- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.humanitext-lat2:4-6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
路基乌斯受马可分享帝权并改名为维鲁斯,起初表现恭顺,但赴叙利亚后便沉溺于放荡与奢靡,举办极尽奢华的豪宴,并对赛车竞技产生畸形的痴迷。即使在帕提亚战事告急之际,他依然在希腊与东方各地游山玩水、寻欢作乐。
Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem Marco vicem reddens si quid susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori,1 iam primum enim pro ambobus ad milites est locutus et pro consensu imperii graviter se et ad Marci mores egit. Ubi vero in Syriam profectus est, non solum licentia vitae liberioris sed etiam adulteriis et iuvenum amoribus infamatus est; si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur ut etiam, posteaquam de Syria rediit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum, fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret, amavit et aurigas, Prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit, trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestionis facillimae. Sed Marcus haec omnia bene sciens dissimulabat pudore illo ne reprehendere fratrem.2 et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum septem convivium, novem vero convicium,3 donatos autem pueros decoros qui ministrabant singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, murrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent, omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum.4 hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum, post convivium lusum est tesseris usque ad lucem, et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec quam narravimus cena monstravit.
因此,在授予最高统治权并赐予保民官特权之后,又在授予执政官荣衔之后,马可下令让他被称为维鲁斯,将自己的名字转赐于他,而在此之前他被称为科莫杜斯。路基乌斯对马可亦投桃报李,凡有所任皆唯命是从,宛如副将服从资深执政官,或总督服从皇帝;因为他从一开始就代表二人向士兵发表演说,为了统治的协调,行事稳重,且契合马可的德行。然而当他前往叙利亚后,不仅因生活过于放荡,而且因通奸及与少年的恋情而恶名昭彰;确实,据说他奢侈无度,以致从叙利亚返回后,还在家中开设了一间酒肆,在与马可宴饮后便折往该处,由各类卑劣之人为他侍候。据说他还通宵摇骰赌博,因为他在叙利亚染上了这种恶习,并且效仿卡利古拉、尼禄和维特里乌斯的恶德,以致夜间用普通旅行兜帽遮住头部,在酒馆与妓院中闲逛,与无赖们狂饮作乐,隐瞒身份挑起斗殴,常常鼻青脸肿、被打得落花流水而归,且在试图隐藏时仍在酒馆中被人认出。他还会把极大的钱币掷入酒肆中,以此砸碎酒杯。他还酷爱战车御者,偏袒绿队。他甚至在宴席上极频繁地举行角斗士决斗,将正餐拖入深夜,并在宴席卧榻上沉沉睡去,以致被人连同被褥一起抬入卧室。他睡眠极少,极易消化。但马可深知这一切,却出于那份避免责备兄弟的羞耻心而装作不知。 关于他,有一场极富盛名的宴会流传甚广:据说首先有十二位宾客入席,尽管关于宾客人数有一句极富盛名的名言:“七人成宴,九人成乱”;并且,侍候各人的俊美仆童被赠予各位宾客,分肉师与大盘亦被赠予每个人,所上菜肴中的飞禽或走兽、驯养或野生的活禽兽亦被馈赠;每逢饮酒,每轮巡酒都为各人赠送杯盏,有斑彩石的,也有亚历山大水晶的;金杯、银杯与镶嵌宝石的杯子亦被赠予,甚至还赠送了嵌有金飘带和反季节鲜花的花冠,赠送了盛有雪花石膏瓶式样香膏的金器,还赠送了配有银挽具的骡子与骡夫的车辆,以便他们能以此方式从宴会归去;据说整场宴会估价达六百万塞斯特斯。马可听说这场宴会后,据说叹息并为国家命运感到痛心。宴会之后,掷骰赌博直至天明。而这些事皆发生在帕提亚战争之后,据说马可之所以派遣他去参战,或是为了避免他在城中众目睽睽之下犯罪,或是为了让他通过远行学会节俭,或是为了让他因战争的恐惧而悔改归来,或是为了让他意识到自己是皇帝。但他究竟有多大长进,不仅他的其他生活,而且我们所叙述的这场正餐皆已表明。
Circensium tantam curam habuit ut frequenter e provincia litteras causa circensium et miserit et acceperit, denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a Venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret. nam et Volucri equo Prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat. cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit, in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia postulari.5 in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo Prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo implicitus apud Canusium aegrotavit, quo ad eum visendum frater contendit. multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus. Syris defectionem cogitantibus, oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symphonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae
他对赛车竞技如此关注,以致经常从行省为了赛车之事发信与收信;最后,即使亲临现场与马可同坐时,由于他极丑陋地偏向反对蓝队,亦遭受了蓝队的诸多侮辱。因为他曾为绿队的爱马“沃卢克尔”铸造了一座金像随身携带。他在这匹马的马槽里放置葡萄干与松子代替大麦,下令给它披上紫染料染成的斗篷牵到蒂贝里乌斯宅邸他身边,死后还在梵蒂冈为它建了陵墓。正是为了这匹马,人们才首次开始为赛马要求赏赐金币或奖品。那匹马受到如此崇高的礼遇,以致绿队民众经常为它要求一莫狄乌斯的金币。当他动身前往帕提亚战争时,马可送行至卡普亚;从那里起,他在众人的庄园中暴饮暴食,在卡努西乌姆染病不起,其兄急忙赶赴该处探视。在战争期间,他生平中许多怯懦卑鄙之举亦被揭露。因为当副将被杀、军团被歼、叙利亚人谋反、东方沦陷废墟之时,他却在阿普利亚打猎,在科林斯与雅典于管乐与歌声中泛舟游乐,并游荡于亚细亚与潘菲利亚的各个沿海城市之间
- 4Lucius quidem Marco vicem reddens si quid susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori
句法上省略了系动词(est或fuit)。分词obsecutus承担述谓功能,si quid susciperet(未完成过去时虚拟式,表示重复或一般条件)意为“凡有所任时”。由ut引出的两个并列短语(legatus proconsuli与praeses imperatori)通过主格与与格的名词对仗,精炼地展现了从属服从关系。
- 5pudore illo ne reprehendere fratrem
在句法上,pudore illo为表原因/动机的夺格,后接ne从句。此处虽出现不定式reprehendere,但从古典文法推断,应视为省略了像videretur这样的从属虚拟式动词(即“以免显得在责备兄弟”),或为ne reprehenderet之传抄讹误。
- 5septem convivium, novem vero convicium
引用了运用双关押韵(convivium / convicium)的著名谚语。此句为省略谓语动词(如faciunt或est)的名词性结构:“七人成宴,九人成噪”。它作为同位语修饰前面的dictum de numero convivarum。
- 5sexagies centenis milibus sestertiorum
拉丁语大额货币的固定表达方式。数词副词sexagies(60倍)修饰夺格的centenis milibus(10万),即60×10万=600万塞斯特斯(sestertiorum为属格)。在此作为估价夺格修饰aestimatum dicitur。
- 6in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia postulari
带有coepi的被动结构。动词coeperunt支配被动不定式postulari,以aurei vel brabia(金币或奖品)为主语(在古典拉丁语中,后接被动不定式时通常用被动态coepta sunt,但在后古典及银色拉丁语中常保留主动形式)。equis是表利益/关涉的与格(“为赛马”)。
