur 和不定式 pati 的主语,意为“即便那些罪证确凿的人,看起来也仿佛蒙受了不公正的暴力”。
- 3cibi adpetens et mediae patiens
adpetens 和 patiens 均为分词用作形容词,支配宾格性属格(cibi, mediae)。手抄本中的 mediae 通常被校订或理解为 inediae(饥饿、绝食)之误写,意为“忍饥耐饿”。这与前文的 avidus vini item abstinens 以及后文的 Veneris cupidus et castitatis amator 一样,构成了两两对立特质的并列对仗结构。
- 3futurum se Sergium si dialogistam occidisset
这是间接引语中的条件句,主句为“反身代词宾格 se + 将来不定式 futurum [esse]”,条件从句为过去完成虚拟式 occidisset。若还原为直接引语,则是将来的确定的条件句('ero Sergius si dialogistam occidero',即“若我杀死了写对话录的人,我就会成为塞尔吉乌斯”),在过去时态语境下的分词(addens)支配下规则地转变为过去完成虚拟式与将来不定式。
