← 罗马皇帝群像

路奇乌斯·维鲁斯传

§7-8

帕提亚战事中的荒怠与归国后的纵乐

在帕提亚战争期间,卢基乌斯·维鲁斯纵情声色,由将领们完成战事;凯旋归来后,他带回了瘟疫与大批乐伶,继续其放荡生活。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur.1 Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit, duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. partumque ipsi nomen est Armeniaci, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiceae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae, risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant, vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit, ad Euphraten tamen impulsum comitum suorum sequendo profectus est. Ephesum etiam rediit, ut Lucillam uxorem, missam a patre Marco, susciperet, et idcirco maxime ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit et pariter cum fratre triumphavit, susceptis a senatu nominibus quae in exercitu acceperat, fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam; unde in eum a Syris multa sunt dicta.

并在基利家更为著名的城市中耽于享乐。在他抵达安提阿之后,他本人沉溺于放荡,而将领们——斯塔提乌斯·普里斯库斯、阿维狄乌斯·卡西乌斯和马尔提乌斯·维鲁斯——则历时四年结束了帕提亚战争,以致他们推进到了巴比伦和米底亚,并收复了亚美尼亚。他本人获得了“亚美尼亚征服者”、“帕提亚征服者”、“米底亚征服者”的称号,该称号亦被授予身在罗马的马可。然而在这四年间,维鲁斯在拉奥狄西亚过冬,在达芙妮度夏,其余时间则在安提阿度过。他成了所有叙利亚人的笑柄,剧场中针对他所说的许多笑话流传至今。他在农神节和节日里总是让家奴进入餐厅卧榻;不过在侍从们的敦促下,他还是进军到了幼发拉底河。他还返回以弗所,以迎娶由她父亲马可送来的妻子露琪拉,其主要原因是为了避免马可随她一同来到叙利亚并察觉他的恶行;因为马可曾对元老院表示自己将亲自送女儿前往叙利亚。战争结束后,他将王国交由诸王统治,将行省交由他的侍从治理。随后他极不情愿地返回罗马参加凯旋式,因为这意味着要离开仿佛是他自己王国的叙利亚,并在接受了元老院追认他在军队中所获的称号后,与兄长共同举行了凯旋式。此外据说在叙利亚,他遵照一个普通情妇的心意剃掉了胡须;叙利亚人因此对他说了许多嘲讽之言。

§8

Fuit eius fati ut in eas provincias per quas rediit Romam usque luem secum deferre videretur.2 et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse. sed hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina quae sibi delata fuerant cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit3 Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit, his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. villam praeterea exstruxit in Via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis imparibus, quorum praesentiae nulla inerat reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memphii, quem et ipsum e Syria veluti tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit, adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.

仿佛是他命中注定,在他返回罗马所途经的各行省中,他似乎随身带来了瘟疫。据说这场瘟疫发源于巴比伦尼亚,在阿波罗神殿中,一名士兵偶然撬开了一个黄金小匣,致命的毒气从中逸出,从此席卷了帕提亚人乃至全世界。但这并非卢基乌斯·维鲁斯的过错,而是卡西乌斯的罪责;卡西乌斯背信弃义,强攻了曾以友善态度接纳我军士兵的塞琉西亚。帕提亚战争的记录者夸德拉图斯在其他人之中亦为之开脱,指责是塞琉西亚人首先背弃了信义。维鲁斯对马可保持了这样一种敬意:在他们共同庆祝的凯旋式之日,他与兄长分享了授予自己的称号。从帕提亚战争归来后,维鲁斯对兄长的敬重有所减少;因为他不仅极不体面地放纵释奴,而且在没有兄长参与的情况下安排了许多事务。除此以外,他如同押送某些国王参加凯旋式一般,从叙利亚带回了许多演员,其中最主要的是马克西米努斯,他称之为帕里斯。此外,他在克洛狄亚大道上建造了一座恶名昭彰的庄园,在其中许多天里,他本人与他的释奴及门不当户不对的朋友们在极度的奢华中狂欢作乐,在这些人面前毫无庄重敬畏可言;他邀请了马可,马可前来是为了向弟弟展示自己品行中受人尊崇且值得效仿的神圣性,马可在这座庄园里停留了五天,在弟弟宴饮或筹备宴席之际,全身心投入到连续不断的司法审理中。他还有一名外号为“孟菲斯”的演员阿格里普斯,他把此人亦宛如帕提亚战利品般从叙利亚带回,并称之为阿波劳斯图斯;他还随身带回了女竖琴手、笛手、演员、滑稽剧小丑、魔术师以及叙利亚和亚历山大里亚用来满足享乐的各种奴仆,以至于他看起来完全不是结束了一场帕提亚战争,而是结束了一场演员之战。

语法注3 条
  1. 7Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur

    承接上一片段末尾的 per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae(游荡于亚细亚与潘菲利亚的各个沿海城市之间),clariores 修饰语境中省略的 civitates,为阴性复数宾格(或夺格)。异相动词 immoror 与与格(或夺格)voluptatibus 搭配,意为“耽于享乐/在享乐中消磨时光”。

  2. 8Fuit eius fati ut in eas provincias per quas rediit Romam usque luem secum deferre videretur

    eius fati 为属格作表语(性质或命运属格),意为“属于他的命运”;ut 引导的从句作为实质主语(或结果/说明名词性从句),解释这一命运的具体内容。未完成过去时虚拟式 videretur 表示时人的主观印象与客观现象。

  3. 8minore circa fratrem cultu fuit

    minore cultu 为性质夺格(ablativus qualitatis),用以修饰维鲁斯的心态或作风(“怀有较少的敬意”)。介词 circa 在此承担了古典时期 erga(“对、对于”)的功能,属于后古典期及白银时期拉丁语的常见用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.humanitext-lat2:7-8